← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§6.24-8.21

形式与质料的非生成性及形式的可分离性

本节依据亚里士多德《形而上学》卷十二第三章,论述了形式与质料的非生成性、可毁灭实体三分法(质料、形式、复合体)中“这个”的资格,以及形式的可分离性问题(对比了心灵与灵魂、人工物与自然物形式)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3#1

Insuper in Physicis expositum est neque formam per se solam generari posse, neque recipiens per se solum. rotunditas enim sola per se arte aurificis non fit, neque fit aurum per se; sed aurum fit aurum vena, rotundum autem ab aurifice redditur. qui vero utrumque tamquam rem separatam poneret, eo induceretur, ut generationem infinitam statueret; etenim si recipiens corpus generari posset, necessarium esset, ut ex alio recipiente generaretur; similiter si corrumpi posset, in aliud corpus resolveretur. Post haec iam expositum est unamquamque rem naturalem tantummodo ex sibi simili ac cognomine oriri, neque hoc in naturalibus solum, ut si homo generet hominem, sed etiam in iis, quae arte fiunt. nam non generatur domus nisi domo,1 domus, inquam, corporea incorporea domo. ars igitur principium est unius in altero, natura vero principium in eodem ipso est. fiunt autem conversiones formae naturalis laesionesque in naturalibus corpore, ex quo generatio fit, impedito, quominus ratione sua procedat, idque potius privatio principii appellari debet, quam dignetur nomine principii, ut multa in incommoda navis incurrit ob nautae imbecillitatem, cum ab aliquo vim patitur. Tres igitur universae substantiae sunt, inter quas una immutabilis penitus et immobilis est, quae non sensu, sed intellectu dumtaxat apprehenditur; reliquae duae sensui subiectae sunt, quarum una perennis, altera corruptibilis existit. sed tuum est sensibilem substantiam corruptioni obnoxiam in tres substantias dirimere: in elementum, scilicet corpus formam suscipiens, in formam et in id, quod ex his constat. quae tres substantiae in hoc fere conveniunt, ut sint hoc aliquid. hoc autem magis proprium substantiae est quam reliquae eius proprietates. quodsi unumquidque aliorum praedicamentorum〈tamquam hoc aliquid〉 significamus, haec significatio substantiae tantum debetur. inter substantias autem materia remotissima ab eo est, ut sit hoc aliquid.2 nam materia ex sui natura est informis, nisi quod est quodpiam optans, hoc aliquid apparere et inter substantias numerari — veluti si videri renueret, dum forma privatur, ne paupertatem atque egestatem suam ostendat — nec sensus eam percipit, donec formam induat. attamen intellectus analogia quadam materiam forma carere cognoscit et scit ipsam adulterinam esse, speciem scilicet eius praebere, quod non habet; non enim habet formam, qua fulciatur. at cum ipse ab ea omnes formas abstraxerit, tunc convertet se ad eam et semel ad primam materiam conversus invenit aliquando in materia cuilibet rei propinqua, quae percipi potest, istam materiam esse hoc aliquid. illa enim habet formam, ut aes statuae et tabulae navis, sed haec magis, cum sit ex rebus separatis et non unitis, ut sunt lateres ac lapides domus. hoc igitur modo ex imbecillitate, abstrusione et remotione convertitur materia, ut hoc aliquid appareat. nihilo minus videri respuit nec permanet ne per momentum quidem temporis, quo percipiatur. Forma vero, quae quam informat materiam tegit, dignior est hoc aliquid esse; sed quae inter omnes substantias optimo iure hoc aliquid vocatur, est substantia composita singularis, ut hic et ille homo ceteraque aliarum rerum singularia. Inde ad sciscitandum venit, utrum detur forma seiuncta a corpore, an omnes formae in corpore sint, adeo ut forma tantum substantiae compositae sit forma, quae cum fortasse separari possit intellectu, nusquam tamen re vera per se sola existat. dicamus artificialium formas hoc modo se habere, id quod ex earum ratione innotescit. nam lectuli forma aut in ligno est aut in artificis mente et sanitatis forma aut in corpore existit aut in mente medici, neque est generatio horum neque corruptio, sed alio modo sunt et non sunt, ut saepe dictum est. sed formarum, quae natura sunt, nonnullas a corpore seiunctas esse veluti animam et intellectum non nego. idcirco ponentes formas [abstractas] esse, formas istas rebus naturalibus tribuebant, artificialibus vero nequaquam. plurimas vero formas naturales corpori coniunctas videmus, ut formas ignis et formas carnis, et, ut uno verbo dicam, nullius substantiae singularis naturalis formae sine corpore existere possunt. moventes autem formae et efficientes non est falsum dicere, quod antecedant3 ea, quae ab ipsis procreantur, tametsi in corpore sint, et hoc pacto Socratis pater Socratem antecedit et statuarius praecedit statuam, quam effecerit.

此外,在《物理学》中已经阐明,形式自身既不能单独生成,接受者自身也不能单独[生成]。因为仅凭自身,圆性并不能通过金匠的技艺而产生,黄金自身也不能产生;而是黄金通过矿脉成为黄金,而由金匠造就为圆的。但若有人将二者皆设定为分离之物,他就会被迫确立无限的生成;因为如果接受的物体能够生成,它就必然要从另一个接受者生成;同样,如果它能够毁灭,它就会分解为另一个物体。在此之后,已经阐明每一种自然物都仅仅产生于与其相似且同名之物,这不仅在自然物中如此——如人生成人——而且在因技艺而生成的事物中亦然。因为若非出于房屋,房屋便不能生成,我指的是,物体性的房屋是由非物体的房屋[生成的]。因此技艺是一物在另一物之中的本原,而自然则是同一事物自身之中的本原。但在自然物中,自然形式的转换与损坏之所以发生,乃是由于生成由之而出的物体受到了阻碍,以致不能按照其自身的法则进行,这更应当被称为本原的缺失,而非配得上本原之名,正如一艘船因舵手的孱弱在受到外力侵犯时陷入诸多困厄一样。因此实体总共有三种,其中之一完全不可变且不动,不为感觉而仅为理智所把握;其余两种服从于感觉,其中一种永恒存在,另一种则可毁灭。但将易受毁灭的有感实体划分为三种实体则是你的职责:即划分为元素(即接受形式的物体)、形式以及由二者构成之物。这三种实体在大体上都符合这一特征,即它们是“这个”。然而“这个”对于实体而言,比起它的其余属性更为本真。即便我们将其他各个范畴〈当作“这个”〉来指称,这种指称也仅仅归功于实体。但在诸实体之中,质料距离成为“这个”最为遥远。因为质料就其本性而言是无形式的,除非它是某种渴望显现为“这个”并被列入实体之中的东西——仿佛它在被剥夺形式时拒绝被看见,以免暴露其贫乏与匮乏一样——而且在它穿上形式之前,感觉并不能知觉它。然而理智通过某种类比认识到质料缺乏形式,并知道它是虚假的,即它展现出了它所未拥有的外观;因为它并不具有可以支撑自身的形式。但当理智自身从质料中抽离掉所有形式时,它就会转向质料,并且一旦转向第一质料,它有时会在任何感知可及的事物的切近质料中,发现这质料乃是“这个”。因为那种切近质料具有形式,如雕像的青铜和船的木板;但由分离而非联合之物所构成的质料更是如此,如房屋的砖块与石料。因此,质料以这种方式出于孱弱、隐蔽与远离而发生转变,从而显现为“这个”。尽管如此,它依然拒绝被看见,并且连能被知觉的一瞬间都不会留存。至于覆盖着它所赋予形式之质料的形式,则更有资格成为“这个”;但在所有实体中,最有正当理由被称为“这个”的,乃是复合的个别实体,如这个或那个人,以及其他事物的各个个别者。由此引发了探究:是否存在与物体相分离的形式,还是所有的形式都在物体之中,以至于形式仅仅是复合实体的形式,即使它或许可以被理智分离,但在现实中却决不自身单独存在?我们要说,人工物的形式正是如此,这一点从它们的定义中便可得知。因为床榻的形式要么在木料中,要么在匠人的心灵中;健康的形式要么存在于身体中,要么存在于医生的心灵中;它们既无生成亦无毁灭,而是正如屡次所说的那样,以另一种方式存在与不存在。但是对于依自然而存的形式,我并不否认其中有一些是与物体相分离的,例如灵魂与理智。因此,那些主张形式存在的人,将这些形式归于自然物,而绝不归于人工物。然而我们看到,大多数自然形式是与物体结合在一起的,如火的形式和肉的形式,简而言之,任何自然个别实体的形式都不能脱离物体而存在。至于致动的和作出的形式,即便它们在物体之中,断言它们先于由它们所产生之物也不是错误的;以此方式,苏格拉底的父亲先于苏格拉底,雕塑家先于他所制作的雕像。

语法注3 条
  1. 3domus, inquam, corporea incorporea domo

    domus corporea 是前文主格 domus 的同位说明语,而夺格 incorporea domo 是表示手段或来源的工具夺格,表明物理的房屋是由心灵中非物体的形式(技艺与蓝图)所造成的。

  2. 3remotissima ab eo est, ut sit hoc aliquid

    形容词 remotissima 支配 ab eo,其后接解释性的 ut 从句(ut sit hoc aliquid)。代词 eo 预示了 ut 从句的内容,整句意为“距离成为‘这个’最为遥远”。

  3. 3moventes autem formae et efficientes non est falsum dicere, quod antecedant

    主格短语 moventes ... formae et efficientes 是通过预取结构(prolepsis)或话题化的悬空主格置于句首,在逻辑上充当 quod 从句中从属动词 antecedant 的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:6.24-8.21