← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§33.2-34.22

神圣理智的无时间直知与对万物的涵盖

忒弥斯提乌斯通过敏锐视觉以及人的理智与身体的比喻,阐明神圣理智毫无时间与劳苦地理解自身及整个世界,论证了在无质料的存在中理智、被理解者与理解活动同一,从而得出神作为万物的形式、目的与秩序同时把握万物。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9#3

quin immo sicut acutus visus non requirit tempus in colorum apprehensione, sed, cum accedit ad eos, omnes sine mora cernit, sic divinus intellectus, et multo magis, cum intellegibilia petit, intellegit mundum intellegibilem nullo tempore et absque labore. quodsi immensam aciem intellectus divini attingere cupis, intellectum hominis eiusque corpus considerare oportet. et sicut hic intellectus melius apprehendit atque cognoscit et velocius movet citiusque operatur quam hoc corpus, ita promptiorem intellectum divinum esse ad intellegibilia intellegenda credere debes. quodsi differentiam hanc, quae in excellentia facilitateque intellectionis existit, ad facilitatem lationis mundi transtuleris, non procul eris a syllogismo necessario; si vero syllogismum in figura constituas, ut mathematici solent, hoc pacto inquiens ‘sicut hoc corpus splendidius est illo corpore, ita hic intellectus splendidior est illo intellectu’, tunc nemo mirabitur, quod multa simul percipere et intellegere potest. neque etiam mirum est hoc primum principium a se ipso intellectionem habere. nam cum cogitamus intellectum divinum nequaquam assimilari materiae et esse causam motus sphaerae: sicut ipsa nullo modo quiescit unquam, sic nec dici potest deum ab operationibus suis unquam desistere. cum autem concedamus dari corpus, cui intellectus continenter assistat, quid impedimento erit intellectui, quominus ex se ipso agat atque intellegat?1 ex his igitur perspicuum fit deum esse primum principium seque intellegere et omnia simul, quorum ipse principium est; nam cum se ipsum in sui ditione teneat, itidem quaecunque per eum existunt, ad suam ditionem redigit. quare illud quoque verum est ipsum vigere seque intellegere; hoc enim ceteris rebus honorabilius est atque excellentius. Atqui scientia semper alterius esse videtur, nempe scibilis, et sensus sensibilis, sic et opinio atque intellectus, sed intellegibilia per suam substantiam apprehenduntur [una cum cognitione apprehensionis], quippe homo albedinem apprehendens iam animo concepit se albedinem percepisse, pariterque cum intellegit angulos trianguli aequales esse duobus angulis rectis, iam intellexit percepitque hoc intellexisse. dicimus quoque scibile ac scientiam in aliquibus idem esse sicut etiam intellegibile et intellectum. nam scientiae expertes materiae sunt rationes et intellectus, ita ut id, quod intellegitur, aliud non sit. nec segregantur ratione materiae aut quantitatis aut mensurae, sed forma intellegibilis et intellectus sunt simul; estque unus intellectus, qui ad se convertitur, et utrumque simul dicitur intellectum esse atque intellegibile. nam intellectus, qui unus est, non transit a re intellecta ad aliud, quod sit a natura sua alienum, sed ad se convertitur. id vero quod ex ambobus constat, unum tantum est sine materia; ut in effectricibus artibus, cum materiam ab arte rescindimus, nil aliud remanet quam artificis forma atque operatio ipsius — ut scamnum nil aliud est quam ars fabri lignarii et sanitas sine corpore nil aliud est quam medendi ars — cum igitur possit in rebus corporeis cognosci formam artis et artem idem esse, nihil prohibet in iis, quae non permixta sunt materiae, quae neque partes habent nec copulantur, [nihil inquam prohibet,] quin intellectus et quod intellegitur et intellectio idem sint.2 ex hoc igitur sermone optime percepto palam est intellectum primum intellegere mundum. cum enim intellegit sese, intellegit, quid ipse sit, et iam intellegit se esse causam et principium rerum. sed principium de forma dicitur et de eo, cuius gratia quid est, et de eo, quod est principium motus. cuius modi est hominis intellectus; eius enim principium esse tripliciter dicitur. atqui saepenumero hi tres modi, qui quorundam principium dicuntur, in unum coeunt, ut patet de hominis anima. quodsi deus intellegit se esse formam omnium, ipse quoque est principium rectitudinis entium atque eorundem ordo et procul dubio simul comprehendit sese rerum esse principium earumque rectitudinis et ordinis.

不仅如此,正如敏锐的视觉在把握颜色时不需要时间,而是一旦朝向它们,便毫不延迟地看见一切颜色,同样地,神圣的理智——且远为更甚地——在趋向可理解之物时,毫无时间耗费且毫无劳苦地理解着可理解的世界。如果你渴望企及神圣理智那无边无际的敏锐,就应当考察人的理智及其身体。正如这个理智比这个身体更善于把握和认识,并且运动得更快、运作得更敏捷,同样你也应当相信神圣理智在理解可理解之物上更为敏捷。如果你将存在于理解的卓越性与轻而易举之中的这一差异,转移到世界运行的轻而易举之上,你便离一个必然的三段论不远了;但如果你像数学家通常所做的那样,以格来构建三段论,按照这种方式说道:“正如这个身体比那个身体更显赫,同样这个理智也比那个理智更显赫”,那么就无人会惊异于它能同时感知和理解多数事物。而且,这一第一本原从自身拥有理解,亦不足为奇。因为当我们想到神圣理智绝不类似质料,并且是天球运动的原因时:正如天球自身绝不曾以任何方式止息,同样也不能说神曾中止过他的运作。既然我们承认存在着一个理智持续相随的身体,那么有什么能成为理智从自身行动和理解的阻碍呢?因此,由此显而易见的是,神是第一本原,并且理解自身以及同时理解他自身为其本原的一切事物;因为当他将自身保持在自己的统治之下时,他同样将通过他而存在的一切事物归于自己的统治之下。因此,他自身充满活力并理解自身,这一点也是真的;因为这比其他事物更为尊贵且更为卓越。 然而,知识似乎始终关于别物,即关于可知者,感觉关于可感觉者,意见与理智亦复如是;但可理解之物是通过其自身的实体被把握的[伴随着对把握的认知],因为人在把握白色时,心中便已构想出自己感知了白色,同样当他理解三角形各内角之和等于两直角时,他便已理解并感知到自己理解了这一点。我们也说,可知者与知识在某些事物中是同一的,正如可理解者与理智亦然。因为不含质料的知识乃是形式的本原与理智,以至于被理解之物并非别物。它们既不由于质料的原因,亦不由于量或尺度的原因而分离,而是可理解的形式与理智同时存在;且那转向自身的理智是一个,两者同时被称为已被理解者与可理解者。因为那作为单一者的理智,并不从被理解的物过渡到异于其本性的别物,而是转向自身。然而由两者构成的东西,仅仅是没有质料的单一者;正如在制作性的技艺中,当我们把质料从技艺中剥离时,除了匠人的形式及其运作之外便无他物存留——如同长凳无非是木匠的技艺,脱离身体的健康无非是医术——既然在具躯体的事物中可以认识到技艺的形式与技艺是同一的,那么在那些不与质料混杂、既无部分亦未被结合的事物中,便没有任何东西能阻碍[我说是没有任何东西能阻碍]理智、被理解者与理解活动是同一的。因此,从这一被极好领会的论说中显而易见,第一理智理解着世界。因为当他理解自身时,他理解自己是什么,并且已经理解自己是事物的因和本原。但本原是就形式、就某物为了它而存在者,以及就作为运动本原者而言的。人的理智便属于这种样态;因为作为它的本原是以三重方式被言说的。然而,被称为某些事物的本原的这三种样态常常合而为一,这在人的灵魂上显而易见。如果神理解自身是一切事物的形式,他自身也是存在者的正直性的本原及其秩序,并且毫无疑问同时把握到自身是事物的本原以及它们的正直性与秩序[的本原]。

语法注2 条
  1. 9quid impedimento erit intellectui, quominus ex se ipso agat atque intellegat

    由表示阻碍的双重与格结构(impedimento erit intellectui,“将成为理智的阻碍”)所引出的 quominus 从句。该结构紧随反问句(“有什么能阻碍……呢”),断言理智完全不受阻碍地由自身进行行动和理解。

  2. 9nihil prohibet in iis, quae non permixta sunt materiae, quae neque partes habent nec copulantur, [nihil inquam prohibet,] quin intellectus et quod intellegitur et intellectio idem sint

    承接否定阻碍表达 nihil prohibet(“无物阻碍”)的 quin... sint 虚拟式从句。由于插入了修饰先行词的关系从句(quae non permixta sunt...),文本中出现了重申主句的插入语 [nihil inquam prohibet](“我说是无物阻碍”),其核心句式为 nihil prohibet quin A et B et C idem sint(“没有任何事物能阻碍A、B与C是同一的”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:33.2-34.22