← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§3.1-4.24

实体的三分法与不动实体的本性

依照亚里士多德《形而上学》卷Lambda开篇的论述,特米斯蒂乌斯提出了实体的三分(可灭的可感实体、永恒的可感实体以及不动可知实体),论证了不动实体与可感实体并非在「处所上」而是在「本性上」分离,并概述了古人的见解。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1#2

nunc vero iam expresse meminimus inquirentem principia eorum, quae sunt, necessario principia substantiae inquirere. Substantiae autem universae sunt tres, quarum duas omnes homines fatentur — quoniam sensibiles sunt, subiectae sensui visus — harum altera est perpetua, altera mutabilis. perpetua autem est substantia corporum caelestium, corruptibilis vero substantia humi degentium, plantarum inquam et animalium. atque huius tantum substantiae elementa et fundamenta in praecedentibus sermonibus sumuntur. palam est autem ex multis constare, nempe ex igne, terra et duobus reliquis et ex aliis praeterea cum simplicioribus tum numero paucioribus, aut saltem ex una re tantum, quae quandoque extenditur et est mollis, quandoque vero concrescit et induratur. atque hae quidem sunt duae substantiae ex illis tribus, praeter quas nulla substantia existit. tertia autem substantia immobilis est, aeterna et sempiterna omnisque mutationis expers. neque enim mutatur ut ea, quae in terris sunt, plantae inquam et animalia, quae vel ex universa sui natura exeunt et corrumpuntur, neque mutationem localem subit, quam solam corpora haec cum caelestibus communem habent. nam quamvis corpora caelestia variis temporibus nequeant dispositionibus suis mutari, attamen non dedecet ea diversis temporibus diversos variare locos, et super hoc aedificata est naturae facultas; at substantia, quae immobilis est et cui nihil miscetur corporei, immutabilis est omnino. quapropter separata esse dicitur a sensibili substantia. atqui certe non loco; nam falsum est dicere loco separari substantiam locum penitus non habentem et ab extremitatibus corporum non ambitam, quibus ambiuntur omnia, quae loco continentur; sed a sensibili separatam dicentes nihil nisi quandam inter eas diversitatem ostendimus. inspicientes enim unam earum immobilem atque immutabilem penitus esse nec ab alio nec a se ipsa omnino mutari, postmodum invenientes haec omnia sensibili substantiae alio et alio modo inesse: iure et merito a sensibili substantia separatam esse intellegibilem asserimus, adeo ut nihil ipsis commune sit, neque quod ad naturam neque quod ad novationem ullam pertineat. de hac igitur prima et immobili substantia hoc sermone tractaturi sumus et, quae de ea opinati fuerint antiqui, narraturi. nam alii dividebant hanc primam substantiam in duas partes, alii unam statuebant naturam. dividentes ponebant formas dimensionesque mathematicas priores substantias quam sensibiles, et illas quidem harum initia; dicentes vero intellegibilem substantiam esse unam, mathematicas dimensiones ipsas esse substantias ponebant formamque reiciebant. porro sensibilis substantia naturali scientia indiget; haec enim substantia ex motu omnino non evadit; altera vero substantia ad aliam scientiam eamque nobiliorem quam sit scientia naturalis spectare videtur, cum nihil sit commune ipsis neque in generatione ulla neque in loco neque in augmento neque in decremento nec commune principium habeant, a quo producantur. nam prior nullum habet principium, secundae vero principium est ipsa substantia prima. neque eadem cognitione apprehenduntur; altera enim sensibilis est, altera intellegibilis. rursus immutabilis immobilisque substantia natura prior est mutabili substantia, quae perinde atque res labiles fluit. at quia ea, quae insunt nobis, maxima ex parte a sensibili substantia terminantur, ideo prius de ea loqui consuevimus; finitima enim nobis est et quam simillima nostri. Et de ea in iis, quae de natura sunt, amplissime tradidimus et declaravimus nullam sensibilem substantiam ex mutatione evadere posse mutationemque ex contrariis fieri; sed nullam mutationem ex omnibus contrariis, sed ex similibus tantum ac proximis.1 nam fit album ex non-albo, non tamen ex omni nonalbo, non enim ex voce, tametsi vox non-alba sit, sed ex nigro2

但现在我们已经明确地铭记,探求存在之物的原理者,必然探求实体的原理。整个实体共有三种,其中两种是所有人共同承认的——因为它们是可感知的,服从于视觉——在二者之中,一个是永恒的,另一个是可变的。永恒的是天体的实体,而可灭的则是生活在地面上的事物的实体,即植物和动物。并且在前述的论述中,所讨论的仅仅是这[可灭的]实体的元素和根基。但显然它由许多事物构成,即由火、土以及其余两种构成,此外还由既更单纯且在数上也更少的其他事物构成,或者至少仅仅由单一的事物构成,该事物时而伸展而柔软,时而凝结而坚硬。而这确实是那三种实体之中的两种,除它们〔三种〕之外不存在任何实体。但第三种实体是不动的、永恒且无终的,并且免于一切变化。因为它既不像地面上的事物那样发生变化,即不像植物和动物那样完全脱离自身的本性而灭亡,也不承受位置变化,而位置变化是这些物体与天体共通拥有的唯一变化。因为尽管天体在不同时期无法在其状态上发生变化,然而它们在不同时间变换不同位置并非不当,并且自然的能力正是建立在此基础之上的;但那不动且不混杂任何肉体之物的实体,则是全然不可变的。因此,它被说成是从可感知实体中分离出来的。但这绝非在处所上[的分离];因为说一个全然没有处所、也未被物体的边界所包围的实体在处所上被分离,乃是错误的,而一切被包含在处所之中的事物都是被物体的边界所包围的;相反,当我们说它从可感知者中分离出来时,我们所表明的无非是它们之间的某种相异性。因为当我们审视它们之中的一个完全是不动且不可变的,既不被他物也不被自身在任何程度上所改变,随后又发现所有这些属性以不同的方式内在依附于可感知实体时:我们理所当然地断言可知实体是从可感知实体中分离出来的,以至于它们之间毫无共通之处,无论属于本性还是属于任何新变[向新状态的转变]。因此在本次论述中,我们将探讨这一第一且不动的实体,并将叙述古人们对它曾持有何种见解。因为有些人将这第一实体划分为两个部分,另一些人则确立单一的本性。划分的人将形式与数学维度设定为先于可感知实体的实体,并将前者作为后者的始基;而声称可知实体为一的人,则设定数学维度本身即是实体,并排斥了形式。此外,可感知实体需要自然科学;因为这一实体全然无法脱离运动;但另一实体似乎属于另一门科学,且是比自然科学更为高贵的科学,因为它们无论在任何生成、处所、增加还是减少上都毫无共同之处,也不具有由此产生它们的共通原理。因为在先者不具有任何原理,而第二种实体的原理正是第一实体本身。它们也不被同一种认知所把握;因为一个是可感知的,另一个是可知的。再者,不可变且不动的实体在本性上先于如同流逝之物一样流变的可变实体。但由于存在于我们之中的事物绝大部分被可感知实体所局限,因此我们习惯于先谈论它;因为它是邻近于我们的,且与我们自身最为相似。并且在关于自然的诸著作中,我们极其详尽地传授并阐明了:没有任何可感知实体能够脱离变化,并且变化是从对立者中产生的;但没有任何变化是从随便什么样的对立者中产生的,而仅仅是从相类且切近的对立者中产生的。因为白产生于非白,然而并非产生于任何非白——因为它并不产生于声音,尽管声音是非白的——而是产生于黑。

语法注2 条
  1. 1sed nullam mutationem ex omnibus contrariis, sed ex similibus tantum ac proximis

    间接引语中不定式动词 fieri 的省略。承接前文的「nullam sensibilem substantiam ex mutatione evadere posse mutationemque ex contrariis fieri」,此处补充补足语:即「nullam mutationem [fieri] ex omnibus contrariis, sed [fieri] ex similibus tantum ac proximis」。

  2. 1tametsi vox non-alba sit, sed ex nigro

    让步从句「tametsi vox non-alba sit」前后主句谓语「fit album」的省略。其基本的对衬结构为「non enim ex voce [fit album], tametsi vox non-alba sit, sed ex nigro [fit album]」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:3.1-4.24