- 底本
- Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:5.13.1-5.13.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-28
凯撒描述了不列颠的地理状况,详细说明了其三角形的轮廓、三条边的方位与长度,以及爱尔兰和莫纳等周边岛屿的位置。
Insula natura1 triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter millia passuum quingenta.
该岛本来呈三角形,其中一条边面向高卢。这条边的一角位于坎提乌姆,几乎所有来自高卢的船只都驶向那里,这一角朝向东方,而下方的一角则朝向南方。这条边延伸大约五百英里。
Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.2
另一条边向西班牙和西方倾斜;在这方向有希伯尼亚,据估计其面积比不列颠小一半,但从那里渡海的距离与从高卢到不列颠的距离相等。
In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem.
在这条中间航道上有一座岛屿,被称为莫纳;此外,据认为还有若干较小的邻近岛屿,关于这些岛屿,有人写道,在冬至期间会有连续三十天的黑夜。
Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.3
我们通过调查对此一无所获,只是通过水钟的精确测量,我们看到这里的黑夜比大陆上要短。
Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.
据他们的意见所传,这条边的长度为七百英里。
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
第三条边面向北方;其方向没有对面的陆地,但该边的这一角主要朝向日耳曼尼亚。据估计,这条边的长度为八百英里。
Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.4
因此,整座岛屿的周长为两千英里。
- 5.13.1natura
关系夺格或方式夺格,意为“本质上”或“天生”。在主语 Insula 和表语 triquetra 之间省略了系动词(est)。
- 5.13.2pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam
transmissus 是第四变格名词的主格单数,意为“渡海”或“航线”,此处省略了动词 est。相关结构 pari... atque... 表示“与……相同的……”,意为“渡海距离(spatio,性质夺格)与从高卢到不列颠的距离相等”。
- 5.13.4nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus
nisi(“除……之外”)修饰前文的否定句 nihil... reperiebamus(“我们什么也没有发现”)。certis ex aqua mensuris 是夺格短语,意为“通过水的确切测量”(指水钟)。breviores esse... noctes 是对格加不定式结构,作 videbamus 的直接宾语(“我们看到黑夜更短”)。
- 5.13.7vicies centum milium passuum
vicies 是倍数副词,意为“二十次(倍)”,与 centum milia(“十万”)相乘表示“两百万”。milium 是 milia 的属格复数。整个短语作性质属格或测度属格,用以界定 circuitu(周长)。
