- 底本
- Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:199-258
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
萨尼奥因担心塞浦路斯之行受阻而考虑妥协,叙鲁斯则提议以十米纳和解来施加压力。萨尼奥恳求至少能收回成本,此时表达对哥哥深切感激的克特西丰登场。
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
他朝我这可怜人脸上砸了五百多记耳光。
Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.1
作为这些恶行的报偿,他竟然要求按原价把买来的女奴交给他。
Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
不过,既然他如此“功勋卓著”,那就依他吧:他在主张他的权利呢。
Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;
好了,只要他肯退钱,我现在也巴不得。但我预料到了这一点:
Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
一旦我说同意按那个价格卖,他立刻就会找来证人,
Vendidisse me: de argento somnium: mox; "Cras redi."
证明我已经把她卖了。至于钱,那是白日做梦,接着就是“明天再来吧”。
Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
如果他真能退钱,即使这不公道,我也能忍受。
Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
但我考虑的是实际情况:一旦你干了这一行,
Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.2
年轻人的侮辱你就必须接受并默默忍受。
Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.
但没人会给钱:我自己在这儿瞎算这些账也是白搭。
Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam
嘘!我亲自去见那家伙:我会让他心甘情愿地接受;甚至还会
Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio
让他说自己得到了优待。萨尼奥,这是怎么回事?我听说你
Nescio quid concertasse cum hero?
和我的主人起了什么争执?
Nunquam vidi iniquius
我从未见过比这更不公平的
Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
争斗安排,就像我们今天这样:
Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
我一直挨揍,他一直动手,直到我们两个都筋疲力尽。
Tua culpa.
你的错。
Quid agerem?
我该怎么办?
Adolescenti morem gestum oportuit.
你本该顺从那个年轻人的。
Qui potui melius qui hodie usque os praebui?
我还能怎么做?今天我一直把脸凑过去让他打。
Age, scis quid loquar?
好了,你知道我在说什么吗?
Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
在适当的时候不计较金钱,有时反而是最大的利益。
Hui!
呸!
Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque
你是在害怕。如果你现在稍微放弃一点你的权利,并且
Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
顺从了那个年轻人,你这个天下最愚蠢的人啊,
Ne non tibi istuc foeneraret?3
难道这最后不会给你带来回报吗?
Ego spem pretio non emo.
我绝不用真金白银买空洞的希望。
Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.
你永远发不了财。走吧,萨尼奥,你不知道该怎么去引诱人。
Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
我相信那是更好的办法。但我从来没有那么狡猾,
Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.4
以至于不愿在眼前能拿走什么就拿走什么。
Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
得了吧,我了解你的心思。只要你能顺从他,二十米纳对你来说又算得了什么。况且,人们还说你要动身去塞浦路斯。
Hem!
啊!
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,
听说你在这儿买了很多东西带去那里,船也租好了。我知道,
Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
你的心正悬着。不过,当你从那里回来时,我希望你再来处理这件事。
Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.
我一步也不迈。凭着赫拉克勒斯起誓,我全完了。他们正是指望我急于动身才开始干这事的。
Timet:
他害怕了:
Inieci scrupulum homini.
我在这家伙的心里种下了不安的种子。
O scelera! illud vide
噢,这些恶棍!瞧瞧这个,
Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres
他竟然在最关键的时刻卡住了我。我已经买下了
Complures; et item hinc alia quae porto Cyprum.
好几个女奴,还有其他从这里带往塞浦路斯的货物。
Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
如果我不能赶去那里的集市,损失可就太惨重了。
Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero
现在如果我放弃这事,那就是徒劳无功。等我从那里回来,
Nihil est; refrixerit res. "Nunc demum venis?
一切都完了,事情早就凉了。“你现在才来?
Cur passus? ubi eras?" Ut sit satius perdere
为什么放任不管?你之前在哪儿?”与其现在在这里耽搁这么久,或者以后再去追讨,
Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
倒不如现在蒙受损失。
Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
你已经算好你认为能拿回的利润了吗?
Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
这配得上他吗?这是埃斯基努斯该干的事吗?
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
难道他想通过强权强行从我手里夺走她?
Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet:
他动摇了。我有一个提议,你看看是否满意:
Potius quam venias in periculum, Sannio,
萨尼奥,与其冒着失去全部的危险,
Servesne an perdas totum, dividuum face:5
不如把它们平分:
Minas decem conradet alicunde.
他会从什么地方凑出十个米纳来。
Hei mihi,
哎呀,可怜的我,
Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
难道现在连本金都要打折扣了吗?
Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:
他真是一点不害臊:打得我满嘴牙齿都松了,
Praeterea colaphis tuber est totum caput.
而且我整张头都被耳光揍得都是包。
Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
难道在此之上还要克扣我吗?我哪儿也不去。
Ut lubet.
随你便。
Numquid vis quin abeam?
在我走之前,你还有什么要求吗?
Immo hercle hoc quaeso, Syre;
别啊,凭着赫拉克勒斯起誓,我求你了,叙鲁斯;
Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
无论这些事已经怎么发生了,与其去打官司,
Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
还是把我的东西还给我吧;叙鲁斯,起码按买来的原价还。
Scio te non usum antehac amicitia mea:
我知道你以前没受过我的恩惠:
Memorem me dices esse et gratum.
但这次之后,你会说我是个知恩图报的人。
Sedulo
我会尽力
Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
去办的。但我看到克特西丰了。他正为
De amica.
他的情人感到高兴呢。
Quid quod te oro?
我求你的事怎么样了?
Paulisper mane.
稍等片刻。
Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas:
在有需要的时候,从任何人那里得到恩惠都是令人高兴的:
Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.
但只有当那个本该施予恩惠的人做出了善行时,才真正令人欣慰。
O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;
噢,哥哥,哥哥,我现在该怎么赞美你呢?我心里非常清楚;
Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.6
无论我把话说得多么天花乱坠,你的美德也总会超越我的言语。
Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,
因此,我认为我拥有一件比其他人更为优越的特权,
- 200tantidem emtam postulat sibi tradier
tantidem 是价格属格,意为“(按其买入的)同等价格”。emtam(emere 的完成分词单数阴性宾格)指代省略的 mulierem,并作为古体现在时被动不定式 tradier(= tradi)的逻辑主语。
- 207Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est
iniuria 是主语,accipienda... est 是带有动形容词(-ndus 尾缀)的义务表达。adolescentium 是主格属格(subjective genitive),译为“年轻人所施加的侮辱”。
- 219Ne non tibi istuc foeneraret
ne non 引导接在表示担忧的动词 metuisti(你害怕)后面的名词从句,意为“(担心)不……”。foeneraret 是 foenero(产生利息、带来回报)的虚拟式未完成过去时。
- 222Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia
quin 接在前面的否定表达 non adeo astutus fui(我没那么狡猾)之后,起到了类似结果从句的作用,意为“以至于不愿……”。mallem 是 malo(更愿、宁愿)的虚拟式未完成过去时。
- 241Servesne an perdas totum, dividuum face
Servesne an perdas 是一个二选一的虚拟式从句(选择性条件从句),意为“无论你是保全还是失去全部”。face 是命令式 fac(来自 facere)的古体形式。
- 257id virtus quin superet tua
quin 接在否定的主句(Nunquam ita magnifice quicquam dicam)之后,引导虚拟式 superet,表示无论说得多么夸张,对哥哥美德的赞美都不可能不被其超越。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
