← 泰伦提乌斯

福尔米奥

§327-391

波尔米奥挑衅德米波与亲属的名字

波尔米奥吹嘘自己作为寄生者的无忧生活,并准备迎接愤怒的德米波。德米波到来后,波尔米奥演了一出戏,指责德米波因贪婪而遗弃亲戚,并在盖塔的暗中帮助下说出了那个女孩父亲的名字“斯蒂尔波”。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
327

​Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,

“你以为我至今已经把多少人打得要死了?”

​Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius.

“是外邦人,还是公民?认识得越深,打得就越频繁。”

​Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?

“请告诉我,你可曾听说过有人起诉我犯了伤害罪?”

330

​Qui istuc?

“怎么会呢?”

​Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,

“因为人们不会给鹰或鹞子设网,”

​Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur.

“它们才是伤害我们的;网是给那些无害的鸟设的。”

​Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.

“因为在后者身上有油水;而在前者身上则是白费力气。”

​Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:

“人人都从能刮出油水的地方遇到危险:”

​Mihi sciunt nihil esse. Dices, "Ducent damnatum domum:"

“他们知道我一无所有。你会说:‘他们会把判罪的人带回家去。’”

335

​Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia,

“但他们可不想白养一个大胃王;在我的看法里,他们倒是聪明,”

​Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.

“如果他们不想用最大的恩惠去回报恶行的话。”

​Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.

“他对你,是无论如何也无法按你的功劳来充分回报的。”

​Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.

“不,事实上,没有人能对主君的恩情回报得足够。”

​Tene asymbolum venire,1 unctum atque lautum e balneis,

“你不用付一分钱,从澡堂里涂着香油、洗得干干净净地走来,”

340

​Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur

“心无忧虑,而他却在为满足你的喜好而消耗精力和财力;”

​Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas;​Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur.

“他愁眉苦脸,你却在笑;你先喝酒,你先入席;摆在你面前的是疑惑之宴。”

​Quid istuc verbi est?

“这是什么话?”

​Ubi tu dubites quid sumas potissimum.

“就是让你疑惑最该先吃哪一样。

​Haec cum rationem ineas2 quam sint suavia et quam cara sint,

当你算一算这些东西是多么甜美,又是多么昂贵时,”

345

​Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum?

“对于提供这些的人,难道你不会把他完全当成活生生的神明吗?”

​Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima.

“老头来了,看你怎么做:第一回合交锋是最激烈的。

​Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.

如果你能挺过去,此后你就可以随心所欲地摆弄他了。”

​En unquam cuiquam contumeliosius

“你们可曾听说过,有人受过比我这桩

​Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?

更具侮辱性的伤害吗?

350

​Adeste, quaeso.

请过来支持我。”

​Iratus est.

“他生气了。”

​Quin tu hoc age: st!

“别废话,专心应对。嘘!”

​Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!

“现在我要开始挑逗他了。天哪,不死的神明啊!

​Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?

德米波否认帕尼乌姆是他的亲戚吗?

​Hanc Demipho negat esse cognatam?

德米波否认她是亲戚?”

​Negat.

“他否认。”

​Neque eius patrem se scire qui fuerit?

“他也不认识她父亲是谁?”

​Negat.

“他否认。”

355

​Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.

“(旁白)我想他就是我刚才说的那个人。跟着我。”

​Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?

“连斯蒂尔波本人是谁,他也不认识?”

​Negat.

“他否认。”

​Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,

“因为那个可怜的姑娘被丢在贫困中,父亲就被忽视,”

​Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.

“她自己也被冷落:看啊,贪婪能做出什么事来。”

​Si herum insimulabis avaritiae, male audies.

“如果你指责我家老爷贪婪,你会听到难听的话。”

360

​O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?

“好一个胆大包天的家伙!他居然还主动来指责我?

​Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,

因为现在,我没有任何理由对那个年轻人发火,”

​Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,

“如果他不太认识那个人;毕竟那个人已经年纪很大了,”

​Pauper, cui opera vita erat, ruri fere

“贫穷,以劳作为生,几乎总是呆在

​Se continebat: ibi agrum de nostro patre

乡下:他在那里租种我父亲的土地。

365

​Colendum habebat. Saepe interea mihi senex

其间,那位老人经常对我说起,”

​Narrabat se hunc negligere cognatum suum:

“他冷落了这位亲戚:

​At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.

但那是怎样的一个人啊!他是我一生中见过的最好的人。”

​Videas te atque illum ut narras.

“愿你照你所说的那样看待你自己和他吧。”

​I in malam crucem.

“见鬼去吧。”

​Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves

“因为若非我这样看待他,我绝不会为了她

370

​Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam,

而对你们家结下如此深重的仇怨,”

​Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.

“而他现在却如此无情地拒绝了她。”

​Pergin hero absenti male loqui, impurissime?

“你还要继续说我不在场的老爷的坏话吗,你这个最肮脏的家伙?”

​Dignum autem hoc illo est.

“但这正是符合他身份的事。”

​Ain tandem, career?

“你真的这么说吗,你这个坐牢的料?”

​Geta.

“盖塔。”

​Bonorum extortor, legum contortor.

“财产勒索者,法律歪曲者。”

​Geta.

“盖塔。”

375

​Responde.

“回答我。”

​Quis homo est? ehem!

“是谁啊?哦!”

​Tace.

“闭嘴。”

​Absenti tibi

“在您不在的时候,他对您

​Te indignas, seque dignas,3 contumelias

说尽了不配您的、却配得上他自己的侮辱之词,”

​Nunquam cessavit dicere hodie.

“今天他一刻也没停过。”

​Ohe, desine.

“好啦,别说了。”

​Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,

“年轻人,首先我请求你宽恕,”

​Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas:

“如果你愿意的话,请回答我:

380

​Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi:

你口中那个是你的朋友的家伙,是谁?给我解释清楚:

​Et qui cognatum me sibi esse diceret.

还有,他凭什么说我是他的亲戚。”

​Proinde expiscare, quasi non nosses.

“你尽管打听吧,就像你不知道似的。”

​Nossem?

“我知道?”

​Ita.

“对。”

​Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.

“我说我不知道;说知道的你,来帮我回忆起来吧。”

​Eho, tu sobrinum tuum non noras?

“哎呀,你不认识你自己的表亲吗?”

​Enicas:

“你可急死我了:

385

​Dic nomen.

说出名字来。”

​Nomen?

“名字?”

​Maxime. Quid nunc taces?

“对。你现在怎么沉默了?”

​Perii hercle: nomen perdidi.

“(旁白)该死,我把名字忘了。”

​Hem, quid ais?

“啐,你说什么?”

​Geta.

“盖塔,

​Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,

如果你还记得以前说过的,快提醒我。哼,”

​Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.

“我不说:就像你不知道似的,你跑来试探我。”

​Egone autem tento?

“我是在试探你吗?”

​Stilpho.

“斯蒂尔波。”

​Atque adeo quid mea?

“况且这关我什么事?

390

​Stilpho est.

是斯蒂尔波。”

​Quem dixti?

“你说是谁?”

​Stilphonem, inquam, noveras?

“斯蒂尔波,我说,你认识他吗?”

​Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit

“我既不认识他,他也绝不是我的亲戚。”

语法注3 条
  1. 339Tene asymbolum venire

    这一带有对格主语(te)的不定式结构被用作感叹不定式(exclamatory infinitive),表示惊讶或愤慨:“你竟然不付分文就来……!”

  2. 344rationem ineas

    这里的虚拟式 ineas(inire 的第二人称单数)用于 cum 从句中,表示一般的条件或时间让步关系(“当你仔细算账时”),它指向 §345 主句的主动词 habeas。

  3. 376Te indignas, seque dignas

    夺格代词 te 和 se 分别受形容词 indignas(“配不上……”)和 dignas(“配得上……”)支配。它们修饰 contumelias,意为“不配您的、却配得上他自己的侮辱”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi004.humanitext-lat2:327-391