← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§5.24-6.23

非存在的三种含义与潜能的生成

特米斯蒂乌斯指出发生位置运动的永恒实体也必然是物体,并阐明了非存在的三种含义以及从潜能到生成的机制。他进而依循亚里士多德批判阿那克萨哥拉的心灵说,指出事物的众多性不仅源于造物主的形式赋予,更取决于作为基质的物体的接受能力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2#2

idcirco substantiae perpetuae, quae generationem et corruptionem non subeunt, cum loco mutentur et ipsae, fieri non potest, quin corpora sint.1 Non ens autem tribus modis dicitur, uno modo quod penitus non est, altero ut privatio rei ortae opposita, tertio quod potentia est. duobus igitur prioribus modis quidquam fieri nequit. quid enim fieri potest ex eo, quod omnino non est, aut ex privatione, dum ipsa manet? sed ex corpore mutationi subiecto aliquid fieri potest; nam potentia est id, quod fit, actu vero non est. stantibus his non ex quocumque corpore quolibet modo cuiuslibet rei generatio erit. navis enim minime ex lapillis fabricatur neque ex quacumque re gignitur homo, sed navis ex lignis construitur, domus vero ex lapidibus et homo ex semine humano oritur, non tamen quilibet ex quolibet, sed unusquisque ex semine, ex quo ortum habuit. pari modo equus ex semine equi gignitur. at si corpus, ex quo ea, quae fiunt, originem ducunt, secundum omnem sui rationem unum esset nec primum esset in eius natura habilitas quaedam varia, quam cernimus multitudinem ex eo non emanaret. nam quod vere unum est, non suscipit multitudinem, sed oportet habeat primum potestatem adnexam, qua, tametsi unum sit, multitudinem recipere queat. quodsi recipiens huiusmodi non fuerit, non est quidem rectum dicere illud eo modo a creatore positum esse, qui deinceps cogat2 ipsum, ut multitudinem subeat; hoc enim sapientis non esset.3 Anaxagoras autem creatorem unum itemque sapientem concedit; undenam igitur generabilium pluralitas creatore uno existente et corpore, ex quo generatio fit, non multiplicabili, interrogatus: mens, inquit, creatoris,4 ac si aedificator, faber lignarius aut aurifex esset, accipit quoddam corpus illudque disiungit opportuna disiunctione et conectit, construit componitque variis formis, prout decet. nos vero se aliter res habere cernimus, atque dicit Anaxagoras. nam prius mutatum est universum corpus in elementa quatuor et deinceps in stirpes et animalia. at rerum multitudo a duobus provenit: cum a creatore ob formarum multitudinem, quam corpori praebuit, tum a corpore ipso, quod quidem ad recipiendum aptum est. perinde ac si quempiam ceram accepisse fingamus et ex ea multas animalium, plantarum, inanimatorum figuras confecisse, tunc harum figurarum pluralitas a duobus proveniat, ab artifice effingente et ex cera ipsa; ab artifice quidem, quia multas figuras finxit, ex cera vero, quia potest multas figuras recipere.

因此,不承受生成与毁灭的永恒实体,既然它们自身也在处所中变化,便不可能是非物体的。然而“非存在”有三种说法:一种是完全不存在者;第二种是与生成之物相对立的缺失;第三种是潜能上的存在。因此,依前两种方式,任何事物都不能产生。因为从根本不存在的事物中,或者从在其自身存留期间的缺失中,究竟能产生什么呢?但是从服从变化的物体中,某物能够产生;因为在潜能上它是那生成之物,而在现实上它却不是。在这些原则确立之下,并非任何事物的生成都可出于任何物体并以任何方式发生。因为船决不是由小石子造成的,人也不是由随便什么事物生成的;而是船由木材建造,房屋由石料建造,人由人的种子产生——然而并不是任何人出于任何种子,而是每一个人出于他由之获得起源的种子。同样地,马是由马的种子生成的。但如果生成之物由之取得起源的物体就其自身的一切规定而言都是单一的,且在其本性中起初并不存在某种多样的适宜能力,那么我们所看到的众多性就不会从中流出。因为真正单一的事物不接纳众多,而是必须起初便具有附加的能力,凭借这种能力,尽管它是一,却能够接受众多。而如果接受者不是这种性质的,那么断言它是被随后强迫它承受众多的造物主以此种方式安置的,确实是不正确的;因为这决非智慧者所为。然而阿那克萨哥拉承认造物主是一且同样是智慧的;因此,当被问及在造物主是一且生成由之产生的物体不可倍增的情况下,可生成之物的众多性究竟来自何处时,他说:“造物主的心灵,正如建筑师、木匠或金匠那样,接纳某种物体,以适宜的分离将其分离开来,并将其连接、建造,并依其恰当的方式以多样的形式加以组合。”但我们看到,事情的实际情形与阿那克萨哥拉所说的不同。因为首先是整个物体变成了四种元素,随后又变成了植物和动物。但事物的众多性来自于两个方面:一方面由于造物主提供给物体的众多形式而来自于造物主,另一方面也来自于物体自身,因为物体确实适合于接受形式。这正如我们假想某人拿到了蜡,并用它制成了许多动物、植物和无生物的形象,此时这些形象的众多性便来自于两个方面:来自于塑形的匠人,以及来自于蜡本身;来自匠人是因为他塑造了许多形象,而来自蜡则是因为它能够接受许多形象。

语法注4 条
  1. 2fieri non potest, quin corpora sint

    这是由否定形式的“不可能”(fieri non potest)后接连接词 quin 及虚拟式(sint)构成的惯用句式,意为“不可能不是物体”或“必然是物体”。

  2. 2eo modo a creatore positum esse, qui deinceps cogat

    间接引语中的(或特征性)关系从句:主格关系词 qui(作 cogat 的主语)带虚拟式 cogat,修饰先行词 creatore,意为“被随后强迫……的造物主”。

  3. 2hoc enim sapientis non esset

    sapientis 为表示属性或本分的表语属格(“智慧者所应为”),未完成过去虚拟式 esset 则表达非现实或潜在意味(“这绝非……所为”)。

  4. 2undenam igitur generabilium pluralitas creatore uno existente et corpore, ex quo generatio fit, non multiplicabili, interrogatus: mens, inquit, creatoris

    此句包含倒装与省略结构:疑问从句 undenam... pluralitas(省略谓语动词)倒置于分词 interrogatus(主格,指代阿那克萨哥拉)之前,且疑问句内部嵌入了独立夺格结构(creatore uno existente et corpore... non multiplicabili)。主谓词 inquit 引出直接引语形式的回答。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:5.24-6.23