← 泰伦提乌斯

福尔米奥

§515b-567

格塔为筹钱解救斐德里亚而设计

面对斐德里亚因即将失去潘菲拉而陷入的绝望,格塔和安提波决定伸出援手。格塔想出从安提波父亲那里骗取三十米纳的计划,并催促安提波回家安抚妻子,自己则与斐德里亚一同前去寻求波尔米奥的帮助。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
515b

​Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:

安提波:他所恳求的事情并不多,多里奥:让他如愿吧。

​Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.

这份恩惠会因你所做的好事而加倍回报给你。

​Verba istaec sunt.

多里奥:那些不过是漂亮话。

​Pamphilamne hac urbe privari sines?

安提波:你难道要任由潘菲拉被带离这座城市吗?

​Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?

此外,你难道忍心看着他们两人的爱情被拆散吗?

​Neque ego, neque tu.

多里奥:这既不关我的事,也不关你的事。

​Di tibi omnes id quod es dignus duint.

安提波:愿神明们惩罚你,给你应得的报应。

520

​Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli

多里奥:我不顾自己的本性,容忍了你许多个月,

​Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,

你总是许诺、却什么也不带回来、只知道哭泣。而现在,正相反,

​Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.

我找到了一个肯付钱而且不哭的人;让位给比你强的人吧。

​Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies

安提波:真的,凭赫拉克勒斯起誓,如果我没记错的话,你以前确实定下过一个期限,

​Quam ad dares1 huic praestituta.

那天你本该把她交给他。

​Factum.

多里奥:是有这么回事。

​Num ego istuc nego?

难道我否认了吗?

525

​Iam ea praeteriit?

安提波:那一天已经过去了吗?

​Non; verum haec ei antecessit.

多里奥:没有,但这位买主抢在了前面。

​Non pudet

安提波:难道你不为自己的

​Vanitatis?

虚伪感到羞耻吗?

​Minime, dum ob rem.

多里奥:一点也不,只要有钱可赚。

​Sterquilinium.

格塔:你这个垃圾堆!

​Dorio,

斐德里亚:多里奥,

​Itane tandem facere oportet?

难道你终究要这样做事吗?

​Sic sum: si placeo, utere.

多里奥:我就是这样。要是中意我,就跟我做买卖。

​Sicine hunc decipis?

安提波:你就是这样欺骗他的吗?

​Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:

多里奥:不,相反,安提波,是他欺骗了我:

​Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.

因为他早就知道我是这种人,而我却以为他是个不一样的人。

530

​Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.

是他让我落空了;而我对他的态度与以前相比毫无变化。

​Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi

不过,无论如何,我还是可以这么做:明天早上

​Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,

军人说要给我钱。如果你先带钱来,斐德里亚,

​Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.

我将遵循我的法则,即先付款者优先。再见。

​Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,

斐德里亚:我该怎么办?我这个可怜人现在该上哪儿去突然给他弄到这笔钱,

535

​Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier

我这个一文不值的人?但如果能说服这家伙

​Triduum hoc, promissum fuerat.

哪怕只等这三天,那笔钱本来也是说好有的。

​Itane hunc patiemur, Geta,

安提波:格塔,我们难道要眼睁睁看着他

​Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter,

变得如此痛苦吗?正如你刚才所说,他曾那样慷慨地帮助过我。

​Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?

既然现在有需要,我们难道不应该反过来报答他的恩情吗?

​Scio quidem hoc esse aequum.

格塔:我确实知道这是理所应当的。

​Age ergo, solus servare hunc potes.

安提波:那就行动吧,只有你能救他。

540

​Quid faciam?

格塔:我该怎么做?

​Invenias argentum.

安提波:找到那笔钱。

​Cupio; sed id unde edoce.

格塔:我很想,但请告诉我从哪里弄来。

​Pater adest hic.

安提波:我父亲就在这里。

​Scio; sed quid tum?

格塔:我知道,但那又怎样?

​Ah, dictum sapienti sat est.

安提波:啊,聪明人一点就通。

​Itane?

格塔:真的要那样?

​Ita.

安提波:是的。

​Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?2

格塔:凭赫拉克勒斯起誓,你的建议真是太美妙了。连你也要把我逼走吗?

​Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,

如果我能不因你的婚事落得什么坏处,我就已经谢天谢地了,

​Ni etiam nunc me huius causa quaerere in malo iubeas3 crucem?

难道现在你还要为了他的缘故,命令我在灾祸中自寻绞架吗?

545

​Verum hic dicit.

斐德里亚:他说得对。

​Quid? ego vobis, Geta, alienus sum?

什么?格塔,难道我对你们来说是个局外人吗?

​Haud puto.

格塔:我不这么认为。

​Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex,

但是,难道老头子现在对我们所有人都发怒还不够吗,

​Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?

还要我们去火上浇油,以至于连求情的余地都没有了吗?

​Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!

斐德里亚:难道要让别人在我的眼前把她从这里带到未知的地方去吗?天哪!

​Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;

那么,在还允许、而且我还在这里的时候,跟我谈谈吧,安提波;

550

​Contemplamini me.

看着我吧。

​Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo?

安提波:为什么?或者你到底打算做什么,告诉我。

​Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,

斐德里亚:无论她被从这里带到世上的哪个角落,我都决心追随她,

​Aut perire.

否则就去死。

​Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.

格塔:愿神明保佑你的行动;不过,还请一步一步来。

​Vide si quid opis potes afferre huic.

安提波:看看你能不能给他提供什么帮助。

​Si quid? quid?

格塔:什么帮助?要怎么做?

​Quaere, obsecro,

安提波:求你想想办法吧,

​Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.

格塔,免得他做出什么多多少少让我们事后后悔的事。

555

​Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum.

格塔:我在想办法。事情会解决的,我想;但我确实害怕惹上麻烦。

​Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.

安提波:别害怕;我们将与你一同承担好运和坏运。

​Quantum tibi opus est argenti? loquere.

格塔:你需要多少钱?说吧。

​Solae triginta minae.

斐德里亚:只要三十米纳。

​Triginta? hui percara est, Phaedria.

格塔:三十?噢,那可真够贵的,斐德里亚。

​Istaec vero vilis est.

斐德里亚:其实,这真的很便宜。

​Age, age; inventas reddam.

格塔:行了,行了;我会给你们弄到的。

​O lepidum!

斐德里亚:噢,太好了!

​Aufer te hinc.

格塔:快走吧。

​Iam opus est.

斐德里亚:现在就需要。

​Iam feres.

格塔:马上就能拿到。

560

​Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.

但我需要波尔米奥在这件事上给我当助手。

​Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.

安提波:他就在那里:你可以极其大胆地把任何重担加在他身上,他都能承受。

​Solus est homo amico amicus.

他是唯一一个对朋友真心实意的朋友。

​Eamus ergo ad eum ocius.

格塔:那我们赶紧去找他吧。

​Numquid est quod opera mea vobis opus sit?

安提波:有什么需要我帮忙的地方吗?

​Nihil: verum abi domum;

格塔:没事,不过请回家去;

​Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,

去安慰那个可怜的姑娘,我知道她现在在里面肯定吓得要命;

565

​Consolare: Cessas?

别磨蹭了,去吧。

​Nihil est aeque quod faciam libens.

安提波:没有什么是我更乐意去做的了。

​Qua via istuc facies?

斐德里亚:你打算怎么做成那件事?

​Dicam in itinere: modo te hinc amove.

格塔:路上再告诉你:只要你现在离开这里。

​Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,

德米波:克雷梅斯,你当初从这里出发去雷姆诺斯岛的目的,进行得怎么样了?

语法注3 条
  1. 524Quam ad dares

    介词倒置(anastrophe)的例子,介词 ad 被置于其关系代词宾语 quam 之后。名词 dies 当表示“既定日期”时,通常为阴性,因此关系代词使用阴性单数宾格的 quam。

  2. 542cetiam tu hinc abis?

    疑问句中的现在直陈式(etiam ... abis?)被用作表达愤慨或不耐烦的命令性语气,意为“你也要从这里滚开吗?”或“你也离我而去吗?”。

  3. 544Ni etiam nunc... iubeas

    带有现在虚拟式 iubeas 的 ni(nisi 的异体)从句,针对前句否定的主节(“即使我免于……我也不能算稳操胜券”)提出了一个追加困难的条件,意为:“这还不够,你现在还要命令我……”

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0134.phi004.humanitext-lat2:515b-567