← 泰伦提乌斯

婆母

§208b-259

拉克斯责难索斯特拉塔并与斐迪普斯对质

拉克斯激烈地指责妻子索斯特拉塔毁了儿子的婚姻,而她则坚称自己是无辜的。当儿媳的父亲斐迪普斯出现时,拉克斯坚定地要求他给出解释。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
208b

​Scio.

我知道。

​Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,

你是无端的?难道对于你那些所作所为,还有什么配得上的词不能对你说的吗?

210

​Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?

你让我、你自己和整个家庭蒙羞,给儿子带来悲伤。

​Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;

此外,你还使我们的姻亲从朋友变成了仇敌;

​Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.

他们原本认为他是值得托付女儿的人。

​Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.

唯独你站出来,用你的厚颜无耻扰乱了这一切。

​Egone?

我?

​Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.

就是你,我说,女人,你完全把我当成石头而不是人。

215

​An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini

或者,因为我经常在乡下,你们就以为我不知道

​Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?

你们在这里每个人过着怎样的生活吗?

​Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:

我对这里发生的事,比我常在的那个地方发生的事知道得清楚得多:

​Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.

因为,你们在家中如何待我,我在外面的名声也就如何。

​Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;

我确实早就听说菲卢美娜开始讨厌你了;

220

​Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.

这真的一点也不奇怪;如果她不这样做,那才更奇怪呢。

​Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:

但我没料到她竟然连这整个家都恨上了:

​Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.1

要是我早知道这点,她就会继续留在这里,而你倒会从这里滚出去了。

​At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.

但是,索斯特拉塔,看看这苦恼是怎样无端端地因你而降临到我身上的。

​Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;

我到乡下去住,向你们让步,并照料家产;

225

​Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,

为了使我们的财产能负担得起你们的开销和闲暇,

​Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.

我不惜自己的劳苦,这超出了常理,也超出了我的年龄。

​Non te pro his curasse rebus2 ne quid aegre esset mihi?

为了这些事,你竟然不曾留心,免得我有什么忧伤!

​Non mea opera neque pol culpa evenit.​Immo maxime.

凭波鲁克斯起誓,这绝非我的所为,也绝非我的过错。

​Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.

不,正是你的错。

230

​Quae hic erant curares,3 quum ego vos solvi curis caeteris.

只有你在这里;所有的罪过都只落在你一个人身上,索斯特拉塔。

​Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?

你一个老妇,跟一个年轻姑娘结仇,难道不害羞吗?

​Illius dices culpa factum.

你一定会说那是她的错。

​Haud equidem dico, mi Lache.

凭神保佑,我的拉克斯,我绝没这么说。

​Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem

愿神明保佑我,为了儿子的缘故我感到高兴;因为至于你,

​Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.

我很清楚,你就算再犯下什么过失,名誉也不会受到更坏的损害了。

235

​Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit

我的丈夫,你怎么知道她不是为了这个原因而装作讨厌我,

​Ut cum matre plus una esset?

好跟她母亲更多地呆在一起呢?

​Quid ais? non signi hoc sat est,

你说什么?难道这还不是一个充足的证据吗——

​Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?

昨天你动身去探望她时,竟没有一个人愿意放你进去?

​Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.

唉呀,因为他们当时说她完全累坏了,因此我才没能见到她。

​Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;

我看,对她而言,你的作风才是比任何其他东西都更严重的疾病;

240

​Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit

而且这也是理所当然的;因为你们这些女人,没有一个不希望儿子

​Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.

娶妻的;而一旦满足了你们意愿的亲事成了,

​Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.

在你们的唆使下娶了回来,又是在你们的唆使下把这些妻子赶了出去。

​Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam

菲卢美娜,虽然我知道,我有权强迫你

​Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam

去做我所命令的事;但我还是被父亲的慈爱所打动,

245

​Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.

向你让步;我不会违背你的心愿。

​Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.

瞧,我正好看到了斐迪普斯:我现在就要从他那里弄清楚是怎么回事。

​Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,

斐迪普斯,虽然我知道我对自己所有的人都极尽顺从,

​Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:

但也不至于让我的宽容腐蚀了他们的心灵:

​Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.

如果你也同样这样做,对我们家和你们家都更有利。

250

​Nunc video in illarum potestate esse te.​Heia vero!

现在我看到你完全在那些女人的控制之下了。

​Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.

嘿,怎么会!

​Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,

昨天我为了女儿的事去找你:我怎么去的,你就让我怎么糊里糊涂地回来了。

​Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:

如果你希望这门姻亲关系长久,隐藏你的愤怒是极不妥当的。如果我们有什么过错,请提出来:

​Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,

我们要么通过反驳,要么通过解释向你们纠正,

255

​Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos

由你本人来作裁判。但如果把她留在你们那里的原因

​Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,

是因为她病了,斐迪普斯,我认为你是在羞辱我,

​Si metuis satis ut4 meae domi curetur diligenter.

要是你担心她在我家得不到足够细致的照顾。

​At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,

但是,愿诸神保佑我,哪怕你是她的父亲,我也绝不向你让步,

​Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,

承认你比我更希望她平安无事:这完全是为了我儿子的缘故,

语法注4 条
  1. 222maneret potius, tu hinc isses foras

    在接在虚拟条件句(si scissem)之后的结论句中,表示现在持续状态的未完成过去时虚拟语气(maneret)与表示过去已完成动作或未尽义务的过去完成时虚拟语气(isses)并置,明确地区分了两个虚拟事实的时间框架。

  2. 227Non te pro his curasse rebus

    此为表示感叹的“对格与不定式”结构(te curasse),与句首的否定词 non 结合,强烈表达了拉克斯的指责与愤怒:“你竟然不曾留心……!”

  3. 230curares

    未完成过去时虚拟语气(curares)在此独立使用,表示对过去未尽义务(“你本该照料……但你没有”)的指责与控诉。

  4. 257metuis satis ut

    在表示恐惧的动词(metuo)之后,ut 引导的从句表示否定性的恐惧,即“担心……不(发生)”。此处的 'satis ut... curetur' 意为“担心她不能得到足够周到的照顾”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.humanitext-lat2:208b-259