← 普劳图斯

商人

§208-276

德米霍的奇梦与对女奴的一见钟情

卡里努斯因父亲看见了他的情人而感到绝望,并试图避免与父亲相遇。与此同时,父亲德米霍登场并进行独白,回忆了昨晚一个奇怪的梦,并坦白自己对在船上看见的美丽女子一见钟情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
208

​si illam matri meae me emisse dicam;1 post autem mihi

如果我对父亲说我买她是为了我的母亲;但接着在我看来,

​scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.

对父母撒谎似乎是一种罪过。

210

​neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,

他既不会相信,一个容貌极美的女人,

​eam me emisse ancillam matri.

我买她来作为母亲的女佣,这也不是让人信服的事。

​Non taces, stultissime?

你不能闭嘴吗,大笨蛋?

​credet hercle, nam credebat iam mihi.

凭赫拉克勒斯发誓,他会相信的,因为他刚才就已经相信我了。

​Metuo miser,

可怜的我,我害怕

​ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.

关于事情如何发生的猜疑会攫住我的父亲。

​hoc quod te rogo responde quaeso.

请回答我问你的这个问题。

​Quaeso quid rogas?

请问,您问的是什么?

215

​Num esse amicam suspicari visus est?

他看起来有没有怀疑她是我的情人?

​Non visus est.

他看起来没有。

​quin quicque ut dicebam mihi credebat.

反而,不管我说什么,他都相信我。

​Verum, ut tibi quidem

真的吗,至少对你来说

​visus est.

看起来是这样。

​Non, sed credebat.

不,他是真的相信。

​Vae mihi misero, nullus sum.

我真可怜,我完蛋了。

​sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?

但我为什么在这里哀叹等死,而不去船上呢?

​sequere.

跟上。

​Si istac ibis, commodum obviam venies patri;

如果您走那条路,您正好会迎面碰上您的父亲;

220

​postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico

然后他会看到您惊慌失措、魂飞魄散:他会立刻

​retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:

拦住您,逼问您是从哪里买的她,花了多少钱买的她:

​timidum temptabit te.

他会试探惊慌的您。

​Hac ibo potius. iam censes patrem

我还是走这条路吧。你觉得父亲

​abiisse a portu?

已经离开港口了吗?

​Quin ea ego huc praecucurri gratia,

我之所以提前跑到这里来,就是为了这个缘故,

​ne te opprimeret imprudentem atque electaret.

免得他趁您不备,逼您说出实话。

​Optime.—

太好了。 ——

225

​Miris modis di ludos faciunt hominibus

神明用奇特的方式捉弄人类,

​mirisque exemplis somnia in somnis danunt.

并用奇妙的例子在梦中给予人们梦境。

​velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma

就像我,在刚刚过去的昨夜,

​in somnis egi satis et fui homo exercitus.

在梦中忙得不可开交,成了一个疲惫不堪的人。

​mercari visus mihi sum2 formosam capram;

我似乎觉得自己买下了一只美丽的母山羊;

230

​ei ne noceret quam domi ante habui capram

为了免得我以前在家里养的那只母山羊伤害她,

​neu discordarent, si ambae in uno essent loco,

也免得如果两只都在一个地方她们会发生争吵,

​posterius quam mercatus fueram, visus sum

在我买下她之后,我似乎

​in custodelam simiae concredere.

把她托付给了一只猴子看管。

​ea simia adeo post haud multo ad me venit,

那只猴子此后没过多久就来到我这里,

235

​male mihi precatur et facit convicium:

对我恶言相向并加以辱骂:

​ait sése illius opera atque adventu caprae

它说,由于那只母山羊的所作所为和到来,

​flagitium et damnum fecisse haud mediocriter;

它遭受了不小的耻辱和损失;

​dicit capram, quam dederam servandam sibi,

它说,我给它保管的那只母山羊,

​suaé uxoris dotem ambedisse oppido.

把它的妻子的嫁妆完全啃食个精光。

240

​mi illud videri mirum, ut una illaec capra

我觉得这很奇特,一头母山羊怎么

​uxoris simiai dotem ambederit.

会啃食光猴子妻子的嫁妆。

​instare factum simia, atque hoc denique

猴子坚持说是事实,并最终

​respondet, ni properem illam ab sese abducere,

这样回答,如果我不赶快把她从它那里带走,

​ad me domum intro ad uxórem ducturum meam.

它就会把她带进我家里,交给我妻子。

245

​atque oppido hercle bene velle illi visus sum,

而凭赫拉克勒斯发誓,我似乎非常心疼她,

​ast non habere cui commendarem capram;

但又没有可以托付母山羊的人;

​quo magis quid facerem cura cruciabar miser.

这让我这可怜的人更加为该怎么办而焦虑万分。

​interea ad me haedus visust adgredirier,

在这期间,一只小山羊似乎朝我走来,

​infit mihi praedicare, sese ab simia

开始对我宣称,它已经从猴子那里

250

​capram abduxisse, et coepit inridere me;

把母山羊带走了,并开始嘲笑我;

​ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.3

而我则悲伤不已,对她被带走感到痛苦。

​hoc quam ad rem credam pertinere somnium,

这个梦到底与什么事情相关,

​nequeo invenire; nisi capram illam suspicor

我无法找出;只是我怀疑那只母山羊,

​iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.

我已经找到了她是谁,或者她想意味着什么。

255

​ad portum hinc abii mane cum luci simul;

今天早上我天刚亮就从这里去了港口;

​postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor

办完了我想办的事情之后,我突然看见

​navem ex Rhodo quast héri advectus filius;

昨天儿子乘着回来的那艘来自罗德岛的船;

​conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:

我不知怎么的想去那里看看:

​inscendo in lembum átque ad navem devehor.

我登上小舟,向那艘船驶去。

260

​atque égo illi aspicio forma eximia mulierem,

而在那里,我看见了一个容貌极美的女人,

​filius quam advexit meus matri ancillam suae.

就是我的儿子带回来给他母亲做女佣的那个女人。

​quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent

我看见她之后,我爱她的方式不像清醒的人所通常做的那样,

​homines, sed eodem pacto ut insani solent.

而是像疯子所通常做的那样。

​amavi hercle equidem ego olim in adulescentia,

凭赫拉克勒斯发誓,我以前年轻的时候确实恋爱过,

265

​verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio.

但绝不像现在这样疯狂,到如此地步。

​unum quidem hercle iam scio, periisse me;

凭赫拉克勒斯发誓,现在有一点我是知道了,那就是我完蛋了;

​vosmet videte ceterum quanti siem.

至于其余的,你们自己看看我有多么不值钱吧。

​nunc hoc profecto sic est: haec illast capra;

现在这确实是这样:这个女人就是那只母山羊;

​verum hercle simia illa atque haedus mihi malum

但是凭赫拉克勒斯发誓,那只猴子和小山羊给我

270

​adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.

带来了灾祸,而要说他们是谁,我可不知道。

​sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.

但我得保持沉默了,因为看啊,邻居正走出来。

​Profecto ego illunc hircum castrari volo,

说真的,我想让那只公山羊被阉割掉,

​ruri qui vobis exhibet negotium.

就是那个在乡下给你们添麻烦的家伙。

​Nec omen illud mihi nec auspicium placet.

那个兆头和鸟占都不能让我满意。

275

​quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.

就像那只公山羊一样,我害怕我妻子会把我阉割了。

语法注3 条
  1. 208si ... dicam

    dicam 为现在时虚拟语气,表示未来的假设(条件从句),而主句的 videtur 则使用现在时直陈语气,构成了混合条件句。

  2. 229visus mihi sum

    visus mihi sum 是动词 videor 的人称结构(“我似乎觉得我自己……”),后接主格不定式 mercari。

  3. 251ego enim lugere ... pati

    lugere 和 pati 是历史不定式(historical infinitive),其主语为主格的 ego 而非宾格,用于生动地描写过去发生的戏剧性事件。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:208-276