← 泰伦提乌斯

兄弟

§818-881

米基翁的劝解与德美亚反省的独白

米基翁通过解释财产分配和赞美孩子们的内在品格来平息德美亚的怒火。德美亚勉强同意今天保持愉快,但在随后的独白中,他深刻反思了自己过于严苛的生活方式,并决心从此对儿子们展现宽厚和温和的态度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
818

​De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,

本金分毫不少:从这里增加的部分,

​Id de lucro putato esse omne. Haec si voles

统统算作额外收益吧。如果你愿意

820

​In animo vere cogitare, Demea,

在心里真正思考这些,德美亚,

​Et mihi, et tibi, et illis demseris1 molestiam.

你将为我、为你自己、也为他们免去烦恼。

​Mitto rem: consuetudinem ipsorum.

德美亚:财产的事我不再提了:说说他们本人的习惯。

​Mane:

米基翁:且慢:

​Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,

我知道:我正要谈到那一点。人身上有许多迹象,德美亚,

​Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,

从中很容易做出推断,

825

​Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,2

当两个人做同样的事时,常常可以这样说:

​Hoc licet impune facere huic, illi non licet;

“此人做这事免受惩罚是合法的,而彼人做这事却不行”;

​Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

并非因为事情不同,而是因为做这事的人不同。

​Quae ego illis inesse video, ut confidam fore

我看出他们身上有这些品质,因而确信事情会

​Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco

如我们所愿:我看出他们有智慧,通情理,在适当的地方

830

​Vereri, inter se amare: scires3 liberum

晓得敬畏,彼此关爱:你会知道他们有自由人的

​Ingenium atque animum; quovis illos tu die

秉性和心灵;你可以在任何一天

​Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen

把他们拉回来。但你也许会担心,他们对财产毕竟

​Omissiores paullo. O noster Demea,

有点过于疏忽。噢,我们的德美亚,

​Ad omnia alia aetate sapimus rectius:

随着年龄增长,我们在其他所有事情上都会变得更聪明:

835

​Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;

唯独这一个缺点,是老年带给人类的:

​Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:

我们对财产都比所需的更加斤斤计较:

​Quod illos sat aetas acuet.

关于这一点,年龄会把他们磨砺得足够敏锐。

​Ne nimium modo

德美亚:只要,米基翁,你那些绝妙的道理,

​Bonae tuae istae nos rationes, Micio,​Et tuus iste animus aequus, subvertant.

和你那宽容的脾气,不要把我们给毁了。

​Tace:

米基翁:住口:

840

​Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:

绝不会那样。别提这些了。今天听我的:

​Exporge frontem.

展平你的眉头。

​Scilicet, ita tempus fert;

德美亚:当然,时势使然;

​Faciendum est: caeterum rus eras cum filio​Cum primo lucu.

必须照办。不过,明天天一亮,我就和儿子一起去乡下。

​Immo de nocte censeo;

米基翁:不,我认为夜里走更好;

​Hodie modo hilarum fac te.

今天只要让自己高兴起来。

​Et istam psaltriam

德美亚:而那个琴女

845

​Una illuc mecum hinc abstraham.

我要从这里带上她和我一起去乡下。

​Pugnaveris.

米基翁:那你就赢了。

​Eo pacto prorsum illic alligaris filium:

这样一来,你就把儿子彻底拴在乡下了:

​Modo facito ut illam serves.

只要确保你把她留住。

​Ego istuc videro:

德美亚:那件事包在我身上:

​Atque illi favillae plena, funi,4 ac pollinis,

我会让她满身是灰、烟和面粉,

​Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec

整天做饭磨麦;除此以外,

850

​Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:

就在正午时分,我会让她去捡麦秸:

​Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.

我要把她晒得像炭一样黑,干巴巴的。

​Placet:

米基翁:甚好:

​Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium

现在的你看来很有智慧;而我确实,

​Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.

哪怕儿子不愿意,我也要强迫他跟她睡在一起。

​Derides? fortunatus qui istoc animo sies.

德美亚:你在嘲笑我吗?你有这样的心态真是幸福。

855

​Ego sentio—

我觉得——

​Ah, pergisne?

米基翁:啊,你又要继续了吗?

​Iam iam desino.

德美亚:现在,我现在就停下。

​I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.

米基翁:那就进去吧,让我们把今天这日子,用在它该用的事情上。

​Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit

德美亚:无论谁把人生的账算得多么周全,

​Quin5 res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,

境遇、年龄、经验总会带来某些新事物,

​Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,

给予某些启示;以至于你发现自己并不知道自以为知道的事,

860

​Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:

并在实践中排斥了你曾认为是最重要的东西。

​Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc

这正是我现在的遭遇;因为我直到现在所过的严苛生活,

​Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi

如今在生命旅途将近终点时,我要放弃了。这是为何?通过事实本身我发现,

​Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.

对人来说,没有什么比宽厚和温和更好的了。

​Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.

这一真理,任何人从我和我兄弟身上都很容易看出来。

865

​Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,

他总是悠闲度日,出入宴席,

​Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:

宽厚、平静,不当面伤人,对所有人微笑:

​Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.

他为自己而活,为自己花钱:人人人赞美他,喜爱他。

​Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,

而我,那个乡巴佬、严酷、阴郁、吝啬、凶狠、固执的人,

​Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,

娶了妻子:在那儿我看到了何等的悲惨!儿子们出生了,

870

​Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum

又是另一重忧虑。而且,由于我一心想为他们

​Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.

积攒尽可能多的财产,我在谋求财富中耗尽了生命和岁月。

​Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,

如今在暮年,我从他们那里得到了这份劳苦的果实:

​Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:

憎恨。而另一个,无须劳苦,便享受着为人父的益处:

​Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;

他们爱戴他,躲避我:向他倾诉所有的秘密;

875

​Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.

他们喜爱他;两个都在他那里:我被抛弃了。

​Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet

他们祈愿他长寿;却盼着我死。当然,

​Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos

这样,这个人在付出极少开销的情况下,便把

​Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.

我含辛茹苦抚养大的人据为己有:所有的痛苦由我承担,快乐却由他享受。

​Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem

来吧,来吧,现在让我们反过来也试一试,我能

880

​Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.

怎样和颜悦色地说话,或者仁慈地行事,既然他对此发出了挑战。

​Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:

我也要求自己被我的孩子们所爱戴和器重:

语法注5 条
  1. 821demseris

    动词 demo(免去、除去)的第二人称单数将来完成时直说(或虚拟式完成时)形式。在此处作为将来完成时使用,与条件从句“si voles”呼应,表示未来必定会实现的结果。

  2. 825Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere

    从句“saepe ut possis dicere”中的“ut”引导一个依赖于前文“signa”(迹象)的结果从句,表示这些迹象是如此明显,“以至于当两个人做同样的事时,你常常可以说……”。

  3. 830scires

    虚拟语气未完成过去时,表示潜在的可能性或隐含条件句的归结,意为“(如果你仔细观察的话)你本会认识到(他们高贵的本性)”。

  4. 848funi

    尽管许多现代版本将其校订为“fumi”(烟,属格),但若保留手稿中的“funi”(绳索,夺格),则需将其与绳索等重度劳动工具联系起来理解,与“favillae”(灰)和“pollinis”(面粉)并列,作为使其劳累和污秽的具体手段。

  5. 857Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit / quin

    句型“nunquam ita... quin...”构成双重否定,表达强烈的肯定:“无论谁把人生的账算得多么周全,境遇、年龄和经验总会带来新的东西”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:818-881