← 泰伦提乌斯

兄弟

§259-311

克特西丰的感激与盖塔的愤怒

克特西丰深情赞美哥哥埃斯基努斯的无私奉献,埃斯基努斯也热情地鼓励他。与此同时,在索斯特拉塔家,女儿的阵痛开始了,仆人盖塔因误会了埃斯基努斯的行为而满怀绝望与愤怒地赶回家中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
259

​Fratrem homini nemini esse primarum artium1 magis principem.

在一流的素养上,没有任何人拥有比他更优秀的哥哥。

260

​O Ctesipho.

哦,克特西丰。

​O Syre, Aeschinus ubi est?

哦,叙鲁斯,埃斯基努斯在哪里?

​Ellum, te exspectat domi.

瞧,他就在那里,在家里等你呢。

​Hem.

啊。

​Quid est?

怎么了?

​Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput,

怎么了,你问?叙鲁斯,全靠他的帮助,我现在才活着:真是个讨人喜欢的家伙,

​Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;

他认为,与我的利益相比,他自己的所有事情都是次要的;

​Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit:

他把恶名、指责、我的恋情以及我的过错全都揽到了自己身上:

​Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit?

没有比这更伟大的了。门外是什么声音?

​Mane, mane: ipse exit foras.

等等,等等:他自己出来了。

265

​Ubi ille est sacrilegus?

那个十恶不赦的家伙在哪里?

​Men quaerit? numquidnam effert? Occidi:

他是在找我吗?他有没有带什么出来?我完了:

​Nihil video.

我什么也没看见。

​Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho?

哎呀,你来得正好;我正找你呢。情况怎么样,克特西丰?

​In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.

一切都很安全:真的,收起你的忧郁吧。

​Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine,

凭着赫拉克勒斯起誓,我确实不再忧郁了,因为有你这样的哥哥。哦,我的埃斯基努斯,

​O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius,

哦,我的亲兄弟;啊,我真不敢当面更多地赞美你,

270

​Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum2 facere existimes.

免得你以为我这么做更多是为了奉承,而不是因为我心怀感激。

​Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.

得了吧,傻瓜;克特西丰,就好像我们现在还不了解彼此似的。

​Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum

这让我感到痛苦,我们知道得太晚了,几乎陷入了这样一种境地:

​Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.

即使所有人都想帮你,也无法给你任何帮助。

​Pudebat.

我当时感到羞愧。

​Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam

唉,那是愚蠢,不是羞愧。为了这么一点

275

​Rem paene ex patria!3—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant.

微不足道的事,几乎要逃离祖国!——说起来都丢脸。我祈求神明阻止这些事情。

​Peccavi.

我错了。

​Quid ait tandem nobis Sannio?

那么,萨尼奥对我们说了什么?

​Iam mitis est.

他现在已经温和了。

​Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho.

我去广场解决这个人的事:克特西丰,你进屋去找她吧。

​Syre, insta.

叙鲁斯,加把劲。

​Eamus; namque hic properat in Cyprum.

我们走吧;因为这位急着去塞浦路斯呢。

​Ne tam quidem;

也没那么急;

​Quamvis etiam maneo otiosus hic.

尽管我在这儿闲着也是闲着。

​Reddetur; ne time.

会还给你的;别担心。

280

​At ut omne reddat.

但一定要全额归还。

​Omne reddet: tace modo, ac sequere hac.

会全额归还的:你只要闭嘴,跟我走这边。

​Sequor.

我跟着。

​Heus, heus, Syre.

喂,喂,叙鲁斯。

​Hem, quid est?

哎,怎么了?

​Obsecro hercle, hominem istum impurissimum

凭着赫拉克勒斯起誓,求求你们,把那个最卑鄙的家伙

​Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet,

尽快打发走;免得他万一更加愤怒,

​Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim.

这件事情以某种方式传到父亲耳朵里,那我可就永远完蛋了。

​Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim;

不会发生的;放心吧:你先在屋里和她开心开心;

285

​Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera.

叫人给我们铺好卧榻,准备好其他东西。

​Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.

我事情办妥了就带着买好的菜回家。

​Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.

这样最好:既然这件事进展顺利,我们就痛痛快快地过这一天。

​Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?

哎呀,我的乳母,现在该怎么办呢?

​Quid fiat rogas?

您问怎么办?

​Recte edepol spero.​Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.

凭着波鲁克斯起誓,我希望一切顺利。

290

​Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris.

只是,我的宝贝,阵痛才刚刚开始。 怎么现在就害怕起来了,好像你以前从未经历过,自己也从未生育过一样。

+额外标记:290 (译文中插入了原文没有的标记,已并入本节)

​Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest;

可怜的我啊,我谁也没有;只有我们俩:而且盖塔也不在这儿;

​Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum.

既没有可派去请接生婆的人,也没有去叫埃斯基努斯的人。

​Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem

凭着波鲁克斯起誓,他肯定马上就到;因为他一天也不会耽搁

​Quin semper veniat.

而不来这里的。

​Solus mearum miseriarum est remedium.

只有他是我痛苦的解药。

295

​E re nata4 melius fieri haud potuit quam factum est hera;

事已至此,夫人,情况不能比现在更好了;

​Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum

既然已经犯下了过错,这事偏偏关系到他,

​Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.

这样的人,拥有这样的出身和品质,诞生于如此显赫的家族。

​Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.

凭着波鲁克斯起誓,正如您所说:我祈求神明保佑他平安。

​Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant,

现在的情况是,即便所有人集中所有的智慧,

300

​Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,

为这场灾难寻求救助,也无法带来任何帮助,

​Quod mihique heraeque filiaeque herili5 est. Vae misero mihi!

而这灾难正降临在我、女主人以及女主人的女儿身上。可怜的我啊!

​Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,

如此多的事情突然包围了我们,让人无法从中脱身,

​Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.

暴力、贫困、不义、孤独、恶名。

​Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!

这是什么世道?哦,罪恶!哦,亵渎神明的一族!哦,不虔敬的人!

305

​Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?

可怜的我啊!为什么我看到盖塔如此惊慌失措地跑来?

​Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia

无论是信义、誓言还是怜悯,

​Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,

都未能阻止他、动摇他,甚至连分娩在即的事实

​Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.

也未能让他回头,而他竟曾用暴力无耻地玷污了那个可怜的姑娘。

​Non intelligo

我不太明白

​Satis quae loquatur.

他在说什么。

​Propius obsecro accedamus, Sostrata.

索斯特拉塔,我求您,我们走近点吧。

​Ah,

啊,

310

​Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.

可怜的我啊!我几乎无法控制自己的情绪,我是如此愤怒。

​Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,

没有任何事情能比让我遇到那一家人更合我心意的了,

语法注5 条
  1. 259primarum artium

    具有“一流的、最高水准的”形容词功能的“性质属格”(genitive of quality),在此处修饰“principem”或在语境上限制它。它强调了埃斯基努斯在人性与道德品质上的杰出。

  2. 270quo habeam gratum

    伴有虚拟语气“habeam”的关系代词夺格“quo”,或者表示否认原因的连词性用法(类似于“non quo... sed...”等),含有“(并不是)因为我心怀感激”的暗示。

  3. 275Rem paene ex patria!

    在语境上省略了动词(具有逃跑、被驱逐等含义的“fugere”或“exulare”的未完成过去时,或历史不定式)的感叹句式。

  4. 295E re nata

    意思是“事已至此”或“在目前情况下”的拉丁语惯用介词短语。指在发生意料之外的困难或悲剧后,只能在有限的条件中尽力而为的情况。

  5. 301mihique heraeque filiaeque herili

    作为关系代词“quod”(§299中的“情况”)的补充,表示受影响对象的“利害与格”(dative of interest)。此处三个名词/形容词短语由等立连词“-que”连接。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:259-311