- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:38.26-39.41
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯驳斥了设定感性本原、数或形式以及对立本原的主张,论证了必须由唯一、非质料且不可分的第一原因统摄多样性并赋予宇宙秩序(形而上学 1075a–1076a)。
nam ut calidum est contrarium frigido, sic quoque sensus frigidi sensui caloris; species enim sensibilium imprimuntur sensibus. at ignoratio scientiae contraria est, non alia scientia. ad summam si non ponatur alia substantia praeter res sensibiles sensu praestantior, numquam poterit inveniri primum principium — nam omnia sensibilia sunt composita — neque intellegi poterit ordo neque generatio, neque etiam ratio, qua corpora caelestia a principio necessario pendeant, sed quocunque principio corporeo dato sequeretur dari aliud.1 ut theologis contingit, qui generant ea, quae sunt, ex inani; necessario enim quaerere debent essentiam inanis. similiter physicis accidit, qui ponebant rerum generationem ex aere aut ex aqua; aer enim et aqua corpora composita sunt, non simplicissima. si quis vero praeter sensibilia et corpora principium aliud dari contendat materiae expers et intellegibile, ut formae vel numeri, tunc hoc placito eo delapsus erit, ut principia otiosa et superflua ponat. nam formae sunt exemplaria; sed non movetur ferrum ad exemplar neque lapis, nisi arte movetur. praeterea in aliud absurdum incurrit qui numeros ponit; nam sequeretur, ut magnitudo ex non habentibus magnitudinem et continuum ex discreto emergeret. sed non solum de movente causa anquirendum est, sed etiam de causa formali nec putandum est numeros formam generare; etenim nequit discreta natura producere formam continuae naturae [atque speciem eius.] et, ut summatim dicam, inconveniens est ponere principia contraria; nam, ubicunque fuerit contrarietas, ibi erit etiam potentia, actus autem est posterior eam consequens.2 ea ergo, quae sunt, aeterna non erunt, ut saepius declaravimus. tollenda igitur est contrarietas e principiis. et iam satis de refutatione horum 〈placitorum〉 disseruimus et qua ratione ea fieri possit. universalis autem dubitatio, quae omnibus opponitur et maxime his, qui plura principia ponunt, talis est. quaerendum nimirum est, quomodo ex unitate pluralitas fiat. hoc quidem in numeris saepe invenitur; nam trias ex uno fit, sic et tetras et decas, et quaecunque fit numerorum coniunctio, in pluralitate eorum vides formam unitatis. sic etiam anima et corpus nisi haberent principium unum, non haberent actionem unam, nec quicquam ex iis simul fieret; in summa forma et materia coniungi non possent, ut unum quidquam produceretur, sive fuit planta sive animal, nisi unum esset principium singulare, quatenus unum est, non quatenus multa. neque quisquam antiquorum locutus est de hac re nec mea quidem sententia aliter dicere potest atque diximus nos, quod prima natura movens munda sincera partium expers materiae immunis individua vere una movet omnia ordine perpetuo sempiternoque motu, quae quidem omnia ad hanc unam intendunt ordinemque ab ipsa habent. et unitas eius posuit mundum unum et quodvis animal in mundo unum eumque incolumi ipsius unitate existentem3 etiam posuit; finis enim in quacunque re est, quatenus est una. qui vero numerum mathematicum primum principium statuere ac demum ex eo superficiem et ex superficie corpus confecerunt, adventicia profecto hoc placito faciunt principia entium; alia enim aliis non mutantur neque ullam societatem ineunt. qui vero hoc dicit, universi substantiam adventiciam ponit; sin aliter, quid erit, quod coniungat4 principia numerorum cum principiis continuorum corporum vel principia horum corporum cum principiis formarum? sed nihil eorum, quae sunt, male gubernari vult, nec multorum principatus bonus est.
因为正如热与冷相对立,冷的感知亦与热的感知相对立;盖感觉对象的形相印入各感觉之中。然而无知才是知识的对立面,而非另一门知识。总之,若不在感觉对象之外设定另一优于感觉的实体,第一本原便绝不可能被找到——因为一切感觉对象皆是复合的——秩序与生成亦不能被理解,甚至天体必然依赖于本原的根据也不能被理解;相反,无论给出何种物体性的本原,都必然随之要求给出另一本原。正如那些从虚空中生成存在之物的神学家所遭遇的那样;因为他们必然要去探求虚空的本质。类似的情况亦发生在那些假定事物由气或水生成的自然哲学家身上;因为气和水是复合的物体,而非最单纯的物体。然而,如果有人主张在感觉对象和物体之外给出另一种不含质料且可理知的本原,如形式或数,那么由于这一观点,他便会跌入设定怠惰而多余的本原之境地。因为形式乃是范型;但铁和石若非由技艺推动,决不会朝向范型运动。此外,设定数的人会陷入另一种荒谬;因为这样便会随之得出,量度产生于不具有量度者,连续者产生于离散者。然而不仅应当探究动力因,亦应当探究形式因,不可认为数生成形式;盖离散的自然无法产生连续自然的形式。概括地说,设定互相对立的本原是不恰当的;因为无论哪里存在对立,哪里亦将存在潜能,而现实态则是后于潜能且随之而来的。因此,存在之物便不会是永恒的,正如我们屡次阐明的那样。所以必须从诸本原中除去对立。关于对这些学说的驳斥以及何种论据能够成就此驳斥,我们已经作了充分的探讨。 然而,摆在所有人面前、尤其是摆在那些设定多个本原者面前的普遍疑难乃是如此:无疑应当探究,多数性究竟如何由单一性产生。这在数当中确实常见;因为三由一生出,四与十亦是如此,无论数发生何种结合,在它们的多数性中你皆能见到单一性的形式。灵魂与身体亦是如此,若不具有单一的本原,便不会具有单一的活动,亦不会由它们共同生成任何事物;总之,若非存在着一个唯一的本原(就其是一而言,而非就其是多而言),形式与质料便不可能结合起来以产生任何单一之物,无论它是植物还是动物。古人中没有谁谈论过这件事,依我之见,任何人亦不可能以不同于我们所说的方式来表达:即,推动的第一自然——纯洁、纯粹、无部分、免于质料、不可分且真正为一——以恒久的秩序与永恒的运动推动万物,而万物确实皆朝向这唯一者,并从它那里获得秩序。它的单一性将世界设定为一,将世界中的任何动物设定为一,并且亦将其设定为在自身单一性完好无损的状况下存在;因为在任何事物中,目的的存在皆在于其是一。而那些把数学的数确立为第一本原、进而由此制成面、由面制成物体的人,依据这一见解确实使存在者的本原成了外来的;因为某些事物并不被另一些事物改变,亦不结成任何共同关系。而这样说的人,便是把宇宙的实体设定为外来的;否则,究竟是什么将数的本原与连续物体的本原结合起来,或者将这些物体的本原与形式的本原结合起来?然而,存在之物皆不愿受到拙劣的统治,多人的统治亦非善事。
- 10quocunque principio corporeo dato sequeretur dari aliud
quocunque principio corporeo dato 为具有条件意味的夺格独立结构。潜在虚拟语气动词 sequeretur 的主语是由被动不定式构成的短语 dari aliud(意为“给出另一[本原]”)。
- 10actum autem est posterior eam consequens
在 actus autem est posterior eam consequens 中,阴性代词 eam 指代前文的 potentia,现在分词 consequens 作为表语性修饰语修饰主语 actus。
- 10incolumi ipsius unitate existentem
此分词结构修饰动词 posuit 的宾语 eum(指世界)。incolumi ipsius unitate 为表示伴随情况的夺格独立结构(意为“在其自身的单一性未受损害的情况下”),与分词 existentem 相连。
- 10sin aliter, quid erit, quod coniungat
sin aliter 为条件句省略习语(意为“如果不是这样”)。随后引导一个由疑问代词 quid 与带有特征/规定虚拟语气的关系从句 quod coniungat 构成的反问句结构。
