← 普劳图斯

商人

§467-523

埃乌蒂库斯许诺相助与利西马科斯买下女奴

卡里努斯绝望地提到自杀,但他的朋友埃乌蒂库斯承诺替他去港口赎回情人,使他平静下来。与此同时,利西马科斯替德米霍买下了女奴帕西孔普萨,并与她交谈,商讨其未来的工作。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
467

​sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat

(独白)但我会委托我的朋友利西马科斯。他刚才说他要去港口。

​ire dudum. me moror quom hic asto.—

站在这里是白白耽误我自己。

​Nullus sum, occidi.

我完了,我死定了。

​Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas

人们说狂女们把彭透斯撕成了碎片:

470

​fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.

我相信那不过是极大的玩笑,比起我如今在不同方向上被撕裂的方式。

​cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?

我为什么还活着?为什么不干脆死掉?我的生命中还有什么美好?

​certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,

我决定了,我要去医生那里,用毒药送自己上死路,

​quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.

既然那件让我渴望活下去的事物被从我身边夺走了。

​Mane, mane obsecro, Charine.

埃乌蒂科斯:等一下,等一下,求求你,卡里努斯。

​Quis me revocat?

卡里努斯:谁在叫我?

​Eutychus,

埃乌蒂科斯:埃乌蒂库斯,

475

​tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.

你的朋友兼伙伴,同时也是你最近的邻居。

​Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.

卡里努斯:你不知道我正承受着多么深重的苦难。

​Scio;

埃乌蒂科斯:我知道;

​omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.

我从门口把那些话全听进去了,我了解整件事。

​Quid id est quod scis?

卡里努斯:你知道的是什么?

​Tuos pater volt vendere—

埃乌蒂科斯:你父亲想要卖掉——

​Omnem rem tenes.

卡里努斯:你全抓住了。

​Tuam amicam.

埃乌蒂科斯:你的情人。

​Nimium multum scis.

卡里努斯:你知道得太多了。

​Tuis ingratiis.1

埃乌蒂科斯:不管你愿不愿意。

480

​Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?

卡里努斯:你确实知道得极多。但你怎么知道她是我的情人?

​Tute heri ipsus mihi narrasti.

埃乌蒂科斯:昨天你自己亲口告诉我的。

​Satin ut oblitus fui,

卡里努斯:我怎么忘得一干二净,

​tibi me narravisse?

我告诉过你这件事?

​Hau mirumst factum.

埃乌蒂科斯:这不奇怪。

​Te nunc consulo.

卡里努斯:我现在向你请教。

​responde: quo leto censes me ut peream potissimum?

回答我:你认为我最好以哪种死法死去?

​Non taces? cave tu istuc dixis.

埃乌蒂科斯:你还不闭嘴?千万别说那种话。

​Quid vis me igitur dicere?

卡里努斯:那你想让我说什么?

485

​Vin patri sublinere pulchre me os2 tuo?

埃乌蒂科斯:你想让我好好耍你父亲一把吗?

​Sane volo.

卡里努斯:当然想。

​Visne eam ad portum—

埃乌蒂科斯:你想要我到港口去——

​Qui potius quam voles?3

卡里努斯:我怎能不极度渴望呢?

​Atque eximam

埃乌蒂科斯:并且赎出

​mulierem pretio?

花钱把那女人赎出来吗?

​Qui potius quam auro expendas?

卡里努斯:还有什么比你用黄金来称量支付更让我渴望的呢?

​Vnde erit?

埃乌蒂科斯:钱从哪里来?

​Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.

卡里努斯:我会去求阿喀琉斯,让他把用来称量赫克托耳赎金的那些黄金给我。

​Sanun es?

埃乌蒂科斯:你疯了吗?

​Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.

卡里努斯:凭波鲁克斯发誓,如果我是清醒的,我才不会找你当我的医生。

490

​Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi?

埃乌蒂科斯:他开价多少,你就想花多少买下她吗?

​Auctarium

卡里努斯:加码,

​adicito vel mille nummum4 plus quam poscet.

就算比他要求的再多加一千个钱币也行。

​Iam tace.

埃乌蒂科斯:现在闭嘴。

​sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?

但是,告诉我,当你父亲要钱时,你拿什么银子给他?

​Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.

卡里努斯:会找到的,会搜寻到的,总会有办法的;你可真要了我的命。

​Iam istuc 'aliquid fiet' metuo.

埃乌蒂科斯:我一听你这句‘总会有办法的’就害怕。

​Quin taces?

卡里努斯:你为什么不闭嘴?

​Muto imperas.

埃乌蒂科斯:你这是在命令一个哑巴。

495

​Satin istuc mandatumst?

卡里努斯:这桩委托交代得够清楚了吗?

​Potin ut aliud cures?

你能不能管点别的事?

​Non potest.

埃乌蒂科斯:做不到。

​Bene vale.

卡里努斯:祝你好运。

​Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.

埃乌蒂科斯:凭波鲁克斯发誓,在你回来见我之前,我好不起来。

​Melius sanus sis.

卡里努斯:你最好保持清醒。

​Vale, vince ét me serva.

再见,得胜并救救我。

​Ego fecero.

埃乌蒂科斯:我会做到的。

​domi maneto me.

在家里等我。

​Ergo actutum face cum praeda recipias.—

卡里努斯:那就务必立刻带着猎物回来。

​Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit,

利西马科斯:我像个朋友一样为朋友尽了力:因为邻居请求,

500

​hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.

我买下了这件货品。你是我的了,跟着走吧。

​ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.

别哭了:你太傻了,在糟蹋这么一双美丽的眼睛。

​quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.

事实上,比起悲伤,你倒更有理由高兴呢。

​Amabo ecastor, mi senex, eloquere—

帕西孔普萨:求求您,凭卡斯托耳发誓,老人家,请告诉我——

​Exquire quidvis.

利西马科斯:想问什么就问吧。

​Cur emeris me.

帕西孔普萨:您为什么要买下我?

​Tene ego? ut quod imperetur facias,

利西马科斯:我买你?是为了让你做被命令的事,

505

​item quod tu mihi si imperes, ego faciam.

正如如果你命令我什么,我也同样会为你做一样。

​Facere certumst

帕西孔普萨:我一定会

​pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.

在我的能力和智慧范围内,做我认为您所期望的事。

​Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.

利西马科斯:我不会命令你去做任何粗重劳累的活儿。

​Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare

帕西孔普萨:老人家,凭波鲁克斯发誓,我确实没学过挑重担,

​nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.

也没学过在乡下牧放牲畜,或者照看小孩。

510

​Bona si esse vis, bene erit tibi.

利西马科斯:如果你想做个好姑娘,你日子会过得很好。

​Tum pol ego perii misera.

帕西孔普萨:那凭波鲁克斯发誓,可怜的我可就惨了。

​Qui?

利西马科斯:为什么?

​Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.5

帕西孔普萨:因为在我被带到这里的那个地方,一向是坏人过得好。

​Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.

利西马科斯:听你这口气,倒像是在说世上没有一个好女人似的。

​Haud equidem dico,

帕西孔普萨:我确实不是这个意思,

​nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.

而且我也没有习惯去大肆宣扬那些我认为大家都心知肚明的事情。

​Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.

利西马科斯:凭波鲁克斯发誓,这姑娘的口才比买下她的价钱还要值钱。

515

​rogare hoc unum te volo.

我想问你这一件事。

​Roganti respondebo.

帕西孔普萨:您问,我便答。

​Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?

利西马科斯:你怎么说?我该叫你什么名字?

​Pasicompsae.

帕西孔普萨:帕西孔普萨。

​Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?

利西马科斯:这名字起得倒挺配你的长相。不过,帕西孔普萨,告诉我,

​possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?

如果需要的话,你会纺细细的横纱吗?

​Possum.

帕西孔普萨:会。

​Si tenue scis, scio te uberius posse nere.

利西马科斯:如果你会纺细的,我知道你也能纺粗的。

520

​De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.

帕西孔普萨:至于纺织女红,同龄人中我谁也不怕。

​Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate

利西马科斯:凭赫拉克勒斯发誓,我认为你既善良又本分,如今正是成熟的年纪,

​quom scis facere officium tuom, mulier.

既然你懂得做好自己的本分,姑娘。

​Pol docta didici.

帕西孔普萨:凭波鲁克斯发誓,我是受过良好教导才学会的。

​operam accusari non sinam meam.

帕西孔普萨:我绝不会让我的活计受到责备。

语法注5 条
  1. 479ctuis ingratiis

    名词 ingratia(不快、不感激)的复数夺格。伴随物主声称的 tuis,构成副词性惯用表达,意为“违背你的意愿”或“尽管你不情愿”。

  2. 485patri sublinere ... os

    喜剧中的惯用表达,字面意思是“在(某人的)脸上涂抹”,引申为“欺骗(某人)、捉弄(某人)”。此处 patri 是受 sublinere 支配的与格,os 是宾格。

  3. 486bQui potius quam voles?

    疑问副词 qui 表示方式(“如何”)。potius quam voles(比起你将要期望的)构成反问,表达强烈的肯定意向,意为“我怎能不极度渴望呢(当然非常渴望)”。

  4. 491mille nummum

    nummum 是属格复数 nummorum 的缩写形式。此处 mille 作名词使用,支配部分属格(字面意思为“一千个钱币”)。

  5. 511bmalis bene esse solitumst

    此处使用非人称句式“bene est alicui”(某人过得好、顺遂)。malis(坏人)是与格,配合 solitumst(solitum est 的缩写形式),意为“坏人一向过得好”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:467-523