← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§8.21-10.4

复合形式的同时性与自然发生中的形式

在论证复合形式的同时性以及个别生成中理念的非必要性之后,文本探讨了自然发生现象,从而论证自然自身预先蕴含着产生特定物种的比例与形式。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3#2

at formae substantiarum compositarum simul cum ipsis necessario sunt, non ante eas; Socratis enim sanitas cum Socrate est, non ante ipsum; figura quoque huius pilae et pila simul sunt, non ante ipsam. numquid autem post interitum compositi ulla harum formarum maneat, considerare oportet.1 in quibusdam nihil prohibere videtur, ne permaneant, veluti si anima2 talis sit, non tota, sed mens sola. ut enim tota permaneat anima, fieri fortasse non potest. Si igitur forma praeexistens invenitur, quae agit, quatenus formam sibi similem inducit, ita ut homo generetur ex homine tantum, et equus ex equo, singularis inquam e singulari, — universale namque nec gignit nec gignitur, at id, quod generat et generatur, est hoc et illud — quid in generatione opus habemus eius forma, qua Plato dicebat? cur, inquam, forma, quae generatur, indiget altera forma ut exemplari, cum ad ipsius exemplum effingatur id, quod ab ea gignitur? nam idem nomen eademque definitio tam generatum quam generans amplectitur formaque utriusque est eadem; eiusmodi enim est natura formae generantis, ut aliam sibi similem formam generare possit. 〈similiter〉 ars in omnibus, quae facit, forma ulla tamquam exemplari minime indiget, ita ut scamnum e. g., quod facere sibi proponat, sine exemplari facere nequeat. ars enim ipsa est scamni exemplar, quoniam forma scamni est in mente artificis ipsum facientis, veluti ars medendi est forma sanitatis et aedificatoria forma aedium est. Et hic sermo de reicienda forma perfectus [et absolutus] esset, nisi facesseret negotium animalium multitudo, quae a non simili nascuntur. cernimus enim vesparum genus ex equorum, apes ex boum cadaveribus gigni, ranam ex putredine aquae atque genus quoddam muscarum exigui corporis ex vino corrupto neque invenimus naturam producere ista ex similibus in forma. et nos optime novimus proportionem quandam peculiarem spermati seminibusque cuiuslibet plantarum ac animalium esse, qua generantur, quae gigni debent, certa, inquam, animalia certaeque plantae, non aliae, adeo ut ex humano semine non generetur equus neque ex equino semine homo fieri possit parique ratione neque ex huiusce plantae semine alia planta efficiatur. nec aliter respondent hae proportiones animalis huiusmodi generationi, nisi quia proportio prius posita in natura est, quae parata atque disposita sit ad novandam omnem viventis speciem possibilem, dummodo materiam ad procreandam inveniat idoneam, quae nondum erupit in actum. nec spernas obsecro talium animalium condicionem, sed cogita admirandam magis fore artificis peritiam, si quid ex luto fingat, quam si idem ex auro aut marmore conflasset; quin immo si rationem maioris viventium bene consideraverimus, inveniemus eundem in illo naturae processum. itaque fieri non potest, quin proportiones atque formae in natura iam positae sint,3 secundum quas facit id, quod facit. tametsi enim generatur homo ab homine, pater tamen nihil artificii habet in hac sua compositione, quae talis existit, ut meliore modo se habere nequeat; sed ita fit, quoniam in cuiuscunque substantiae natura proportio atque formae insunt; [proinde] non artificio patris, sed proportione fit. [praeterea] corpus in sola corporis superficie operatur, natura vero se in corpus universum insinuat. neque mirandum naturam nescientem ea, quae facit, ad finem, qui intenditur, adducere; etenim ipsa nec quid agat intellegit, nec actu percipit. et hoc indicat proportiones illas numine honorabilioris nobiliorisque causae, quam ipsa sit, atque sublimiore gradu collocatae afflari, nempe anima, quae est in terra, quae secundum Platonem a diis secundis manat, secundum Aristotelem a sole provenit et a circulo obliquo. et ideo facit illud, quod facit, desiderio intentionis, qua agitur, incensa, licet ipsa non intellegat intentionem; quomodo afflantur homines, ut verba loquantur, cum futura vaticinantur, haud sane percipientes, quid ipsi dicant. in summa fieri non potest, quin adsint in natura proportiones ac formae; nam in rei generatione ipsius similitudinem adesse oportet. sed non invenitur, quo pacto id omne, quod gignitur, a sibi simili gignatur; nobis enim aliqua forma egentibus actio quaedam obvia est, qua sola scimus formam illam fieri non posse. et perinde forma illa fit, ac si in aliquo alio lateret, et re vera in natura generante latet.

然而复合实体的形式必然与它们自身同时存在,而非先于它们;因为苏格拉底的健康与苏格拉底同在,而非先于他;这个球体的形状与球体亦同时存在,而非先于它。至于在复合物毁灭之后,这些形式中是否有任何一种留存下来,则应当予以考察。在某些事物中,似乎没有任何东西阻止它们留存,例如灵魂若是如此——非指全副灵魂,而仅指理智。因为全副灵魂若要留存,或许是不可能的。因此,如果发现了一种预先存在的形式在起作用,只要它引入了一种与自身相似的形式,以至于人仅从人生成,马从马生成,我指的是个别者从个别者生成——因为普遍者既不生育亦不被生育,而生育者与被生育者乃是“这个”与“那个”——那么我们在生成中对柏拉图所说的那种形式又何需之有呢?我指的是,既然由被生成的形式所生育之物是依其自身的范型塑造出来的,那被生成的形式为何还需要另一种形式作为范型呢?因为相同的名称与相同的定义既包含被生成者亦包含生育者,且二者的形式是同一的;因为生育之形式的本性正是能够生成另一种与自身相似的形式。〈同样地,〉技艺在它所制作的一切事物中,全然不需要任何形式作为范型,以至于例如它打算制作一张凳子时,没有范型便无法制作。因为技艺自身便是凳子的范型,因为凳子的形式就在制作它的匠人的心灵之中,正如医术是健康的形式,而建筑术是房屋的形式一样。 关于摒弃形式的这番论述本是完备[且彻底]的,若非由非相似之物所生出的大量动物带来麻烦的话。因为我们看到,胡蜂之类生于马的尸骸,蜜蜂生于牛的尸体,青蛙生于水的腐败,某种微小躯体的蝇类生于变质的葡萄酒;我们并未发现自然是从形式上相似之物中产生出这些东西的。并且我们极为清楚地知晓,在任何植物与动物的精液与种子里都存在某种特殊的比例,应当生成的那些东西——我指的是特定的动物与特定的植物,而非其他——正是借由此比例生成的,以至于从人的种子中不能生成马,从马的种子中亦不能产生人,依同样的道理,从这种植物的种子里也不能产生另一种植物。而这些比例与此类动物的生成之所以相符,仅仅是因为在自然中预先置有比例,只要找到适宜生育且尚未爆发为现实的质料,它便准备就绪且布置妥当,以更新生命物的一切可能形态。我恳求你切勿鄙薄这类动物的状况,而要想一想:若匠人从泥土中塑造出某物,比起他用黄金或大理石浇铸出同样的东西来,其技艺反而更加令人赞叹;不仅如此,如果我们仔细考察更大型生命物的法则,我们亦会在其中发现自然的同样进程。因此,自然之中早已置有它借以作出其所作之事的诸比例与形式,这是必然的。因为即便人是由人生成的,然而父亲在这属于他自己的构型中却不具有任何技艺,这构型的存在乃是使得它不可能处于更好的状态;之所以如此,是因为比例与形式内在于任何实体的本性之中;[因此]这并非出自父亲的技艺,而是出自比例。[此外,]物体仅仅作用于物体的表面,而自然则渗透进整个物体。而且,不能自知其所作之事的自然将其引向所欲达到的目的,这不足为奇;因为自然自身既不理解其所行之事,亦未现实地感知。这表明,那些比例乃是受到比自然自身更为尊贵崇高、且居于更高位阶之原因的神意所启示,即受居于大地之中的灵魂所启示;按照柏拉图,此灵魂流溢自次级诸神,按照亚里士多德,则来自太阳与黄道。因此,自然因驱动着它的意图之渴望而燃烧,从而做出其所作之事,尽管它自身并不理解这一意图;正如人们在预言未来时受到启示而说出言词,却全然未曾觉知他们自己究竟在说些什么一样。总而言之,自然中存在着诸比例与形式,这是必然的;因为在事物的生成中,事物自身的相似性应当存在。然而,一切被生成之物究系如何从与其相似之物中生成,却不可寻得;因为对于缺乏某种形式的我们而言,显现出来的是某种作用,我们知晓单凭此作用那种形式是不可能生成的。于是,那种形式的生成就仿佛隐藏在某种别的东西之中一样,而事实上它正隐藏在生育着的自然之中。

语法注3 条
  1. 3numquid autem post interitum compositi ulla harum formarum maneat, considerare oportet

    numquid 引导带有虚拟式 maneat 的间接疑问从句(“是否……保留下来”)。整个间接疑问从句充当非人称结构 considerare oportet(“应当考察”)的宾语从句(逻辑主语)。

  2. 3et hoc indicat proportiones illas numine honorabilioris nobiliorisque causae, quam ipsa sit, atque sublimiore gradu collocatae afflari, nempe anima

    由 indicat 支配的“宾格加不定式”结构,其中主语宾格为 proportiones illas,不定式为被动态 afflari。修饰 afflari 的手段/动力夺格短语 numine... causae... collocatae 位于不定式之前,句末的同格夺格短语 nempe anima 则具体补充说明了 causae 的实质内容。

  3. 3fieri non potest, quin proportiones atque formae in natura iam positae sint

    这是一个双重否定结构,由否定的非人称短语 fieri non potest(“不可能发生……”)后接带有虚拟式 sint 的 quin 从句构成,表达强烈的必然性:“诸比例与形式必然已预先置于自然之中”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:8.21-10.4