- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:4.25-5.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯立足于亚里士多德自然学理论,论证了变化需要对立的两端以及作为承载者的基质,在四种变化(实体、性质、数量、处所)中天体仅分有位置运动,并进而通过从潜能到现实的过渡解决了“从非存在生成”的难题。
dumtaxat aut rubro aut ex alio colore, qui ex eorum specie est. deinde declaravimus his duobus contrariis tertium quoddam necessario subiciendum esse. duorum enim contrariorum alterum alterum non sustinet, sed quod utrisque subicitur,1 natura quaedam est unum contrariorum exuens et alterum suscipiens. ibidem in descriptione mutationum quatuor species iam numeravimus in hac substantia. una quidem in definitione rei est, qua scitur, quid res sit, ut cum fit homo ex non homine, aqua ex non aqua, immo ex aere; et hanc mutationem modo generationem, modo corruptionem appellamus. secunda in qualitate est et immutatio nuncupatur, tertia in quantitate et quandoque augmentatio, quandoque imminutio dicitur. quarta est in loco, scilicet translatio de loco ad locum. cuius quartae mutationis ex mutationibus memoratis ne caelestia quidem corpora expertia ponimus; nam et ipsa de loco ad locum moventur et e contrariis aliquando ad contraria. inest namque et locis contrarietatis quaedam species ad modum oppositionis: ut translatio, qua pergitur ad ea, quae sunt ante, contraria est illi, qua itur ad ea, quae sunt post; quam contrarietatem nullus motus localis effugit. neque in hac mutatione duo contraria sufficiunt, sed in ea perinde ac in aliis corpus quoddam subici duobus contrariis oportet, quod quidem ab altero ad alterum moveatur, nisi quod hoc caeleste corpus diversum habetur a corpore generationi et corruptioni subiecto.2 hoc enim per se totum mutabile est, caeleste vero corpus solo situ mutatur, ea autem, quibus natura eius et natura cuiuslibet partium ipsius sustinetur, immutabilia sunt ac immobilia. particeps tamen exilem quidem in modum et ipsum est potentiae et actus, quatenus ipsius partes sunt potentia ad aliquem locum, ad quem postea actu perveniunt. etenim hoc etiam omnibus sensibilibus substantiis est commune, exire inquam e potentia ad actum, ut ex potentia albo ad actu album et ex bicubitali potentia ad bicubitale actu et ex hoc, quod erat potentia Socrates, ad actu Socratem; nam semen, ex quo genitus est Socrates, pridem potentia Socrates fuit. ex quo diluitur trita illa omnibusque physicis communis dubitatio, quomodo ex non ente aliquid fiat. nam id, quod fit, non ex prorsus non ente efficitur, sed ex eo, quod partim non est, partim est; id enim, ex quo fit id, quod fit, potentia est idem, quod fit, actu est non ens.3 in omnibus vero, quae mutantur, id quod mutationem subit necessario corpus est quoddam;
至少,或是从红色或是从属于它们同类的另一种颜色中产生。随后我们阐明了,在这两个对立者之下必然有某种第三者作为基质。因为两个对立者中的一个并不承载另一个,而作为二者基质的乃是褪去对立者之一并接受另一对立者的某种本性。在同一处关于变化的描述中,我们已经在此实体中列举了四种。其一是在事物的定义中,凭此可知事物是什么,正如当人从非人产生、水从非水——毋宁说是从空气——产生时那样;这种变化我们时而称为生成,时而称为毁灭。其二是在性质中,被称为质变;其三是在数量中,时而被称作增加,时而被称作减少。其四是在处所中,即从一处到另一处的位移。在所提及的这些变化中,我们设定即便是天体也并未免除这第四种变化;因为它们自身也是从一处移至另一处,且有时是从对立者移向对立者。因为在处所中也存在着依对立方式而言的某种相反性:正如向在前的事物行进的位移与向在后的事物前往的位移是相反的;没有任何位置运动能逃脱这种相反性。而且在这种变化中,两个对立者也是不够的,而是在其中如同在其他变化中一样,必须有某种物体作为两个对立者的基质,正是它从一者运动至另一者,只不过这一天体被认为不同于服从生成与毁灭的物体。因为后者就其自身整体而言是可变的,而天体则仅仅在位置上发生改变,但支撑其本性及其任何部分之本性的那些事物则是不可变且不动的。然而天体自身也以微弱的方式分有了潜能与现实,在它的各部分对于它们而后在现实中到达的某个处所处于潜能中的限度内。因为这也是一切可感知实体的共同特征,即从潜能走向现实,例如从潜能的白走向现实的白,从潜能的二肘长走向现实的二肘长,以及从曾是潜能的苏格拉底之物走向现实的苏格拉底;因为苏格拉底由之而生的种子,先前乃是潜能的苏格拉底。由此,所有自然哲学家共通的那一陈腐疑问得以消解,即事物如何能从非存在中产生。因为产生的事物并非从完全的非存在中生成,而是从部分不存在、部分存在的事物中生成;因为产生之物由之产生的那一事物,在潜能上与产生之物是同一的,但在现实上则是非存在。然而在一切变化之物中,承受变化者必然是某种物体;
- 2quod utrisque subicitur
代词 quod 构成无先行词的关系从句(“作为二者基质之物”),作该分句的主语,与后文的谓语名词 natura quaedam 同指。utrisque 是 subicitur 所要求的与格补足语。
- 2nisi quod hoc caeleste corpus diversum habetur a corpore generationi et corruptioni subiecto
连词短语 nisi quod 引导对前述规则的限制或例外从句(“只不过……”)。修饰 a corpore 的分词 subiecto 支配并列与格 generationi et corruptioni。
- 2id enim, ex quo fit id, quod fit, potentia est idem, quod fit, actu est non ens
主句的主语为 id(受关系从句 ex quo fit id, quod fit 修饰),谓语部分由对仗的 potentia est idem, quod fit 与 actu est non ens 构成。potentia 与 actu 作方式或方面夺格,起副词性修饰作用。
