← 泰伦提乌斯

福尔米奥

§867-933b

安提波的欢喜与波尔米奥索要嫁妆

格塔向安提波透露了他的妻子帕尼乌姆实际上是克雷梅斯的亲生女儿这一惊人消息,安提波欣喜若狂地进屋。波尔米奥则看到了保住这笔钱以帮助法德里亚的绝佳机会,并向走出来的德米波等人索要嫁妆作为取消婚约的赔偿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
867

​Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;

格塔:“我踮起脚尖悄悄走过去;我走近了,立定脚步;”

​Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,

“屏住呼吸,侧耳细听:就这样,我开始专注倾听,”

​Hoc modo sermonem captans.

“用这种方式捕捉他们的谈话。”

​Eu Geta.

福尔米奥:“干得好,格塔。”

​Hic pulcherrimum

格塔:“在那里,我听到了一个最妙的”

870

​Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.

“消息:凭赫拉克勒斯起誓,我差一点就高兴得叫出声来。”

​Quod?

安提波:“什么消息?”

​Quodnam arbitrare?

格塔:“你猜是什么?”

​Nescio.

安提波:“我不知道。”

​Atqui mirificissimum:

格塔:“不过这真是太神奇了:”

​Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.

“你的叔父被发现是你妻子帕尼乌姆的父亲。”

​Hem.

安提波:“什么?”

​Quid ais?

福尔米奥:“你在说什么?”

​Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.

格塔:“他以前在雷姆诺斯岛秘密地和她的母亲同居过。”

​Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?1

福尔米奥:“白日做梦!难道她连自己的父亲都不知道吗?”

​Aliquid credito,

格塔:“相信吧,”

875

​Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia

“波尔米奥,有些原因:但你以为我能把”

​Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?

“他们在屋里彼此谈论的一切,在门外都听得一清二楚吗?”

​Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.

安提波:“凭赫拉克勒斯起誓,我也听过那个传言。”

​Immo etiam dabo

格塔:“不仅如此,我还会给你提供”

​Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:

“更确凿的证据。就在这时,叔父从里面走出来了:”

​Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:

“没过多久,他又和你父亲一起折回了里面:”

880

​Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.

“他们两个都说,允许你把她留作妻子。”

​Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.

“最后,我被派来寻找你并带你回去。”

​Quin ergo rape me: quid cessas?

安提波:“那还等什么,快把我拉走啊!你在拖延什么?”

​Fecero.

格塔:“这就办。”

​O mi Phormio,

安提波:“噢,我的波尔米奥,”

​Vale.

“再见。”

​Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo

福尔米奥:“再见,安提波。办得好!愿神明保佑我,我真高兴”

​Tantam fortunam de improviso esse his datam.

“这么大的好运出乎意料地降临在他们身上。”

885

​Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,

“现在正是我糊弄那些老头子的绝佳机会,”

​Et Phaedriae curam adimere argentariam,

“帮法德里亚解除金钱上的忧虑,”

​Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:

“免得他去向任何同辈摇尾乞怜:”

​Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis2

“因为这笔钱既然已经到手,那些老家伙就算再不情愿,”

​Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.

“也得给到他手里:我已经想到了在实际上如何逼他们这么做的办法。”

890

​Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.

“现在,我必须摆出一副新的姿态和神色来。”

​Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:

“不过,我先从这里躲到旁边最近的胡同里去:”

​Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.

“等他们走出来,我就从那里向他们露面。”

​Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.

“我不去我先前假装要去的市场了。”

​Dis magnas merito gratias habeo atque ago,

克雷梅斯:“我当之无愧地对神明怀有并表示巨大的感激,”

895

​Quando evenere haec nobis, frater, prospere.

“哥哥,既然这些事情对我们来说进展得如此顺利。”

​Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,

德米波:“现在必须尽快找到波尔米奥,”

​Priusquam dilapidet nostras triginta minas

“免得他挥霍掉我们的三十米纳,”

​Ut auferamus.

“好让我们把钱拿回来。”

​Demiphonem, si domi est,

福尔米奥:“如果德米波在家,”

​Visam: ut, quod—

“我去见他:好让——”

​At nos ad te ibamus, Phormio.

德米波:“可我们正要去你那里呢,波尔米奥。”

900

​De eadem hac fortasse causa.

福尔米奥:“也许正是为了这同一件事?”

​Ita hercle.

德米波:“凭赫拉克勒斯起誓,确实如此。”

​Credidi.

福尔米奥:“我猜就是。”

​Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini

“你们为什么要去我那里?真可笑。难道你们害怕”

​Ne non id facerem quod recepissem semel?

“我不会履行我曾经承诺过的事吗?”

​Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

“听着,不管我有多么贫穷,但是”

​Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.

“到目前为止,我至少还极力坚守着一点,那就是讲信用。”

905

​Estne ea, ita ut dixi, liberalis?

克雷梅斯:“她像我说的那样,端庄得体吗?”

​Oppido.

德米波:“非常。”

​Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,

福尔米奥:“因此,德米波,我来通知你们,”

​Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;

“我已经准备好了:你们什么时候愿意,就把妻子交给我;”

​Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,

“因为正如应当的那样,我已经把自己的所有事情都推后了,”

​Postquam tantopere id vos velle animadverteram.

“既然我已经察觉到你们是如此迫切地希望这件事。”

910

​At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;

德米波:“但这位却劝我不要把她嫁给你;”

"Nam qui erit rumor populi," inquit, "si id feceris?

“他说:‘因为如果你这么做了,世人会怎么议论?’”

​Olim quum honeste potuit tum non est data:

“‘以前她本可以体体面面地嫁过去,那时却没给;’”

​Nunc viduam extrudi turpe est:" ferme eadem omnia

“‘现在作为弃妇被扫地出门是可耻的。’这几乎全都是”

​Quae tute dudum coram me incusaveras.

“刚才你当着我的面所指责的那些话。”

915

​Satis superbe illuditis me.

福尔米奥:“你们嘲弄我,也未免太傲慢了。”

​Qui?

德米波:“怎么说?”

​Rogas?

福尔米奥:“你还问得出来?”

​Quia ne alteram quidem illam potero ducere:

“因为我连另外那一个女人也娶不成了:”

​Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?

“因为我曾经轻视过她,现在还有什么脸面回到她身边?”

​Tum autem Antiphonem video ab sese amittere

“此外,我还看到安提波正违心地”

​Invitum eam; inque.

克雷梅斯:“放开她;而且……”

​Tum autem video filium

德米波:“此外,我还看到我的儿子”

920

​Invitum sane mulierem ab se amittere.

“确实极不情愿地让这个女人离开他。”

​Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi

“但请你移步到广场去,把那笔”

​Argentum rursum iube rescribi,3 Phormio.

“钱重新转账给我,波尔米奥。”

​Quodne ego discripsi porro illis quibus debui

福尔米奥:“什么?我已经支付给那些债主的钱吗?”

​Quid igitur fiet?

德米波:“那怎么办?”

​Si vis mihi uxorem dare,

福尔米奥:“如果你愿意把妻子交给我,”

925

​Quam despondisti, ducam: sin est ut velis4

“就是你许配的那位,我会娶她;但如果你希望”

​Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

“让她留在你们那里,那这笔嫁妆就得留在我这儿,德米波。”

​Nam non est aequum me propter vos decipi,

“因为为了你们的事情而让我受骗是不公平的,”

​Quum ego vestri honoris causa repudium alterae

“既然为了你们的名誉,我已经向另一个女人”

​Remiserim quae dotis tantundem dabat.

“退婚了,而她本可以带过来同样多的嫁妆。”

930

​I hinc in malam rein cum istac magnificentia,

德米波:“带着你那番大言不惭的话,滚回阴曹地府去吧,”

​Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,

“逃兵!你到现在还以为别人不了解你,”

​Aut tua facta adeo?

“或者不了解你的勾当吗?”

​Irritor.

福尔米奥:“我被激怒了。”

​Tune hanc duceres,

克雷梅斯:“要是真的把她交给你,”

​Si tibi data esset?

“你会娶她吗?”

​Fac periclum.

福尔米奥:“试试看啊。”

语法注4 条
  1. 874Utine haec ignoraret suum patrem?

    疑问质词 utine (ut + -ne) 与虚拟式未完成过去时 ignoraret 的结合,用于在独立句中表达强烈的难以置信或愤慨的疑问(表示抗议),意为“她怎么可能连自己的父亲都不知道呢?”

  2. 888ingratiis

    源自名词 ingratia 的复数夺格的副词性用法,意为“违背……的意愿”或“勉强地”。此处指尽管那些老人们极不情愿,这笔钱最终也将落入法德里亚手中。

  3. 922rescribi

    金融术语,指“通过重新记账来转回、退还资金”。此处德米波因婚约取消,要求波尔米奥将之前通过银行转账给他的钱重新转回到自己的账下。

  4. 925sin est ut velis

    无人称句式 est ut 连用虚拟式(velis),表示“如果是……的情况”,在此处放在条件从句 sin(否则,如果)中,委婉而正式地表达“但如果你希望(让她留下来)”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi004.humanitext-lat2:867-933b