← 普劳图斯

商人

§523b-587

帕西孔普萨的安置与德米波的狂喜

通过利西马科斯与帕西孔普萨的对话产生了误会,同时德米波歌颂了得到情人的喜悦,并与利西马科斯商讨未来的幽会计划以及安置她的处所。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
523b

​Em istaec hercle res est.

瞧,凭赫拉克勒斯发誓,这才是正事。

​ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,1

我要送给你那边那只羊,那是一只六十岁的羊,

525

​peculiarem.

作为你的私产。

​Mi senex, tam vetulam?

老人家,那么老的羊吗?

​Generis graecist;

那是希腊品种;

​eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.

如果你好好照顾它,它好得很,毛会被修剪得极其漂亮。

​Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.

只要是出于敬意赠送的东西,无论是什么我都会心存感激。

​Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.

好了,姑娘,免得你误会,你不是我的,千万别这么想。

​Dic igitur quaeso, quoia sum?

那么请告诉我,我是谁的呢?

​Tuo ero redempta es rursum;

你被重新为你家主人赎回来了;

530

​ego te redemi, ílle mecum oravit.

我买下了你,但他恳求了我。

​Animus rediit,

我松了一口气,

​si mecum servatur fides.

如果对我的诺言得以遵守的话。

​Bono animo es, liberabit

放心吧,他会放你自由的,

​ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.

那个男人会放你的:凭波鲁克斯发誓,他爱你爱得要死,尽管他今天才第一次见到你。

​Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit.

凭卡斯托耳发誓,他开始跟我好到现在已经有两年了。

​nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.

既然现在我知道您是他的朋友,我就对您直说了吧。

535

​Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?

你说什么?他和你好已经有两年了?

​Certo;

确实如此;

​et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:

而且我们彼此立了誓,我对他,他对我:

​ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,

我与其他男人,他与其他女人,除非是我与他,或者他与我,

​neuter stupri causa caput limaret.2

任何一方都不会为了寻欢作乐而玷污自己。

​Di immortales,

不朽的神明啊!

​etiam cum uxore non cubet?

他难道连和妻子都不睡在一起吗?

​Amabo, án maritust?

求求您,他已经成家了吗?

​neque est neque erit.

他既没有成家,也不会成家。

​Nolim quidem. homo hercle periuravit.

我也希望不是。凭赫拉克勒斯发誓,那男人发了假誓。

540

​Nullum adulescentem plus amo.

我最爱他这个年轻小伙子了。

​Puer est ille quidem, stulta.

他确实还是个“孩子”,傻姑娘。

​nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.

因为确实没过多久,他的牙齿就已经掉光了。

​Quid, dentes?

怎么,牙齿?

​Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit

没什么。请跟我来。他恳求我今天这一天

​ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—

把她安放在我家里,就因为他的妻子在乡下。

​Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:

德米波:我终于得到了放纵我自己的许可:

545

​emptast amica clam uxorem et clam filium.

背着妻子和儿子买下了这个情人。

​certumst, antiqua recolam et servibo mihi.

我决定了,要重温旧梦,好好取悦自己。

​decurso spatio breve quod vitae relicuomst

在跑完人生的旅程后,对这所剩无几的短暂余生,

​voluptáte, vino et amore delectavero.

我要用享乐、美酒和爱情来取悦自己。

​nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.

因为让这个年纪过得舒服是再合理不过的事了。

550

​adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,

当你是年轻人、血气方刚的时候,

​rei tuae quaerundae convenit operam dare;

应该致力于谋求你的财产;

​demum igitur quom sis iam senex, tum in otium

直到最后你成了老人,那时才应当安享晚年,

​te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst

并在能爱的时候去爱:你所活着的这部分

​quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.

已经是赚到的了。正如我所说的,我会付诸行动。

555

​interea tamen huc intro ad me invisam domum:

不过在此期间,我还是先到自己家里去看看:

​uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;

老婆已经在家里饿着肚子等我好久了;

​iam iurgio enicabit, si intro rediero.

我要是进屋去,她立刻就会用唠叨把我折磨死。

​verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,

不过凭赫拉克勒斯发誓,说到底,不管怎样,我还是不进去了,

​sed hunc vicinum prius conveniam quam domum

而是在回家之前先见见这位邻居;

560

​redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,

我想让他帮我租间房子,

​ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.

好让那个女人住在那里。瞧,他正从里面走出来。

​Adducam ego illum iam ad te, si convenero.

利西马科斯:如果我碰见他,立刻就把他给你带过来。

​Me dicit.

德米波:他是在说我。

​Quid ais, Demipho?

利西马科斯:你说什么,德米波?

​Est mulier domi?

德米波:那女人在屋里吗?

​Quid censes?

利西马科斯:你以为呢?

​Quid si visam?

德米波:我去看看她怎么样?

​Quid properas? mane.

利西马科斯:你急什么?等等。

565

​Quid faciam?

德米波:我该怎么办?

​Quod opust facto3 facito ut cogites.

利西马科斯:你想想该怎么做吧。

​Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,

德米波:有什么好想的?凭赫拉克勒斯发誓,我确实认为必须这样做,

​ut illo íntro eam.

就是进到屋里去。

​Itane vero, vervex? intro eas?

利西马科斯:真的吗,你这个笨蛋?你进屋去?

​Quid aliud faciam?

德米波:那我还该干嘛?

​Prius hoc ausculta, atque ades:

利西马科斯:先听我说这个,注意了:

​prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.

在那之前,还有我认为你应该做的事。

570

​nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,

因为要是你现在进去了,你就会想要拥抱她、

​confabulari atque osculari.

与她交谈并亲吻她。

​Tu quidem

德米波:你确实

​meum animum gestas: scis quid acturus siem.

懂得我的心思:你知道我打算做什么。

​Pervorse facies.

利西马科斯:你会做错事的。

​Quodne ames—

德米波:难道去爱自己所爱的人——

​Tanto minus.

利西马科斯:正因如此才更不该。

​ieiunitatis plenus, anima foetida,

饿着肚子,满口臭气,

575

​senex hircosus tu osculere mulierem?

你这个浑身羊膻味的老头,居然想去亲吻那个姑娘?

​utíne4 adveniens vomitum excutias mulieri?

难道你一去就要让那姑娘恶心得吐出来吗?

​scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.

德米波:凭波鲁克斯发誓,看你给我指出这些,我知道你是懂得爱情的。

​Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom

那么,如果我做这一件事呢?如果你同意,我们去雇个

​aliquem arripiamus, prandium qui percoquat

厨师,让他把午餐做好,

580

​apud te hic usque ad vesperum.

就在你这儿,一直吃到傍晚。

​Em istuc censeo.

利西马科斯:瞧,我同意那个。

​nunc tu sapienter loquere atque amatorie.

现在你说话倒挺聪明,也像个情人了。

​Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium

德米波:我们还站着干什么?那我们为什么不去准备些吃食,

​curamus, pulchre ut simus?

好让我们痛痛快快乐一乐?

​Equidem te sequor.

利西马科斯:我确实跟着你。

​atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:

不过凭赫拉克勒斯发誓,你要是聪明,就得给她找个住处:

585

​nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.

凭赫拉克勒斯发誓,过了今天,她可不能再待在我这儿了。

​metuo ego uxórem, cras si rure redierit

我怕我老婆,要是她明天从乡下回来,

​ne illam hic offendat.

在这里撞见她。

语法注4 条
  1. 524natam annos sexaginta

    羊(ovem)的寿命被说成“六十岁”是极不现实的,利西马科斯是在幽默或讽刺地用“羊”来隐喻自己年迈的妻子。

  2. 537caput limaret

    caput limare(直译为“磨头、擦头”)在此处与 stupri causa 结合,是一个惯用表达,意为像磨头一样的“结下不贞的关系”,或者因通奸而“玷污、损害彼此的名誉或人身”。

  3. 565bQuod opust facto

    这是 opus est + 完成时分词夺格(facto)的句型,意为“需要做的事”。关系代词 quod 在此句型中充当语法上的主语。

  4. 576utíne

    连词 ut 带有疑问小词 -ne 的形式。在此处,它引导独立句中的“表示不信或愤慨的虚拟式”,用以质问令人难以置信或愤慨的事(“难道……吗!”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:523b-587