← 普劳图斯

商人

§277-348

德米霍的坦白与卡里努斯的痛苦

德米霍派仆人前往农庄,自己留在城里,向邻居莱西马科斯坦白自己爱上了一个年轻女子。与此同时,卡里努斯因担心父亲发现自己的恋人而陷入极度痛苦中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
277

​I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico

你从这里去农庄,并务必把那些铁耙

​Pisto ipsi facito coram ut tradas1 in manum.

皮斯图斯本人,当面亲手交到他手里。

​uxori facito ut nunties, negotium

务必转告我的妻子,我有

280

​mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi

在城里,让她别等我;因为今天我

​tris hodie litis iudicandas dicito.

今天有三场官司要审判,对她这么说。

​ei, et hoc memento dicere.

去吧,记住要说这话。

​Numquid amplius?

还有别的吗?

​Tantumst.

就这些。

​Lysimache, salve.

莱西马科斯,你好。

​Euge, Demipho,

哦,德米霍,

​salveto. quid agis? quid fit?

你好。你怎么样?发生什么了?

​Quod miserrumus.

我惨极了。

285

​Di melius faxint.

愿神明降下更好的境遇。

​Di hoc quidem faciunt.

事实上,神明正是让我如此痛苦。

​Quid est?

怎么了?

​Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium.

如果我看到你有时间或闲暇,我就会说。

​Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,

虽然我有事,但如果你有什么需要,德米霍,

​non sum occupatus umquam amico operam dare.

为了帮助朋友,我从不会忙得没有时间。

​Benignitatem tuam mi experto praedicas.

你向我说明了你的善意,而这我是体验过的。

290

​quid tibi ego aetatis videor?2

你看我像多大年纪?

​Acherunticus,

一只脚踏进冥河的、

​senex vetus, decrepitus.

行将就木的、衰老的老头子。

​Pervorse vides.

你看错了。

​puer súm, Lysimache, septuennis.

我是个男孩,莱西马科斯,七岁大。

​Sanun es,

你脑子清醒吗,

​qui puerum te esse dicas?

居然说你自己是个男孩?

​Vera praedico.

我说的是实话。

​Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres:

凭赫拉克勒斯发誓,我刚刚想到你指的是什么了:

295

​senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,

一旦人变老了,既没有知觉,也没有智慧,

​aiunt solere eum rusum repuerascere.

人们常说他往往会重新变成小孩子。

​Immo bis tanto valeo quam valui prius.

正相反,我比以前强壮了两倍。

​Bene hercle factum, et gaudeo.

凭赫拉克勒斯发誓,那太好了,我为你高兴。

​Immo si scias,

不仅如此,如果你知道的话,

​oculis quoque etiam plus iam video quam prius.

我现在连眼睛也比以前看得更清楚了。

300

​Benest.

那很好。

​Malae rei dico.

我是指不好的事情。

​Iam istuc non benest.

那现在可就不太好了。

​Sed ausimne3 ego tibi eloqui fideliter?

但我敢诚实地向你透露吗?

​Audacter.

大胆说吧。

​Animum advorte.

注意听。

​Fiet sedulo.

我会认真听的。

​Hodie ire in ludum occepi litterarium,

今天我开始上识字学校了,

​Lysimache. ternas scio iam.

莱西马科斯。我已经认识三个字了。

​Quid ternas?

哪三个字?

​Amo.

阿-莫(我爱)。

305

​Tun capite cano amas, senex nequissime?

你顶着一头白发谈恋爱,你这个最无耻的老头子?

​Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.

不管它是白发,还是那种红发、黑发,我都爱。

​Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.

我想你现在是在这里拿我开心吧,德米霍。

​Decide collum stanti, si falsum loquor;

如果我说谎,就在我站立着的时候砍掉我的脖子;

​vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca

或者,为了让你知道我是在恋爱,拿把刀来割下我的

310

​digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:

手指、耳朵,或者鼻子、嘴唇:

​si movero me seu secari sensero,

如果我动一下,或者感觉到被割,

​Lysimache, auctór sum ut4 me amando enices.

莱西马科斯,我允许你用爱情把我折磨致死。

​Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.

如果你们曾见过被画出来的恋人,瞧,那就是了。

​nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex

因为在我看来,一个行将就木的老人

315

​tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.

不过就像画在墙上的一幅画那样毫无价值。

​Nunc tu me, credo, castigare cogitas.

我相信,你现在正打算惩戒我。

​Egon té?

我?惩戒你?

​Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:

现在你已经没有理由对我发火了:

​fecere tale ante alii spectati viri.

以前其他受人尊敬的男人也做过类似的事。

​humanum amarest, humanum autem ignoscerest:

恋爱是人之常情,宽恕也是人之常情:

​ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.

请不要责备我,并不是我的意志促使我这么做的。

​Quin non obiurgo.

其实我没有责备你。

​At ne deteriorem tamen

但是,请不要因为这件事

​hoc facto ducas.

而把我当成更卑劣的人。

​Egon te? ah, ne di siverint.

我?把你当成那样的人?啊,愿神明不允许这种事发生。

​Vide sís modo etiam.

你还是仔细考虑一下。

​Visumst.

我已经看透了。

​Certen?

确定吗?

​Perdis me.

你真要逼死我了。

325

​hic homo ex amore insanit. numquid vis?

这家伙因为恋爱疯了。你还有什么事吗?

​Vale.

再见。

​Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.

我急着赶往港口,因为我那里有事。

​Bene ambulato.

一路顺风。

​Bene vale.—

保重。—

​Bene sit tibi.

祝你好运。

​quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.

其实,我也在港口有事情。

​nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum

所以现在我就去那里。不过,正合我意,我那儿子

330

​video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,5

就在那里,我看见他了。我要等等他。现在我必须看清这件事,

​huic persuadere quo modo potis siem,

我如何才能说服他

​ut illam vendat neve det matri suae;

把那个女人卖掉,而不是送给他的母亲;

​nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,

因为我听说他带她来是当作礼物的。但必须多加小心,

​ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.

免得他察觉到我对那个女人动了心思。

335

​Homó me misérior nullúst aeque, opínor,

我想,世界上没有谁像我一样悲惨,

​neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;

也没有人会遭受这么多无休止的厄运;

​satin quídquid est, quam rem agere óccepi,

难道真的是,无论是什么事情,只要我着手去做的,

​proprium nequit mihi evenire quod cupio?

都无法按照我所希望的那样稳妥地实现吗?

​ita míhi mala res aliqua óbicitur,

总是有些糟糕的事挡在我的路上,

340

​bonum quaé meum comprimit cónsilium.

压制了我的好计划。

​míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,

可怜的我,为了自己的欢心,花大价钱买下并救出了情人,

​ratús clam patrém me meúm posse habere:

以为我可以背着我的父亲拥有她:

​is rescivit et vidit, et perdidit me;

他却查明并看到了,彻底毁了我;

​neque is cum roget quid loquar cogitatumst,6

而当他质问我时,我该说什么,却还没有想好,

345

​ita animi decem in pectore incerti certant.

如此,在我胸中,有十个犹疑不决的想法在互相争斗。

​nec quid corde nunc consili capere possim

我现在也不知道心里能拿定什么主意,

​scio, tantus cum cura meost error animo,

因为我的心中伴随着焦虑,有着如此巨大的迷茫,

​dum servi mei perplacet mihi consilium,

虽然我那仆人的计划很合我的心意,

语法注6 条
  1. 278facito coram ut tradas

    未来命令式“facito”结合“ut”与虚拟语气表示强烈的命令(“务必做到……”)。“coram”是副词,意为“当面、亲自”。

  2. 290quid tibi ego aetatis videor?

    “aetatis”是依附于疑问代词“quid”的部分属格(或性质属格),字面意思是“在年龄中我向你显得是什么?”,即询问“你觉得我看起来多大年纪?”。

  3. 301ausimne

    “ausim”是动词“audeo”(敢于)的古体完成时虚拟语气(-sim 式),在此作潜在虚拟语气,表达委婉的疑问(“我是否敢于……?”)。“-ne”是疑问接尾辞。

  4. 312auctór sum ut

    “auctor sum ut...”意为“我允许/建议(做某事)”,在这里引出一个极度夸张的誓言:“(若我退缩或感到痛楚)我允许你用爱情将我折磨致死”。

  5. 330hoc nunc mihi viso opust

    “viso”是动词“visere”(视察、看清)的完成时被动分词单数中性夺格,与“opus est”(需要)连用构成夺格结构,意为“此事需要看清”或“我必须弄清这件事”。

  6. 344neque is cum roget quid loquar cogitatumst

    “cogitatumst”(即 cogitatum est)是无人称被动结构,意为“(我)还未曾考虑过”。间接疑问句“quid loquar”(我说什么),伴随着时间状语从句“cum roget”(当他提问时),构成了该被动表达的具体未决内容。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:277-348