← 泰伦提乌斯

兄弟

§746-817

克特西丰败露与兄弟二人的争辩

德美亚对米基翁放任的管教方式以及让琴女同住的决定感到极度愤怒。在进入米基翁家后,德美亚发现自己的另一个儿子克特西丰也在那里放荡,于是激烈地质问米基翁,而米基翁则冷静地用朋友共有物和理财的旧账来开导他。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
746

​Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis.

德美亚:必须把她送到别处去,卖不掉就送人。

​Neque est, neque illam sane studeo vendere.

米基翁:没那个必要,我确实也不想卖掉她。

​Quid igitur facies?

德美亚:那你打算怎么办?

​Domi erit.

米基翁:她就留在家里。

​Pro Divum fidem!

德美亚:凭着神明的名义!

​Meretrix et materfamilias una in domo?

娼妇和女主人住在同一个屋檐下?

750

​Cur non?

米基翁:有何不可?

​Sanum te credis esse?

德美亚:你以为自己还清醒吗?

​Equidem arbitror.

米基翁:我确实这么认为。

​Ita me Di ament, ut1 video ego tuam ineptiam,

德美亚:凭着神明起誓,在我看来,以你的愚蠢,

​Facturum credo ut habeas quicum cantites.

我相信你一定会想办法让自己有个一起唱歌的伴。

​Cur non?

米基翁:有何不可?

​Et nova nupta eadem haece discet?

德美亚:而新娘也得跟着学这些东西吗?

​Scilicet.

米基翁:那是自然。

​Tu inter eas restim ductans saltabis.

德美亚:你还要在她们中间牵着手围成圈跳舞吧。

​Probe.

米基翁:太棒了。

755

​Probe?

德美亚:太棒了?

​Et tu nobiscum una, si opus sit.

米基翁:如果有需要,你也可以和我们一起。

​Hei mihi!

德美亚:我真可怜!

​Non te haec pudent?

你对这些难道不感到羞耻吗?

​Iam vero omitte, Demea,

米基翁:好了,别再这样了,德美亚,

​Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet

收起你那脾气;正如应当的那样,

​Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis.

在儿子的婚礼上让自己高兴和欢喜起来吧。

​Ego hos conveniam: post huc redeo.

我去见见那些人:之后我再回到这里。

​O Iupiter!

德美亚:噢,朱庇特!

760

​Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?

这就是生活?这就是风气?这就是疯狂?

​Uxor sine dote veniet; intus psaltria est:

新娘不带嫁妆进门;屋里还有个琴女;

​Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus;

豪奢的宅第;因奢侈而堕落的青年;

​Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus

胡涂的老头。哪怕救济女神自己想要挽救,

​Servare prorsus non potest hanc familiam.

也绝不可能救得了这一家人。

765

​Edepol, Syrisce, te curasti molliter,

西鲁斯:凭着波鲁克斯起誓,西鲁斯啊,你可把自己伺候得真舒服,

​Lauteque munus administrasti tuum.

优雅地完成了你的差事。

​Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,

走吧。但既然我在屋里已经吃饱喝足,

​Prodeambulare huc libitum est.

现在倒想出来散散步。

​Illud sis vide

德美亚:瞧瞧那儿,

​Exemplum disciplinae.

规矩的典范啊。

​Ecce autem hic adest

西鲁斯:不过看哪,在这儿的正是

770

​Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?

我们的老主人。怎么了?您为什么愁眉苦脸的?

​Oh scelus.

德美亚:噢,你这个恶棍。

​Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?

西鲁斯:哟,您又在这儿大发高论了,智慧的化身?

​Tu si meus esses2—

德美亚:如果你是我的奴隶——

​dis quidem esses, Demea,

西鲁斯:那你早就成了神明了,德美亚,

​Ac tuam rem constabilisses.

而且还巩固了你的财产。

​exemplum omnibus

德美亚:——我会让你

​Curarem ut esses.

成为所有人眼中的戒律典型。

​Quamobrem? quid feci?

西鲁斯:为什么?我做了什么?

​Rogas?

德美亚:你还问?

775

​In ipsa turba, atque in peccato maximo,

在混乱之中,在刚刚才勉强平息的

​Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,

巨大过错之中,你却在喝酒,你这个恶棍,

​Quasi re bene gesta.

就好像事情办得很成功似的。

​Sane nollem huc exitum.

西鲁斯:说真的,我真不该到这儿来。

​Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas.

多罗摩:喂,西鲁斯;克特西丰叫你回去。

​Abi.

西鲁斯:走开。

​Quid Ctesiphonem hic narrat?

德美亚:他提到克特西丰什么了?

​Nihil.

西鲁斯:没什么。

​Eho carnifex,

德美亚:嘿,你这个绞刑架上的料,

780

​Est Ctesipho intus?

克特西丰在里面吗?

​Non est.

西鲁斯:不在。

​Cur hic nominat?

德美亚:那他为什么在这儿叫他的名字?

​Est alius quidam, parasitaster parvulus:

西鲁斯:有另一个人,一个微不足道的寄食小丑:

​Nostin?

您认识吗?

​Iam scibo.

德美亚:我马上就会知道了。

​Quid agis? quo abis?

西鲁斯:您干什么?您去哪儿?

​Mitte me.

德美亚:放开我。

​Noli inquam.

西鲁斯:别去,我说。

​Non manum abstines, mastigia?

德美亚:还不放手吗,欠揍的家伙?

​An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic?

还是你更想让脑浆在这儿开花?

​Abit.

西鲁斯:他进去了。

785

​Edepol comissatorem haud sane commodum,

凭着波鲁克斯起誓,真是个不受欢迎的酒客,

​Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam

特别是对克特西丰而言。现在我该怎么办呢,

​Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum

除了趁这些混乱安静下来时,躲到某个角落里

​Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi?3 Sic agam.

把这点酒睡过去?就这样办吧。

​Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,

米基翁:索斯特拉塔,正如我所说,我们这边已经准备好了,

790

​Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?

随时可以。到底是谁这么重重地敲我的门?

​Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?

德美亚:我真可怜,我该怎么办?我该做什么?我该怎么叫喊或抱怨?

​O coelum, O terra, O maria Neptuni!

噢,天啊,噢,地啊,噢,涅普图努斯的海洋啊!

​Em tibi:

米基翁:瞧那儿:

​Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:

他知道了整件事;难怪他现在大喊大叫:

​Paratae lites; succurrendum est.

争吵要开始了;我必须去帮忙。

​Eccum adest

德美亚:瞧,在这儿的正是

795

​Communis corruptela nostrum liberum.

我们孩子们的共同克星。

​Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.

米基翁:终于请克制你的怒火,恢复理智吧。

​Repressi, redii: mitto maledicta omnia:

德美亚:我克制了,也恢复了;我免去一切恶言:

​Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,

让我们考虑事情本身:我们之间曾有协议,

​Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,

而且确实是你先提出的,你不管我的儿子,

800

​Neve ego tuum?4 responde.

我也不管你的?回答我。

​Factum est; non nego.

米基翁:是有这回事;我不否认。

​Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?

德美亚:为什么现在他在你家喝酒?为什么你收留我的儿子?

​Cur emis amicam Micio? Numqui minus

为什么你帮他买下情人,米基翁?难道我

​Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?

不该享有和你对我享有的同样对等的权利吗?

​Quando ego tuum non euro, ne cura meum.

既然我不管你的儿子,就请你也不要管我的。

805

​Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;

米基翁:你说的没有道理;不对;因为确实有句古老的谚语:

​Communia esse amicorum inter se omnia.

朋友之间一切共有。

​Facete! nunc demum istaec nata oratio est.

德美亚:妙极了!事到如今才生出这样的话来。

​Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.

米基翁:如果方便的话,听我说几句,德美亚。

​Principio, si id te mordet, sumtum filii

首先,如果是儿子们所造成的

810

​Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:

花销刺痛了你,请务必在心里想一想这些:

​Tu illos duos olim pro re tollebas tua,

你以前是根据自己的财产抚养那两个孩子的,

​Quod satis putabas tua bona ambobus fore,

因为你认为自己的财产足够他们两人使用,

​Et me tum uxorem credidisti, scilicet,

而且你那时认为我,当然,

​Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:

会娶妻:保持你那过去的旧算盘吧:

815

​Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum

保存、赚取、节省:尽可能多地留给

​Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.

他们:保留你那份光荣吧。

​Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.

我的财产,那些出乎意料得来的,就随他们去使用吧。

语法注4 条
  1. 751Ita me Di ament, ut

    誓言的惯用表达。直译为“愿神明如此爱我,正如……”,实际上用于表达强烈的肯定或发誓(“凭着神明起誓”、“确实”)。

  2. 772Tu si meus esses— / dis quidem esses

    对话的中断与双关。德美亚说“如果你是我的[奴隶]——”,西鲁斯打断了他,利用动词 esses 借题发挥说 dis esses(“你早就在众神之中了”,暗示“在你手下我早就死了变成神了”或“你早就富得像神一样了”)。

  3. 788villi

    名词 vinum(酒)的指小词 vinulum 的收缩属格形式。在此处作为部分属格修饰前面的指示代词 hoc,意为“这点小酒”或“这点便宜酒”。

  4. 799meum... tuum

    宾格所有代名词。在语境中省略了名词 filium(儿子),分别指代“我的儿子”与“你的儿子”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:746-817