← 泰伦提乌斯

婆母

§68-139

巴尔梅诺透露潘菲路斯婚姻的内情

西拉劝导菲洛提丝不要信任男人。刚回国的菲洛提丝遇到了巴尔梅诺,巴尔梅诺在对方答应保密后透露,潘菲路斯在父亲逼迫下违心结婚,且至今未碰新娘。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
68

​Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis

相反,他正对你严加防范,好用他的甜言蜜语,

​Quam minimo pretio suam voluptatem expleat.

以最低的代价来满足他自己的欲望。

70

​Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere?

我说好妹妹,难道你就不反过来对付他们吗?

​Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus.

可是凭波鲁克斯起誓,对所有人一概而论是不公道的。

​Iniurium autem est ulcisci adversarios,

难道报复敌人,

​Aut qua via te captent eadem ipsos capi?

或者用他们诱捕你的手段去诱捕他们自己,也是不公道的吗?

​Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi

哎呀,可怜的我啊!为什么我没有你的

75

​Aetas et forma est, aut tibi haec sententia?

青春和美貌,或者你没有我这样的见识呢?

​Senex si quaeret me, modo isse dicito

要是老头子找我,你就说我刚去

​Ad portum, percontatum adventum Pamphili.

港口打听潘菲路斯的消息了。

​Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti

你听见我说什么了吗,斯基尔图斯?要是他找我,你就那时候

​Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris;

说;要是不找,就什么也别说;

80

​Alias ut uti possim causa hac integra.

好让我下次还能原封不动地用这个借口。

​Sed videone ego Philotium? unde haec advenit?

不过,我看见的是菲洛提乌姆吗?她是从哪儿来的?

​Philotis salve multum.

你好啊,菲洛提丝。

​O salve Parmeno.

噢,你好,巴尔梅诺。

​Salve mecastor Parmeno.

凭卡斯托尔起誓,你好,巴尔梅诺。

​Et tu edepol Syra.

凭波鲁克斯起誓,你也一样,西拉。

​Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu?

告诉我,菲洛提丝,你这么长时间都在哪里快活呢?

85

​Minime equidem me oblectavi, quae cum milite

我可一点也不快活。我跟一个极其粗野的

​Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:

军人一起从这里去了科林斯:

​Biennium ibi perpetuum misera illum tuli.

可怜的我,在那里整整两年忍受着他。

​Edepol te desiderium Athenarum arbitror,

凭波鲁克斯起誓,菲洛提乌姆,我想你一定经常渴望回到雅典,

​Philotium, cepisse saepe, et te tuum

并且后悔

90

​Consilium contemsisse.

自己的决定。

​Non dici potest

简直说不出来

​Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite,

我是多么渴望回到这里,离开那个军人,

​Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine

并且在这里见到你们,以便像以前那样,

​Agitarem libere inter vos convivium;

能自由自在地在你们中间开怀痛饮;

​Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui

因为在那儿,除了他事先限定好、

95

​Quae illi placerent.

能讨他喜欢的话以外,根本不准说话。

​Haud opinor commode

我看那个军人给说话立规矩,

​Finem statuisse orationi militem.

可真是太不近人情了。

​Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi

不过,刚才

​Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi

巴克科斯在里边跟我说的,那到底是桩什么事?我以前怎么也不相信,

​Fore ut hac ille viva posset animum inducere

在那个女人活着的时候,他竟能狠下心来

100

​Uxorem habere.

娶个妻子。

​Habere autem?

娶妻?

​Eho tu, an non habet?

哎呀你,难道他没娶吗?

​Habet: sed firmae hae vereor ut1 sint nuptiae.

娶了。但我担心这桩婚事成不了气候。

​Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.

愿诸神都这么办,要是这对巴克科斯有利的话。

​Sed qui istuc credam ita esse? dic mihi, Parmeno.

可是我怎么能相信会是这样呢?告诉我吧,巴尔梅诺。

​Non est opus prolato: hoc percontarier

没必要传扬出去。别再打听

105

​Desiste.

这个了。

​Nempe ea causa, ut ne id fiat palam.

这肯定是为了不让事情公开吧。

​Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo

愿神明保佑我,我问你绝不是为了

​Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.

说出去,而只是为了自己私下里高兴高兴。

​Nunquam dices tam commode ut tergum meum

你哪怕说出花来,我也决不会把我的皮肉

​Tuam in fidem committam.2

寄托在你的信誉上。

​Ah noli, Parmeno;

哎呀,别这样,巴尔梅诺;

110

​Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi

倒好像比起我想知道我所打听的事来,

​Quam ego quae percontor scire.

你不是更想把这事讲给我听似的。

​Vera haec praedicat;

她说得倒是不假;

​Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem

而这正是我最大的毛病。要是你向我保证

​Das te tacituram, dicam.

你会保密,我就告诉你。

​Ad ingenium redis.

你总算恢复本性了。

​Fidem do: loquere.

我保证。说吧。

​Ausculta.

仔细听着。

​Istic sum.

我听着呢。

​Hanc Bacchidem

潘菲路斯

115

​Amabat ut quum maxime tum Pamphilus

深爱着这个巴克科斯,正爱得难解难分的时候,

​Quum pater uxorem ut ducat orare occipit:

他父亲开始哀求他娶个妻子:

​Et haec communia omnium quae sunt patrum,

他还说了所有做父亲的都会说的那些陈词滥调:

​Sese senem esse, dicere, illum autem unicum;

说自己已经老了,而他就这么一个独子;

​Praesidium velle se senectuti suae.

他希望给自己的晚年找个依靠。

120

​Ille primo se negare: sed postquam acrius

他起初也是拒绝的;但后来父亲

​Pater instat, fecit animi ut incertus foret

逼得紧了,便使他心里举棋不定,

​Pudorine anne amori obsequeretur magis.

不知是更该顺从面子还是更该顺从爱情。

​Tundendo atque odio denique effecit senex:

老头子又是唠叨又是招人嫌,最后终于得逞了:

​Despondit ei gnatam huius vicini proximi.

他把最邻近的一家邻居的女儿许配给了他。

125

​Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave,

在此之前,潘菲路斯还一点都不觉得难受,

​Donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt

直到举行婚礼的当口,他看到一切都

​Paratas, nec moram ullam quin ducat dari,

准备就绪,再无拖延的余地、必须把人娶过来时,

​Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,

他这才痛苦万分,我相信,要是巴克科斯本人

​Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.3

在场的话,也一定会同情他的。

130

​Ubicumque datum erat spatium solitudinis,

只要有独处的时间,

​Ut colloqui mecum una posset; "Parmeno,

能让我俩单独说话时,他就会说:“巴尔梅诺,

​Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum?

我完了!我做了些什么呀?我把我扔进了什么样的深渊里啊?

​Non potero hoc ferre, Parmeno: perii miser."

我无法忍受这事,巴尔梅诺。可怜的我完了。”

​At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache.

愿诸神把那个招人怨的拉克斯给毁了!

135

​Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.

长话短说,他把妻子娶回了家。

​Nocte illa prima virginem non attigit;

新婚第一夜,他没有碰那个姑娘;

​Quae consecuta est nox eam, nihilo magis.

接下来的第二夜,也是如此。

​Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit

你说什么?一个年轻人和姑娘躺在一起,

​Plus potus, illa se abstinere ut potuerit?

而且喝了不少酒,居然能克制住自己不碰她?

语法注3 条
  1. 101vereor ut

    vereor ut 表示担心某事“不会”发生(而 vereor ne 表示担心某事“会”发生)。此处意为“我担心这桩婚事不能长久”。

  2. 108tergum meum / Tuam in fidem committam

    奴隶巴尔梅诺用“把我的后背(指挨鞭子的惩罚)托付给你的信用”这一比喻,来表达泄露秘密后可能面临的肉体惩罚风险。

  3. 129eius commiseresceret

    无人称动词 commiserescit(同情)的句法结构。感到同情的主体用宾格表示(此处为前面的 ipsam Bacchidem),同情的对象用属格表示(eius,即指潘菲路斯)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(5 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 4 处
urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.humanitext-lat2:68-139