← 泰伦提乌斯

福尔米奥

§637-708

波尔米奥索要金钱与克雷梅斯承诺付款

格塔虚构了与波尔米奥的谈判,称其因偿债等原因要求巨额嫁妆,而克雷梅斯提议由自己出这笔钱。安提波因面临失去妻子的境地而对格塔感到愤怒,但格塔解释说可以通过婚礼准备期来争取时间。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
637

​Si tu aliquam partem aequi bonique1 dixeris,

格塔:“如果你提出任何合情合理的条件,

​Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis

正因为他是个好人,你们今天之间连三句

​Verba hodie inter vos."

话也说不上(就会达成一致)。”

​Quis te istaec iussit loqui?

德米波:谁让你说这些话的?

640

​Immo non potuit melius pervenirier2

格塔:不,这再好不过地达到了

​Eo quo nos volumus.

我们所期望的目标。

​Occidi.

安提波:(旁白)我完了。

​Perge eloqui.

克雷梅斯:继续说下去。

​A primo homo insanibat.

格塔:一开始,那家伙简直疯了。

​Cedo, quid postulat?

克雷梅斯:快说,他要求什么?

​Quid? nimium quantum libuit.

格塔:什么?他想要多少就要多少,漫天要价。

​Die.

德米波:快说。

​Si quis daret

格塔:“如果有人给的话,

​Talentum magnum.

一整个大塔兰同。”

​Immo malum hercle: ut nihil pudet.

德米波:不,该死!他真是不知羞耻。

645

​Quod dixi adeo ei. "Quaeso quid si filiam

格塔:所以我对他说:“请问,要是他出嫁自己的

​Suam unicam locaret? parvi retulit3

独生女,又当如何?当初没有

​Non suscepisse: inventa est quae dotem petat."

抚养她也没有多大意义,因为现在有人来要嫁妆了。”

​Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;

长话短说,省去他那些荒谬的废话,

​Haec denique eius fuit postrema oratio:

最后,这就是他最终的表态:

650

"Ego," inquit, "iam a principio amici filiam,

“我,”他说,“从一开始就想娶我朋友的女儿为妻,

​Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:

正如本来应该的那样;

​Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,

因为我一直在替她着想,她一个穷姑娘嫁给富人家

​In servitutem pauperem ad ditem dari:

做奴隶,这实在是太委屈她了。

​Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,

但是我需要——我现在就对你打开天窗说亮话——

655

​Aliquantulum quae afferret qui4 dissolverem

娶一个能带来一些钱的妻子,好让我偿还我的债务;

​Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho

所以哪怕是现在,如果德米波愿意

​Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,

支付和我现在订婚的这位姑娘带给我的同样数额,

​Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari."

我宁愿要她,也不要任何其他的女人做妻子。”

​Utrum stultitia facere ego hunc an malitia

安提波:(旁白)我不知道他是出于愚蠢还是恶意而这样做,

660

​Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.

是知情还是无心,我难以确定。

​Quid si animam debet?

德米波:要是他债台高筑呢?

"Ager oppositus est pignori,

格塔:“‘土地已经被抵押了,

​Ob decem minas," inquit.

为了十个米纳,’他说。”

​Age, age; iam ducat: dabo.

德米波:行了,行了;现在就让他娶她吧;我给。

"Aediculae item sunt ob decem alias."

格塔:“‘小房子也同样因为另外十个米纳被抵押了。’”

​Oi! hui!

德米波:哎呀!天啊!

​Nimium est.

克雷梅斯:太多了。

​Ne clama: petito hasce a me decem.

德米波:别嚷嚷;这十个米纳向我来要便是。

665

"Uxori emenda ancillula est: tum pluscula

格塔:“‘还要给妻子买个贴身丫鬟;然后还需要一些

​Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:

家具;婚礼也需要开支。

​His rebus sane pone," inquit, "decem minas."

为了这些事情,务必算上十个米纳吧,’他说。”

​Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.5

德米波:那他就尽管现在来向我提起成百上千桩诉讼吧。

​Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?

我一分也不给;难道还要让那个无耻之徒来嘲笑我不成?

670

​Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius

克雷梅斯:求你了,我来给,静一静吧;你只要让你的儿子

​Fac ut illam ducat nos quam volumus.

娶了我们所希望的那位姑娘就好。

​Hei mihi,

安提波:(旁白)天哪,

​Geta, occidisti me tuis fallaciis.

格塔,你用你的骗局害惨了我。

​Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.6

她因为我而被赶走;我失去她也是罪有应得。

"Quantum potest me certiorem," inquit, "face;

格塔:“‘尽可能快地让我确定,’他说,

675

​Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;

‘如果他们把她给我,我好把这另一个退掉;免得我悬而不定;

​Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare."

因为他们已经决定要把嫁妆给我了。’”

​Iam accipiat; illis repudium renuntiet;

克雷梅斯:现在就让他收下吧;让他向那边宣告解除婚约;

​Hanc ducat.

娶了这一个。

​Quae quidem illi res vertat male.

德米波:愿这件事给他带来厄运!

​Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,

克雷梅斯:刚好凑巧,我刚才随身带了钱来,

680

​Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:

就是我妻子在莱姆诺斯的庄稼所带来的收益;

​Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.

我就拿那个吧;我会对妻子说你需要它。

​Geta.

安提波:格塔!

​Hem.

格塔:哎呀。

​Quid egisti?

安提波:你干了什么?

​Emunxi argento senes.

格塔:我把那两个老头子的钱给榨出来了。

​Satin est id?

安提波:那足够了吗?

​Nescio hercle: tantum iussus sum.

格塔:凭赫拉克勒斯起誓,我不知道;我只是被命令拿这么多。

​Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?

安提波:喂,你这无赖,我问你的和你答的是一码事吗?

685

​Quid ergo narras?

格塔:那您究竟想说什么呢?

​Quid ego narrem? opera tua

安提波:我要说什么?多亏了你的所作所为,

​Ad restim mihi quidem res rediit7 planissime.

我的处境现在显然已经到了只能去上吊的地步了。

​Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi,

愿天上地下的所有男神和女神,

​Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis,

用最惨的惩罚毁灭你。嘿,如果你想办成什么事,

​Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat.

就委托给这家伙吧,他能把你从风平浪静带到暗礁之上。

690

​Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere,

有什么比去碰这个痛处,

​Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri

或者提起我妻子的名字更无益的?这让父亲产生了一种希望,

​Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio

觉得有可能把她赶出去。现在快告诉我,要是波尔米奥

​Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum:

拿到了嫁妆,就必须娶她回家了;

​Quid fiet?

那会怎么样?

​Non enim ducet.

格塔:可他不会娶她的。

​Novi: caeterum,

安提波:我知道;但,

695

​Quum argentum repetent, nostra causa scilicet

当他们要求退钱时,当然是为了我们的缘故,

​In nervum potius ibit.

他宁可去坐牢。

​Nihil est, Antipho,

格塔:安提波,没有什么事

​Quin male narrando possit depravarier.

是不能通过坏的描述而被败坏的。

​Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.

你把好的部分刨除,专挑坏的说。

​Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,

现在听听相反的情况吧:要是他拿了钱,

700

​Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.

必须娶她为妻,正如你所说;我承认这一点。

​Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,

但是,毕竟会给一点准备婚礼、

​Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.

邀请客人和献祭的时间。

​Interea amici quod polliciti sunt dabunt:

在这期间,他的朋友们会给出他们承诺的钱;

​Inde istis reddet.

他可以从那里把钱还给他们。

​Quamobrem? aut quid dicet?

安提波:为什么?或者他要说什么?

​Rogas?

格塔:您还问?

705

"Quot res postilla monstra evenerunt mihi!

“‘自那以后,发生了多少不祥之兆啊!

​Introiit in aedes ater alienus canis;

一只陌生的黑狗进了我家;

​Anguis per impluvium decidit de tegulis;

一条蛇通过雨篷从屋瓦上掉下来;

​Gallina cecinit; interdixit hariolus;

母鸡打鸣了;占卜师禁止了(婚礼);’”

语法注7 条
  1. 637aequi bonique

    aequi bonique 是表示性质或部分的中性单数属格(部分属格),修饰前置的 aliquam partem(字面意为“合情合理之事的某些部分”)。tria non commutabitis verba(“你们不会交谈超过三个词”)是一个惯用的夸张表达,意指双方将用极少的言辞迅速达成协议。

  2. 640pervenirier

    这是古风形式的现在时被动不定式(相当于通常的 perveniri),在此与 non potuit 连用,构成无人称被动结构。字面意为“无法以更成功的方式到达”,意即他们无法更顺利地达到所期望的目标。

  3. 646parvi retulit

    无人称动词 refert(“重要、有关系”)的完成时 retulit 与表示价值或重要性的属格 parvi 连用。短语 parvi retulit 意为“几乎没有意义”或“无关紧要”,其主语是随后的不定式分句 non suscepisse(“没有抚养/承认孩子”)。

  4. 655qui

    这是一个古老的夺格或副词形式(相当于 quo 或 quibus),在此起关系副词作用,表示手段或目的。它引导带未完成过去时虚拟语气 dissolverem(“偿还”)的目的关系从句 qui dissolverem...(“借此我可以偿还……”),修饰隐含的嫁妆(aliquantulum)。

  5. 668scribito iam mihi dicas

    这是一个法律惯用语,结合了 dica(借自希腊语 δίκη,意为“诉讼”)的复数宾格 dicas 和 scribere(“写下诉状/起诉”)的将来命令时 scribito。Sexcentas(“六百”)是拉丁语中表示无数的常规夸张词。整句表达了德米波愤怒的拒绝:“那他就现在去写无数张诉状来告我吧。”

  6. 673me hoc est aequum amittere

    此处使用宾格加不定式结构 me... amittere(“我失去这个”)作为无人称句 aequum est(“是理所当然的”)的主语。hoc(指失去妻子)是 amittere 的直接宾语,构成了安提波悲痛而自嘲的旁白。

  7. 686Ad restim mihi quidem res rediit

    res redit ad restim(字面意为“事情已经到了绳子的地步”)是一个通俗的拉丁语惯用语,意指“处于极度绝望、只能上吊自杀的境地”。这表现了安提波因格塔的计谋而面临失去妻子的巨大绝望。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi004.humanitext-lat2:637-708