- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:37.10-38.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯批判了那些用相同元素解释可灭物与天体、以及设定多个对立本原的古人观点,捍卫了非质料的第一动力因以及由天体运动引起恒常生成的学说。
omnium autem placitorum, quae ab antiquis in naturalibus tradita sunt, turpissimum est illud, quod omnia ex iisdem elementis fieri posuerunt, et quae corruptioni obnoxia sunt et quae non sunt, cum ea, quae generantur, tum quae non generantur. nos vero iam distinximus: cum principiis corporum caelestium non conveniunt in materia corpora, quae circa terram habitant; sed stellae et earum motus causae sunt efficientes, motrices materiae, a qua generatio provenit, et magis hoc praestant erraticae stellae et sol et luna, hasque dicendum est aut materiam prorsus non habere, aut diversam materiam habere a materia generabilium et corruptibilium, ut intellectus etiam movens corpus non habet eandem materiam quam corpus. praeterea inter antiquos nemo dixit, cur generatio et corruptio non desinant, perinde atque nos, qui diximus ex accessu et recessu caelestium corporum hoc fieri, opinantes causam continuantem variam pendere a causa uno et eodem modo semper se habente.1 adhuc quidam intellegibilia atque omnibus nota transcendentes aiunt ea, quae sunt, aut ex eo, quod non est, fieri aut ex eo, quod actu est. insecabilia namque Anaxagorae et Empedoclis elementa ea, quae sunt, ex eo, quod actu est, fieri cogunt; quod quidem absurdum est. absurdius autem putant qui plura principia ponunt, sive tria sunt sive quatuor sive duo. potest enim quispiam dicere, quo modo omnia coniungi possint? cur principia hoc tantum numero sint, non alio?2 quodsi aliqua agunt et alia patiuntur, quid congregavit ea simulque iunxit et consentientia fecit? fateri ergo cogitur aliud nobilius principium reperiri, licet duo tantum principia sint, ut deus et materia aut densitas et raritas. nequeunt enim ex se ipsis congregari et consentire, ut alterum mutationem subeat, alterum agat. nos vero quia posuimus principium primum cum materia non mixtum et incorporeum, quod more amati et desiderati movens caelestia movet corpora, ortum autem atque interitum quia ex horum corporum motu nasci scimus, ex hac dubitatione evadimus. nam materiam non ponimus aequalem dignitate principatuque esse primo principio nec iungimus nulla re interiecta ultimam naturam primae naturae; at materiam ut obsequentem ponimus, corpora vero caelestia moveri propter primam causam, ut ei adsimilentur, posuimusque locum, qui circa terram est, necessario esse medium — nam impossibile est id, quod circulo cietur, non habere quidpiam natura stabile ut terram — et quoniam quae in medio sunt non eodem numero semper manere possunt, absolvit quidem deus et perfecit mundum, sed instituit perpetuam generationem, ut materia sequatur primam causam. nec solum ex hoc diluitur opinio ponentium plura principia corporea, aut deum et materiam principia esse, sed etiam ponentium formas tamquam rerum principia; nam ad formas quoque aliud praestantius principium adhiberi oportet, quo producantur quodque singulas inter se et cum generabilibus ac corruptibilibus componat. omnes igitur, qui in his sunt sententiis, potissimumque ii, qui ex contrariis res generant, coguntur ponere principium aliud his oppositum; nam contraria opponuntur, calidum frigido et rarum denso et unum pluribus. nos soli immunes huius sumus absurdi; nihil enim contrarium primae causae ponimus; nam omnia, quae contraria sunt, materiae sunt commixta et potentia eadem, quia invicem transmutantur. qui vero primum principium illis contrarium esse posuit, non solum in hoc absurdum incidit, ut ipsum tamquam primum principium non ponat, immo cum eo aliud principium aeque primum atque aeque nobile ponat, sed etiam concedere oportet hanc scientiam sapienter institutam habere aliam scientiam contrariam,3 quae quidem est scientia rerum, quae his contrariae sunt.
然而,在古人关于自然学所流传的所有学说中,最拙劣的莫过于他们假定万物皆由相同的元素生成,无论经受消灭者抑或不经受者,生成者抑或不生成者皆是如此。而我们却已经作出了区分:居住在地球周围的物体,在质料上并不与天体的诸本原相一致;相反,星辰及其运动乃是质料的有效原因和动力原因,生成正是由质料引起的,并且行星、太阳和月亮更显著地成就了这一点;必须说,这些天体要么完全没有质料,要么具有与可生成和可消灭之物的质料不同的质料,正如推动身体的理智亦不具有与身体相同的质料一样。此外,在古人中没有谁阐明了为什么生成和消灭不会停息,就像我们那样[阐明过]——我们说过这是由于天体的临近与退行而发生的,并认为多样且持续的原因依赖于始终保持单一且同一方式的原因。更有甚者,某些人超越了可理知且为所有人知晓的事理,声称存在之物要么是从非存在中生成的,要么是从现实存在之物中生成的。因为阿那克萨哥拉的不可分割者和恩培多克勒的元素迫使存在之物从现实存在之物中生成,这确实是荒谬的。而那些设定更多本原(无论三个、四个抑或两个)的人,所持的观点则更加荒谬。因为谁能说出,万物究以何种方式得以结合?本原又为何仅仅是这个数目,而非其他数目?假若某些在作用而另一些在承受作用,又是什么将它们聚集、并在同时将它们连接且使之协调一致?因此人们被迫承认存在着另一更为高贵的本原,即便只有两个本原(如神与质料,或者浓密与稀薄)。因为它们不可能凭自身聚集并协调一致,以致一方经受变化而另一方施加作用。 然而,由于我们设定了未与质料混淆且非物体的第一本原(它以如同被爱者和被渴望者的方式推动,从而推动天体),并且由于我们知道产生与泯灭正是源于这些天体的运动,我们便摆脱了这一疑难。因为我们并不假定质料在尊严与主导地位上与第一本原平等,亦非没有任何中介地将终极自然与第一自然结合在一起;相反,我们把质料设定为顺从的,天体则因第一原因而被推动,以便与它相似;并且我们设定,环绕地球的处所必然居于中心——因为循圆周运动之物不可能不具有某种在自然上静止者(如地球)——并且由于居于中心之物无法在数目上始终保持同一,神确实圆满终成了世界,但制定了恒常的生成,以使质料追随第一原因。 由此不仅驳斥了那些设定多个物体性本原、或设定神与质料为本原者的意见,而且亦驳斥了那些将形式设定为事物本原者的意见;因为对于形式,亦必须引入另一更为卓越的本原,形式赖其得以产生,且该本原使单个形式相互之间以及与可生成和可消灭之物相组合。因此,凡持这些见解者,尤其是那些从对立者中生成事物的人,皆被迫设定另一个与这些相对立的本原;因为对立者是互相对立的,热对冷,稀对浓,一对多。唯独我们免受此种荒谬;因为我们不给第一原因设定任何对立者;因为所有对立之物皆与质料相混淆,且在潜能上是同一的,因为它们相互转化。而那把第一本原设定为与彼等对立者的人,不仅陷入了不将其作为第一本原设定、反倒在其旁设定另一同样居于第一且同样高贵的本原这一荒谬之中,而且还必须承认,这一明智建立的科学具有另一门与之对立的科学,即关于与这些相对立之物的科学。
- 10perinde atque nos, qui diximus ex accessu et recessu caelestium corporum hoc fieri, opinantes causam continuantem variam pendere a causa uno et eodem modo semper se habente
承接前文主句'nemo dixit ...'的否定含义,构成比较省略结构'perinde atque nos'([没有谁]如我们那样[说过])。主格现在分词'opinantes'修饰关系代词'qui'所指代的主语'nos',表明伴随的理据('认为多样且持续的原因依赖于始终保持单一且同一方式的原因')。
- 10potest enim quispiam dicere, quo modo omnia coniungi possint? cur principia hoc tantum numero sint, non alio?
'potest quispiam dicere'为修辞性疑问句,实质上表示强烈的否定('没有人能够说出')。后续的两个间接疑问从句'quo modo ... possint'与'cur ... sint'并列作为'dicere'的宾语。
- 10qui vero primum principium illis contrarium esse posuit, non solum in hoc absurdum incidit, ut ipsum tamquam primum principium non ponat, immo cum eo aliud principium aeque primum atque aeque nobile ponat, sed etiam concedere oportet hanc scientiam sapienter institutam habere aliam scientiam contrariam
由'non solum ... sed etiam ...'连接的复合句结构。前半部分中,'in hoc absurdum incidit'后接解释内容的'ut'从句,并由'immo'加以递进补充;后半部分中,非人称动词'oportet'统摄宾格加不定式结构('hanc scientiam ... habere ...'),针对由'qui vero ... posuit'引领的假设主语提出了双重的荒谬后果。
