- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:34.23-35.40
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯释述了《形而上学》第12卷第10章,通过军队的隐喻论证了宇宙之“善”既在于秩序本身也在于其超越原因(神/理智),并借助家政和王国的类比阐明了天界与地界之间秩序的等级差异。
At considerandum etiam hoc est, numquid bonum et quod praestantissimum est differant; utrum definitum quiddam unumquodque eorum, separatum ab alio sit, an differentia inter utrumque in ordine tantum consistat. manifesto utroque modo fit perinde atque in exercitu. nam bonum quoque exercitus in ordine atque aequalitate consistit; ita et in quolibet duce (?), sed magis in duce. iste enim non est propter ordinem et aequalitatem, immo ordo atque aequalitas ob ipsum sunt. bonum igitur non est propter ordinem 〈nec〉 propter intellectum, sed in utroque simul1 i. e. propter ordinem aequalitatemque et propter causam ordinis, 〈scilicet〉 praesentiam intellectus. deus enim res movet ut lex, quae civitates regit, magistratus movet et mandatum regis subditos. ordo autem et aequabilitas, quorum deum esse causam asseveramus, talis est: ut mox explicabimus. dico igitur, quod universa sunt aliquo modo, sed non similiter coordinata, natantia, volantia, plantae, et cuncta non ita se habent, ut alterum ad alterum nullo modo referatur, sed invicem referuntur; nam ad unum consulto universa sunt ordinata. sed perinde atque in administratione domus liberis minime licet quidvis facere, servi autem et beluae nonnullae pauca sane ad totum conferentia faciunt, pleraque ex accidente [agunt]. natura namque cuiusque [ipsorum] et principium tale est in mundo; nempe circulatio stellarum et earum perseverantia in certo ordine atque dispositione est et ita caelestia corpora omnia, nec in iis quidpiam incerti atque inordinati habetur; animalia vero, quae sunt in terris, et plantae utilitatem universalem perexiguam praebent, sed quodlibet horum ut plurimum temere agit atque patitur, quoniam corrumpitur et corruptio quidem unius, ut aliud generetur. ut nutritio eius, quod alimento eget, et pullulatio rei eiusdemque ad statum deductio et tandem decrementum et alia, quae huiusmodi sunt, utilitates praebent universales; quod autem calce petat asellus, ictu noceat serpens, vas aqua plenum a sue dispergatur, plantae quaedam exsiccentur (?), nullo ordine nullaque contingit norma. et hoc confiteri rectius est, quam deum cum materia confundere taliaque cum ipso ponere. praeterea quaerimus iis, quae nec ordinem nec aequabilitatem habere putamus, vilia quaedam alia ignobiliaque, cum natura rerum coacti intellegere potuerimus mundum eiusque gubernationem esse similem gubernationi civitatis, in qua regium mandatum quam optime procedat. nam quemadmodum, si quando mandatur aliquid hominibus huiusce civitatis, non procedit regium mandatum aequaliter secundum quamque ipsius civitatis partium nec omnes pari modo subeunt mandatum illud — nam alios primarios statuit, alios primariis praeficit, alios ipsis servire iubet, alios vilioribus operis, quibus administratio expletur, addicit, alii propius accedunt ad regem in ordine regio, alii longius distant — sic quoque mundus eiusque procuratio civitati similis est, in qua rex unus regnat; eius partes invicem sunt ordinatae atque aequabilitatem habent, sic animalia sunt, sic plantae. omnium vero generationem esse ob unam causam hoc ostendit, quod omnia,2 cum hoc modo esse appetant, quo nunc existunt, id appetunt et desiderant, quod vere est, et hoc unum imitantur et peculiariter quaerunt et ad id accedunt nec ullum eorum, quae sunt, in plura dividi vult nec exire ab eo, quod nunc est, ad contrarium; et id quoque, quod ex multis generatur, quaerit unum et ad unum accedit. ita civitas quoque, licet multitudo sit, ad unum intendit, et exercitus ad id tantum intendit, quod videtur duci, et conventus ad principem convertit animum;
但也必须考虑这一点:善与那至善者是否有所不同;它们中的每一个是否都是各自独立于对方的某一确定事物,抑或两者之间的区别仅在于秩序。显然,正如在军队中一样,它是以两种方式出现的。因为军队的善也存在于秩序与均衡之中;在任何统帅(?)身上亦然,但更多地是在统帅身上。因为后者并不是为了秩序与均衡而存在,反而秩序与均衡是为了他而存在的。因此,善既不是[仅仅]由于秩序,[也不是仅仅]由于理智,而是在两者之中同时存在,即由于秩序与均衡,并且由于秩序的原因,[即]理智的临在。因为神推动事物,犹如统治城邦的法律推动官员,国王的命令推动臣民一样。然而,我们断言神为其原因的秩序与均衡,乃是如我们接下来所解释的那样。因此我说,万物——游水者、飞鸟、植物——以某种方式被协同配列,但并非以同样的方式,而且所有事物的状态并非互不相干,而是相互关联;因为万物都是有意地向着一个目标被订立秩序的。但正如在家庭治理中,自由人最不被允许随意做任何事,而奴隶和某些兽类确实极少做有益于整体的事,大多是出于偶然[而行动]。因为世界中[它们]各自的本性和本原正是如此;即群星的运转及其在固定秩序与配置中的持存是如此,一切天体亦然,在它们之中未见有任何不确定和无秩序者;但地上的动物和植物提供的普遍效用极其微小,而这些事物中的任何一个大多是随机地行动与承受,因为它是可消灭的,且一个事物的消灭恰是为了另一个事物的生成。虽然需要养料者的滋养、事物的抽芽并达到成熟状态、以及最后的衰减,和其他此类事物,提供了普遍的效用;然而,驴子用蹄踢,蛇施击为害,装满水的水器被猪打翻,某些植物枯萎(?),这些都是毫无秩序且毫无规则地偶然发生的。承认这一点,比把神与质料相混淆并将此类事物与神并列更为正确。此外,对于那些我们认为既无秩序亦无均衡的事物,我们探求某些其他低劣与鄙陋的事物,因为我们在事物本性的迫使下,已能够理解世界及其治理类似于国王命令得到最完满推行的城邦的治理。因为正如当某事被命令给这个城邦的人们时,国王的命令并不均等地依照该城邦自身的各个部分推行,所有人也并非以同样的方式承受那项命令——因为他确立一些人为显贵,任命另一些人统领显贵,吩咐另一些人服侍他们,把另一些人派定给维持管理运作所必需的更为卑微的杂役,有些人在王室等阶中更接近国王,另一些人则相距更远——同样,世界及其治理也类似于由一位国王统治的城邦;它的各个部分相互之间被订立秩序并具有均衡,动物是如此,植物亦是如此。而万物的生成乃是出于同一个原因,这一点由下述事实所表明:万物在企求按照它们现在存在的这种方式而存在时,都企求并渴慕那真正存在者,并模仿这独一者,特异地寻求它并接近它;存在之物中没有一个愿意被分割为多数,也不愿从其现在所是的状态走向相反的状态;而且那从多数中生成者,亦寻求一并接近一。同样,城邦虽为多数,亦趋向于一;军队仅趋向于将军所看重之事;民众大会亦将其心意转向执政者;
- 10bonum igitur non est propter ordinem 〈nec〉 propter intellectum, sed in utroque simul
结合校勘者所补充的否定词〈nec〉,构成了 bonum non est propter A nec propter B, sed in utroque simul 这一对照句式。紧承前文的论述(iste enim non est propter ordinem... immo ordo... ob ipsum sunt,即统帅并非为了秩序而存在,反而秩序是为了统帅),此处表达了善既非仅归于秩序亦非仅归于理智,而是同时存在于秩序及其原因(理智)这两者之中。
- 10omnium vero generationem esse ob unam causam hoc ostendit, quod omnia...
针对主动词 ostendit,句首的“宾格加不定式”短语 omnium vero generationem esse ob unam causam 用作宾语(“万物的生成乃是出于同一个原因”),而处于主语位置的指示代词 hoc 的具体内容则由随后的 quod 从句(quod omnia... appetant...)予以展开阐明。
