← 泰伦提乌斯

婆母

§722-773

拉凯斯与巴基斯面谈及巴基斯的誓言

菲迪普斯前去寻找乳母,拉凯斯则与儿子的前情妇巴基斯面谈。巴基斯庄严宣誓自潘皮卢斯结婚以来便与之断绝了关系,并同意到屋里去见女人们以澄清他的嫌疑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
722

​Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache;

“菲迪普斯:我已经说了很久,现在我也说同样的话,拉凯斯;”

​Manere affinitatem hanc inter nos volo,

“我希望我们之间的这门亲事能够维持下去,”

​Si ullo modo est ut possit, quod spero fore.

“如果有什么办法可以做到的话,我希望事实会是这样。”

725

​Sed visne adesse me una, dum istam convenis?

“但是,在你见那个女人时,要我一起在场吗?”

​Immo vero abi: aliquam puero nutricem para.

“拉凯斯:不,你还是去吧:给孩子找个乳母。”

​Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit;

“巴基斯:(自言自语)拉凯斯现在要求见我,绝非无缘无故;”

​Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.1

“确实,我的怀疑绝不会错,他想要的正是我的怀疑。”

​Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;

“我必须注意,不要因为这种愤怒而使我得到的分量少于我所能得到的;”

730

​Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit.

“或者不要多做了什么,以至于后来我宁愿少做一点。”

​Aggrediar. Bacchis, salve.

“拉凯斯:我走上前去。你好,巴基斯。”

​Salve, Lache.​b Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis,

“巴基斯:您好,拉凯斯。” “拉凯斯:凭波鲁克斯发誓,我相信你感到不小的惊讶,巴基斯,”

​Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.

“究竟是什么原因,让我命令仆人把你叫到这外边来。”

​Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim,

“巴基斯:凭波鲁克斯发誓,一想到我自己的身份,我也感到害怕,”

735

​Ne nomen mihi quaesti2 obsiet; nam mores facile tutor.

“唯恐我这行当的名声会阻碍我;至于我的品行,我是很容易辩护的。”

​Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier;

“拉凯斯:如果你说的是真话,女人,我对你来说就没有任何危险;”

​Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum:

“因为我已经到了不该被轻易宽恕过错的年纪:”

​Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro:

“因此,我更加小心,行事谨慎,绝不轻率:”

​Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,

“因为如果你正在做、或者将要做那些好女人理所应当做的事,”

740

​Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est.

“对无辜的你施加伤害,就是愚蠢和不公正的。”

​Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam:

“巴基斯:凭卡斯托尔发誓,为了那件事,我对您感激不尽;”

​Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.

“因为在造成伤害之后才来洗刷罪责的人,对我来说毫无益处。”

​Sed quid istuc est?​b Meum receptas filium ad te Pamphilum.​c Ah!

“不过,那件事到底是什么?” “拉凯斯:你又把我儿子潘皮卢斯接纳到你那里去了。” “巴基斯:啊!”

​Sine dicam. Uxorem hanc prius quam duxit, vestrum amorem pertuli.

“拉凯斯:让我把话说完。在他娶这个妻子之前,我容忍了你们的爱。”

745

​Mane: nondum etiam dixi id quod volui. Hic nunc uxorem habet:

“等一下:我想说的话还没说完呢。他现在有了妻子:”

​Quaere alium tibi firmiorem, dum tibi tempus consulendi est;

“趁你还有时间为自己打算,去为自己找一个更可靠的伴侣吧;”

​Nam neque ille hoc animo erit aetatem, neque pol tu eadem istac aetate.

“因为他不可能一辈子都保持这种心思,而你也不可能永远保持同样的年纪。”

​Quis id ait?​b Socrus.​c Mene?​d Te ipsam; et filiam abduxit suam;

“巴基斯:谁这么说?” “拉凯斯:他的岳母。” “巴基斯:说我吗?” “拉凯斯:正是你;而且她把她的女儿带走了;”

​Puerumque ob eam rem clam voluit natus qui est extinguere.

“并且因为这个原因,她想要弄死那个悄悄出生的孩子。”

750

​Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem

“巴基斯:如果我知道有什么别的方法,可以向你们证实我的诚信,”

​Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,

“比誓言更神圣,拉凯斯,我一定会向您承诺,”

​segregatum habuisse,3 uxorem ut duxit, a me Pamphilum.

“那就是自从潘皮卢斯娶了妻子之后,他就一直与我保持距离。”

​Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias?​b Quid? cedo.

“拉凯斯:你真是个讨人喜欢的女人;但请问,你知道我更希望你做什么吗?” “巴基斯:什么事?请说。”

​Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem

“拉凯斯:你到这屋里的女人那里去,向她们也许下这同一个誓言;”

755

​Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi.

“平息她们的心疑,也让你自己从这个指控中解脱出来。”

​Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio,

“巴基斯:我会做的;尽管凭波鲁克斯发誓,如果是这行当里的其他女人,我知道她绝不会做,”

​Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.

“为了这样的原因而出现在一个已婚妇人面前。”

​Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum,

“但我不想让您的儿子因为虚假的传言而受到怀疑,”

​Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier4

“也不想让他对你们——最不该这样对待他的人——显得轻浮”

760

​Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.

“而受此委屈;因为他对我恩重如山,我理当尽我所能去帮助他。”

​Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;

“拉凯斯:你的话已经让我对你变得温和且怀有善意了;”

​Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi.

“因为不仅是那些女人这样认为,连我也曾经相信了。”

​Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi,

“现在,既然我发现你与我们所预料的完全不同,”

​Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.

“以后也请保持同样的样子;随你心愿使用我们的友谊吧。”

765

​Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias.

“如果你做出相反的事——但我还是克制自己吧,免得你从我这里听到什么难听的话。”

​Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem

“但我只警告你这一件事:去体验我是怎样一个朋友,或者我能做什么,”

​Potius quam inimicus periclum facias.​b Nihil apud me tibi

“而不是作为敌人去尝试。” “巴基斯:在我这方面,我绝不会让您”

​Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.

“感到匮乏,凡是需要的事,我都会乐意提供。”

​Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.

“拉凯斯:但是,当你吃饱喝足之后,要确保孩子也吃饱。”

770

​Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit.

“我们的岳父来了,我看见了:他给孩子带来了一个乳母。”

​Phidippe, Bacchis deierat persancte.​b Haecine ea est?​c Haec est.

“菲迪普斯,巴基斯发了非常庄严的誓。” “菲迪普斯:这就是那个女人吗?” “拉凯斯:就是她。”

​Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.

“菲迪普斯:凭波鲁克斯发誓,这些女人不怕神明,我也不认为神明会在意她们。”

​Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.

“巴基斯:我交出我的女仆们:只要您愿意,尽管对她们施加任何酷刑来审讯,这都随我的便。”

语法注4 条
  1. 728quin quod suspicor sit quod velit

    在含有否定意义的表示怀疑或欺骗的动词短语(non multum fallit quin...)之后,由 quin 引导的复杂从句。在此,quod suspicor(我所怀疑的事)作虚拟语气动词 sit 的主语,而 quod velit(他所想要的事)作其表语。

  2. 735quaesti

    第四变化名词 quaestus(行业、生计)的古风单数属格形式(在古典拉丁语中通常为 quaestūs),在此指她作为娼妓的职业。

  3. 752segregatum habuisse

    由过去分词 segregatum 与不定式 habuisse 组合而成的迂回表达(在此等同于 segregavisse)。与单纯的完成时主动不定式相比,它强调了动作所导致的持续状态(即一直保持与他隔离的状态)。

  4. 759viderier

    被动不定式 videri(显得、看起来)的古风形式,频繁出现于泰伦提乌斯等早期拉丁文学作品中。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.humanitext-lat2:722-773