← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§35.40-37.10

对先哲关于第一本原与对立者学说的批判

提斯提乌斯延续关于目的因与推动因使事物合一的论述,批评了古人(如恩培多克勒、阿那克萨哥拉等)在第一本原及对立者学说上的不足与矛盾,确立了为自身而推动之动因的必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10#2

sic etiam artis opera se habet in his, quae ex multis componuntur, cuiusmodi sunt domus et navis; nam utraque harum, dum efficitur, in hoc esse habet, quod omnes partes in unum coalescunt.1 similiter ii quoque, qui veluti rex vel tyrannus multitudinem appetunt, eam ideo tantum appetunt, ut in unum congregent. Nemo autem antiquorum quicquam opportunum asseverasse reperitur de primo principio, quod quidem vere primum est; sed manent dumtaxat in principio materiae permixto omnesque ex contrariis omnia generari consentiunt. at duplici modo peccant. non omnium namque est generatio; nam quae rebus mundanis excelsiora sunt, generationem non habent. nec omnium generatio, quae procul dubio generantur, ex contrariis est; pati namque a se mutuo contraria nequeunt, sed, ut saepe diximus, tertium aliquid requiritur, materia. at antiqui alterum contrariorum materiam faciunt, ut ii, qui inaequale aequali, aut uni multa supponunt. sed id quoque eadem ratione solvitur; materies enim minime contraria est his, quae generantur ex ea, sed novatur forma rerum ex privatione, quae in illa inest, et ex eo, quod informe est. alii vero principia dividunt in bonum atque malum et malum in materia ponunt, bonum autem in forma; materiam vero ponunt subiectam omnibus excepto uno i. e. prima forma, licet notum sit apud omnes bonum esse formam primi principii. alii recte bonum primum principium dixere, at quonam pacto sit principium, non explicant; utrum ut finis, an ut id, quod movet, an ut forma. absurde et Empedocles censet concordiam bonum esse; hoc autem principium est ut movens (congregat enim) [et,] ut sonant eius verba, est ut materies; est enim pars eius, quod congestum est. neque solvitur hoc placitum, cum ponamus principium, quod ut materia est, esse et ipsum principium movens; definitio enim et notio principii, quod est tamquam materia, et principii moventis non erunt eaedem. quaerendum igitur erit, quid sit id, quod est concordia, et utrum horum sit? absurdum est etiam discordiam omnino [non] subire corruptionem, cum eius natura sit violenti natura.2 Anaxagoras autem bonum esse principium ut movens ponebat; mens enim apud ipsum movet. sed tum quaerendum nobis est, cuius gratia moveat; nam cuius gratia movet, id ipsum erit principium et alterum erit praeter id, quod movet, nec potest alicuius gratia movere, nisi ea ratione, qua nos dicimus. est enim facultas ipsa medendi principium quoddam movens, sed sanitatis gratia movet et sanitas quoque quodam modo est facultas medendi. nihil igitur prohibet primum movere et sui ipsius gratia movere,3 ut ostendunt rationes appositae; causa enim utriusque horum 〈eadem〉 est. sed adhuc absurdius Anaxagoras principium boni et mali idem esse posuit, licet intellectum moventem, materiam vero oboedientem et consentientem ipsi intellectui statuerit. a quonam igitur malum proveniet? an dicet malum provenire ab imbecillitate materiae et a privatione ipsi inhaerente, uti nos diximus? omnes autem, qui posuerunt principia contraria, ut est raritas et densitas, congregatio et separatio, his contrariis pro rectitudine, quam videmus, et ordine moventis uti nequeunt. nulla enim materia sufficit ad generanda ea, quae nascuntur ex ipsa, sed eget causa movente, quae quidem formet et in ordinem redigat res illas.

在由多数部分构成的那些人工造物中情况亦是如此,房屋和船舶便是此类;因为这两者中的每一方在被造成时,其存在就在于:所有部分都结合为一。同样,那些像国王或僭主一样欲求人群的人,之所以欲求人群,亦仅是为了将他们聚合为一。 然而,古人中没有谁被发现对第一本原——那真正居于第一的本原——作出了任何切中要害的断言;相反,他们仅仅停留于与质料混淆的本原上,而且所有人都赞同万物是从对立者中生成的。但他们犯了双重的错误。因为并非一切事物都有生成;那些高于尘世之物者便没有生成。而且,无可置疑确有生成的事物,其生成也并非全部来自对立者;因为对立者不可能相互承受作用,反而正如我们常常指出的那样,需要有某种第三者,即质料。然而古人却将对立者中的一方当作质料,正如那些将不等从属于相等、或将多数从属于一的人一样。但这同样可以根据同样的道理予以化解;因为质料绝不与从它之中生成的事物对立,而是事物的形式从存在于质料中的匮乏以及从那无形式者中更新而来。另一些人则把本原划分为善与恶,将恶置于质料中,而将善置于形式中;然而,尽管所有人都知道善是第一本原的形式,他们却把质料设定为除了一者即第一形式之外的一切事物的底层基质。另一些人正确地称善为第一本原,却没有解释它究竟以何种方式作为本原:是作为目的,抑或作为推动者,还是作为形式。恩培多克勒认为友爱是善,这同样是荒谬的;因为这一本原既是作为推动者(因为它是聚合性的),并且如他的措辞所表明的,它又是作为质料;因为它正是被聚合之物的一部分。即使我们假定作为质料的本原自身也是推动的本原,这一见解也无法成立;因为作为质料的本原与作为推动者的本原,其定义与概念并不相同。因此就必须探究,那被称为友爱者究竟是什么,是这两者中的哪一种?此外,争吵完全不经受消灭也是荒谬的,因为它的本性乃是强力暴烈者的本性。而阿那克萨哥拉则把善设定为作为推动者的本原;因为在他那里,理智是推动者。然而我们接下来必须探究,它为了什么而推动;因为它是为了什么而推动,那事物自身就将是本原,并将是在推动者之外的另一事物,而且除非按照我们所说的方式,否则它不可能为了某种事物而推动。因为医术自身确实是某种推动的本原,但它是为了健康而推动,而健康在某种方式上也就是医术。因此,正如所陈述的论证所表明的,没有什么阻止第一者自身推动且为了自身而推动;因为这两者的原因乃是[同一的]。但更荒谬的是,阿那克萨哥拉将善与恶的本原设定为同一个,尽管他确立了理智是推动者,而质料是顺从并契合于理智本身的。那么恶将从何而来呢?难道他会如我们所说的那样,说恶来自质料的脆弱和内在附着于质料的匮乏吗?此外,所有那些设定了对立本原(如稀薄与浓密、聚合与分离)的人,都无法利用这些对立者来解释我们所见到的适正性以及推动者的秩序。因为任何质料都不足以生成那些由它而生的事物,而是需要一个使那些事物成型并纳归于秩序的推动因。

语法注3 条
  1. 10in hoc esse habet, quod omnes partes in unum coalescunt

    短语 in hoc esse habere 对应希腊语表达 τὸ εἶναι ἐν τούτῳ ἔχειν,意为“其存在/本质在于此”。其后由 quod 引导的从句(使用陈述式 coalescunt)充当 hoc 的同位语说明从句。

  2. 10cum eius natura sit violenti natura

    连词 cum 搭配虚拟式 sit 表示原因(“既然/由于”)。属格 violenti 是中性形容词名词化用法(“暴力的/强制之物”)的性质或特征属格(genitivus qualitatis)。

  3. 10nihil igitur prohibet primum movere et sui ipsius gratia movere

    nihil 充当动词 prohibet 的主语(“没有什么阻止……”),受格 primum 充当不定词 movere 的逻辑主语(“第一者推动,且为了自身而推动”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:35.40-37.10