← 泰伦提乌斯

兄弟

§623-684

米基翁试探埃斯基努斯并予以宽恕

埃斯基努斯试图去潘菲拉家解释误会,却在门口遇到了养父米基翁。米基翁用编造的潘菲拉将被亲戚带走的故事考验他,最后在儿子痛哭懊悔时透露自己早已知情并向其表达了父爱与宽恕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
623

​Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides."

“你用甜言蜜语骗了我们够久了;直到现在,你的信用已经让我们彻底失望。”

"Hem, quid istuc obsecro," inquam, "est?" "Valeas; habeas illam quae placet."

“‘啊,求求你,那是什么意思?’我说。‘祝你好运;留着那个你喜欢的女人吧。’”

625

​Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen

我立刻意识到她们是在怀疑那件事;但我还是克制了自己,

​Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.

免得我对那个多嘴的老太婆提起我兄弟的事,从而让事情败露。

​Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opus

现在我该怎么办?说是由于我兄弟的缘故吗?这绝对没有必要

​Usquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat.

传扬到外面。我还是不提了;这件事有可能不会在任何地方泄露出去。

​Ipsum id metuo ut credant;1 tot concurrunt verisimilia.

我正是担心她们不相信这件事;有太多看似真实的情况汇聚在一起。

630

​Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum.

我亲自抢的人;我自己付的钱;她被带到了我的家里。

​Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patri

我承认,这些事完全是因为我自己的过错而发生的。我为什么没有把这件事向父亲

​Ut ut erat gesta indicasse? Exorassem2 ut eam ducerem.

无论事情如何发生,都说清楚呢?我本来是可以说服他让我娶她的。

​Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!

直到现在都在拖延:从现在起,埃斯基努斯,振作起来!

​Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores.

现在第一件事是:我去她们那里澄清自己;我要走近门口。

635

​Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.

我完了!每当我这个可怜人开始敲这扇门时,我总是浑身发抖。

​Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.

喂,喂!我是埃斯基努斯:来个人快把门打开。

​Prodit nescio quis: concedam huc.

有人出来了:我避到这边来。

​Ita uti dixi, Sostrata,

米基翁:苏斯特拉塔,就照我刚才说的那样

​Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.

去办吧:我去见见埃斯基努斯,好让他知道这些事情是如何处理的。

​Sed quis ostium hoc pultavit?

但是,是谁敲了这扇门?

​Pater hercle est: perii.

埃斯基努斯:凭着赫拉克勒斯起誓,是父亲!我完了。

​Aeschine.

米基翁:埃斯基努斯。

640

​Quid huic hic negoti est?

埃斯基努斯:他在这一带有何贵干?

​Tune has pepulisti fores?

米基翁:是你敲了这扇门吗?

​Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,

他沉默不语。我为什么不逗弄他一会儿呢?这样更好,

​Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.

既然他自己从未愿意向我透露这件事。

​Nihil mihi respondes?

你不回答我吗?

​Non equidem istas quod sciam.

埃斯基努斯:据我所知,确实没有敲那扇门。

​Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.

米基翁:是吗?因为我也觉得奇怪,你在这里会有什么事。

645

​Erubuit: salva res est.

他脸红了:事情好办了。

​Dic sodes, pater,

埃斯基努斯:请问,父亲,

​Tibi vero quid istic est rei?

您在那边到底有什么事呢?

​Nihil mihi quidem:

米基翁:我其实没有什么事:

​Amicus quidam me a foro abduxit modo

刚才有一位朋友把我从广场上拉来,

​Huc advocatum sibi.

让我在这里当他的辩护人。

​Quid?

埃斯基努斯:什么事?

​Ego dicam tibi:

米基翁:我告诉你:

​Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,

这里住着几位穷苦的女眷,

650

​Ut opinor; has non nosse te et certo scio;

我想;我也确信你并不认识她们;

​Neque enim diu huc commigrarunt.

因为她们搬到这里来并没有多久。

​Quid tum postea?

埃斯基努斯:然后呢?

​Virgo est cum matre.

米基翁:有个年轻姑娘和她母亲。

​Perge.

埃斯基努斯:请继续说。

​Haec virgo orba est patre:

米基翁:这个姑娘是个失去了父亲的孤儿:

​Hic meus amicus illi genere est proximus:

我的这位朋友在血缘上与她最近:

​Huic leges cogunt nubere hanc.

法律强令她必须嫁给他。

​Perii.

埃斯基努斯:我完了。

​Quid est?

米基翁:怎么了?

655

​Nihil: recte: perge.

埃斯基努斯:没什么:没事:请继续。

​Is venit ut secum avehat;

米基翁:他是来把她带走的;

​Nam habitat Mileti.

因为他住在米利都。

​Hem, virginem ut secum avehat?

埃斯基努斯:什么,要把那姑娘带走?

​Sic est.

米基翁:正是如此。

​Miletum usque obsecro?

埃斯基努斯:请问,一直带到米利都吗?

​Ita.

米基翁:是的。

​Animo male est.

埃斯基努斯:我心里难受。

​Quid ipsae? quid aiunt?

她们自己呢?她们怎么说?

​Quid illas censes? nihil enim.

米基翁:你以为她们会说什么?什么也没说。

​Commenta mater est esse ex alio viro

母亲捏造说,那个姑娘和另一个

660

​Nescio quo puerum natum; neque eum nominat;

不知是谁的男子生了个孩子;但她没提他的名字;

​Priorem esse illum; non oportere huic dari.

她说那个男人在先;所以不应该把姑娘嫁给这位。

​Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?

喂,那你觉得这些理由合理吗?

​Non.

埃斯基努斯:不合理。

​Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?

求求您,不合理吗?那他要把她从这里带走吗,父亲?

​Quid illam ni abducat?

米基翁:他为什么不把她带走?

​Factum a vobis duriter

埃斯基努斯:你们这样做太残酷、

665

​Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater,

太无情了;而且,如果必须的话,父亲,

​Dicendum magis aperte, illiberaliter.

应该说得更坦白些,这简直是不体面。

​Quamobrem?

米基翁:为什么?

​Rogas me? quid illi tandem creditis

埃斯基努斯:您还问我?请问,你们以为那个先前与她相好的

​Fore animi misero quicum illa consuevit prius,

可怜人,心里会有什么感受,

​Qui infelix haud scio an3 illam misere nunc amat,

那个不幸的人,现在也许正痛苦地爱着她,

670

​Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,

当他亲眼看到她被从自己身边夺走、

​Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.

从眼前带走?这真是不义的行为,父亲。

​Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?

米基翁:凭什么这样说?谁许配的?谁给的?

​Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?

嫁给谁了,何时结婚的?这些事情谁做的主?

​Cur duxit alienam?

他为什么要娶别人的女人?

​An sedere oportuit

埃斯基努斯:难道要让一个这么大年纪的

675

​Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc

年轻姑娘呆在家里,等她的亲戚从大老远

​Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,

赶过来吗?我的父亲,

​Te dicere aequum fuit, et id defendere.

这些话本该由您来说,并为她们辩护。

​Ridiculum: adversumne illum causam dicerem

米基翁:荒谬!难道我要去反对那个

​Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,

我来为他当辩护人的人吗?但是,埃斯基努斯,那些事

680

​Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?

与我们何干?或者我们和她们有什么关系?我们走吧。怎么了?

​Quid lacrimas?

你为什么哭?

​Pater obsecro ausculta.

埃斯基努斯:父亲,求您听我说。

​Aeschine, audivi omnia

米基翁:埃斯基努斯,我全都听说了,

​Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi.

也知道了;因为我爱你;所以你的所作所为越发让我挂念。

​Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,

埃斯基努斯:父亲,愿您在有生之年能像我所配得的那样爱我,

​Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,4

正如同我为自己犯下这一过错而感到无比痛心一样。

语法注4 条
  1. 629ut credant

    在表示担心的动词(metuo)之后,由 ut 引导的虚拟式从句表示否定性的担忧(“我担心她们不相信”),这与表示肯定性担忧的 ne 正好相反。这里埃斯基努斯担心对方不相信自己的解释。

  2. 632Exorassem

    虚拟式过去完成时 exorassem 独立使用,表示对过去事实相反的假设的归结(“[如果我当时告诉了父亲]我本可以说服他的”),相当于省略条件从句的虚拟条件句主句。

  3. 669haud scio an

    习惯用语 haud scio an(字面意思是“我不知道是否……”)在古典拉丁语中用于表示强烈的可能性或温和的肯定(“大概”、“也许”、“我认为很可能”)。

  4. 683Ita velim me promerentem ames... ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet

    使用关联结构 ita... ut... 的誓言或强烈愿望的表达。虚拟式中的愿望(velim... ames)与 ut 从句中直陈式表示的事实(dolet)相呼应,表示“正如我为犯下此错而感到无比痛心一样真实,愿您也同样爱我”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:623-684