- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:10.5-11.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌斯诠释了《形而上学》第12卷第4章,考察了是否存在为一切存在之物所共有的构成要素这一难题,论证了跨越范畴的严格同一的构成要素是不可能的,它们仅在形式、质料与缺失这一比例(类比)上是共通的。随后他确立了构成要素(内在的)与本原/动力因(可为外在的)之间的区别,并指明探究的终极目标乃是第一推动者。
Sed cum institutum sit primum principium eorum, quae sunt, quaerere, idcirco huiusmodi quaestioni quaedam praemittere proficiet. et primo quaerimus, utrum principium omnium, quae sunt, possit esse unum et idem, ut illud principium sit principium substantiae, eorum, quae sunt ad aliquid, quantitatis et qualitatis, an quodlibet praedicamentorum diversum principium a principio alterius habeat. cum vero principium variis modis dicatur, tum quod est1 initium motus, tum id, propter quod est id quod est, tum elementum, decet nos de elementis prius quaerere, sitne idem elementum omnium entium, an quodlibet praedicamentum diversa elementa possideat ab alterius elementis. sed absurdum videtur, si eadem omnium sint, ita ut eadem sint elementa substantiae, relationis, qualitatis et quantitatis. si vero quis hoc affirmare conabitur, quaeremus ab eo, quid hoc elementum sit, si unum est, aut quaenam haec elementa sint, si plura sunt; utrum extra decem genera, an in aliquo eorum existant. non esse extra decem praedicamenta [in promptu est]; nam esset aliud praedicamentum praeter decem atque illis prius haberetur. nam elementum prius est hisce, quorum est elementum. at nullum genus substantiam praecedit, ut ex praedictis liquet. sin vero hoc fugias contendasque ponere elementum in praedicamento substantiae, tunc elementum substantiae erit elementum relationis, quantitatis, qualitatis, actionis, passionis atque habitus. praeterea sequetur necessario id, quod est extra captum intellectus, elementum substantiae esse in substantia; sed elementa priora ac simpliciora sunt his, quae ex eis componuntur, ut literae sunt dictione priores. supponamus igitur elementa non esse in aliquo praedicamento. at in quaestionem venit, num fieri possit, ut sint quicquam universalium omnia comprehendentium, ut unum. si dicatur huiusmodi elementa omnium esse, respondebimus haec nomina 〈non〉 magis de simplicibus rebus quam de compositis praedicari.2 ex quo sequeretur simpliciora non esse compositorum elementa; cum enim composita his nominibus appellarentur, simpliciorum elementa forent. praeterea si unum atque ens sint principia decem praedicamentorum et principia diversa ab his sint, quorum principia sunt, ut punctum diversum a linea et unitas a numero et producens aliud atque ea, quae ab eo producuntur: tum ens et unum non erunt ipsa substantia nec ipsa quantitas nec ipsa qualitas. neque vero unum ens possunt non entia esse; non ergo hoc pacto eadem sunt omnium elementa. [immo impossibile est ita esse.] At proportione quadam nihil prohibet, si id, quod supra statutum erat, pro certo habemus. principia enim omnium tria sint, forma, materia atque privatio — e. g. in sensibilibus substantiis calidum quidem ut forma est, frigidum vero ut privatio, materia autem illud, quod est potentia haec duo; in praedicamento vero qualitatis album habet locum formae, nigrum locum privationis, superficies vero supposita his est ut materia quaedam; sic etiam lumen loco formae, tenebrae loco privationis habentur et corpus recipiens lumen utrique supponitur. impossibile est igitur elementa dari, quae communia omnino omnibus sint, at reperiuntur proportione et analogia quadam. sed nunc non quaerimus elementum eorum, quae sunt; nam eorum principium quaerere propositum fuit. sane utrumque causa est. sed principium potest esse extraneum ut causa movens, elementa vero nequeunt esse nisi in iis, quae ex ipsis fiunt. quod igitur elementum est, id et iam principium dici potest, quod vero principium est, elementum procul dubio non est; nam movens potest esse extra rem motam. at proximum movens in naturalibus simile est formae; homo namque hominem generat. in artificialibus vero, quae mente fiunt, forma est aut privatio. exemplo sit medicina aut ipsius ignoratio, aedificatoria ars aut imperitia eius. in multis vero rebus movens causa simul et forma est; medicina namque sanitas quodam modo est, quoniam movens, et aedificandi facultas quodam modo aedium est forma, homo vero generatur ab homine. at nostrum non est nunc proximum movens investigare, sed quaerimus primum movens, quo omnia moventur.
然而,既然既定的任务是探究存在之物的首要本原,因此预先就此类问题提出若干事项将是有益的。首先我们探究,一切存在之物的本原是否可能是一而且相同的,以使得该本原成为实体、关系者、数量与性质的本原;抑或各个范畴是否拥有与另一范畴之本原不同的本原。但是,既然本原在多种意义上被述说——有时指运动的起点,有时指一物因之而为其所是的目的,有时指构成要素——那么我们首先探究构成要素,看一切存在者的构成要素是相同的,抑或各个范畴拥有不同于另一范畴之构成要素的构成要素,这乃是适宜的。但若它们对所有事物而言都是相同的,以至于实体、关系、性质与数量的构成要素是相同的,这似乎是荒谬的。若有人试图肯定这一点,我们将询问他:此构成要素若为一,它究竟是什么;若为多,这些构成要素究竟是些什么;它们是存在于十个类之外,还是存在于它们之中的某一个之中。不存在于十个范畴之外,[这是显而易见的];因为若如此,就会在十个范畴之外存在另一个范畴,并且该范畴会被认为先于那十个范畴。因为构成要素先于以其为构成要素的那些事物。然而,如前所述显而易见,没有任何类先于实体。反之,如果你回避这一点并主张将构成要素置于实体的范畴之中,那么实体的构成要素就将成为关系、数量、性质、主动、被动以及状态的构成要素。此外,必将得出超出理智领会之结论,即实体的构成要素内在于实体之中;然而构成要素比起由它们所构成的复合物而言是更先且更单纯的,正如字母先于话语一样。因此,让我们假定构成要素不在任何范畴之中。但问题随之而来:它们是否可能是包含一切事物的普遍者之一,比如“一”?如果有人说此类事物乃是一切事物的构成要素,我们将回答说,这些名称被述说于单纯事物上并〈不〉多于被述说于复合事物上。由此将得出,较单纯者并非复合者的构成要素;因为当复合者以此类名称被称呼时,它们倒会成为较单纯者的构成要素了。再者,若“一”与“存在者”是十个范畴的本原,且本原不同于以其为本原的那些事物——正如点不同于线,单位不同于数,产生者不同于由其产生的事物一样——那么存在者与一就不会是实体本身,亦非数量本身,亦非性质本身。然而一与存在者不可能不是存在者;因此在这一意义上,一切事物的构成要素并非相同的。[毋宁说,事实如此乃是不可能的。]然而,若我们将上文所确定的结论视为确定无疑的,则凭某种比例,并没有任何东西阻止[其为同一]。因为一切事物的本原设为三个:形式、质料与缺失——例如在可感知实体中,热诚然作为形式,冷作为缺失,而质料则是潜在地为这两者之物;在性质的范畴中,白占有形式的地位,黑占有缺失的地位,而作为这两者之基底的表面则犹如某种质料;同样,光被视为居于形式的地位,暗被视为居于缺失的地位,而接纳光的物体则作为两者的基底。因此,给出全然对一切事物共同的构成要素是不可能的,但它们乃是通过某种比例和类比而被发现的。然而,我们现在并非在探究存在之物的构成要素;因为既定的任务乃是探究它们的本原。固然两者都是原因。但本原可以是外在的,如动力因,而构成要素则只能存在于由它们所生成的事物之中。因此,凡是构成要素之物,已经可以被称为本原;但凡是本原之物,毫无疑问并非构成要素;因为推动者可以在被推动的事物之外。然而在自然事物中,近邻的推动者与形式相似;因为人生人。但在依靠心灵而生成的技艺事物中,[推动者]是形式或缺失。例如医术或对其的无知,建筑术或对其的不熟练。但在许多事物中,动力因同时也就是形式;因为由于医术是推动者,所以在某种意义上它是健康,而建筑能力在某种意义上则是房屋的形式,而人则是由人生成的。然而,探究近邻的推动者现在并不是我们的任务,我们所探究的乃是一切事物借以被推动的第一推动者。
- 4quod igitur elementum est, id et iam principium dici potest, quod vero principium est, elementum procul dubio non est
由关系代词引导的 quod... id... 与 quod... [id]... 构成的两个对比命题,后半主句省略了指示代词 id。这一构文准确表达了构成要素与本原之间的外延从属关系:凡构成要素皆可称为本原(内在原因),但因动力本原可以存在于事物之外,故并非一切本原皆为构成要素。
- 4non magis de simplicibus rebus quam de compositis praedicari
依校勘补入的否定词〈non〉理解,意为“被述说于单纯事物上并不比被述说于复合事物上更多”。此构文是归谬论证的关键:如果“一”或“存在者”同样可述说于复合物,它们就无法作为先于复合物的更单纯构成要素,从而导致较单纯者反而不是复合物之要素的荒谬推论。
