← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§31.27-33.2

第一理智对自身与万物的同时间接把握

德米斯提乌考察了第一理智所理解的对象是单一还是多数的难题,排除了推论性与相继性理解所导致的荒谬,论证了理智通过理解自身而能够不动且超越时间地同时把握万物。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9#2

at turpe absurdumque est ponere substantiam talem et simul statuere, ut ante se honorabilius quidpiam digniusque habeat. sed hoc dato utrum ponemus dicemusne id, quod ab excelso intellegitur, continenter unum et idem esse, an multa? quodsi plura, intellegitne omnia simul, an ab uno ad aliud transit, unum relinquens et alterum suscipiens? sed omnia haec principia subsequuntur absurda.1 nam si unum et idem assidue intellegit, aut ex hoc intellectus eius perficitur aut non; si perficitur, ergo est mancus, si non perficitur, procul dubio non intellegit illud. quodsi multa sunt, quae ab eo intelleguntur, eaque ab uno ad aliud tendens intellegit, indigebit memoria et acquirere dicetur rem, quam non habebat prius; quodsi ea puncto temporis, quod dimetiri non possumus, intellegit, tunc quaestio revertitur, qua quaerebatur, utrum unum intellegibile perficiat intellectum suum, an non perficiat maneatque imperfectus. praeterea impossibile est in natura omnia simul intellegi; in quibusdam fieri sane potest, in omnibus vero minime. idcirco ob haec inepta a sermone illo abstinendum est, intellectum primum semper omnia intellegere, ea autem multa esse, sed intellectio eius tantummodo unius rei est, et haec res in summa existit excellentia atque dignitate. cum autem ipsemet sit illa res, quae in summa est excellentia, proinde sese intellegit. quapropter non contingit ipsum laborare; nam neque aliud intendit nec alium finem habet praeter se ipsum. neque etiam exit e potentia ad actum, quem lassitudo atque defatigatio sequatur; sed ut se ipsum diligere nemo prohibetur, sic intellectione sui ipsius neque defatigatur neque impeditur; et ut quilibet homo se ipsum diligit, ita se habet qui se intellegit, dum intellegit se. et sicut diligens animam suam in ea est et amat diligitque eam, sic quoque quod intellegitur et se ipsum intellegit idem est atque id, quod intellegit. ac primus intellectus principium est omnium eorum, quae sunt, quae quidem ab eo cognoscuntur, et eius intellectio non est in eo, ut singulas res percurrat, neque in eo, ut hoc quidem relinquat, illud vero accipiat, sed subito omnia apprehendit. intellectus enim noster ob imbecillitatem nequit simul multa facile intellegere nec potest ad multa simul intendere, quemadmodum debile quoque corpus nequit multa comportare, sed ubi ea separavit, levius fert, neque debilis visus plures simul colores videre patitur — firmior quidem multos simul percipere poterit — at divinus intellectus, propterea quod summe est perfectus, dum intellegit, tempus non requirit, sed simul omnia subito intellegit; etenim ut oculus acute cernens multa simul videt, ita primus intellectus, multo tamen melius, omnia intellegibilia simul intellegit, cum se ipsum intellegit. cum vero illae in perfectione progrediantur, scientia huius universalis in tempore non est. nam omnia temporis spatia antecellit; tempus enim est mensura motus, ille vero minime fertur, sed immobilis est. et sicut tu cum citharam pulsas, omnes quidem chordas pulsare nequis; si vero cithara animal esset, acutissimum simul atque gravissimum sonum ederet: ita deus facillime multa simul complectitur, multa simul dividit. praeterea anima currentis nonne potest multa membra simul movere, utramque manum utrumque pedem ac caput? at quodvis horum membrorum simul tota eius anima, non alia alia parte movet. quid igitur obstat, ne hic intellectus, a quo nullus locus in universo vacuus est, totum mundum moveat intellegatque omnia simul,2 cum admirabilius sit plura simul movere? non est igitur neganda multitudo divitiarum virtutis divinae, nec ille comparandus est cum intellectu nostro imbecilli. in cognitione enim non eget transitu per singula nec compositione indiget nec ab ignorantia ad scientiam transit nec oportet, ut inferat conclusiones ex praemissis manifestis.

然而,在确立这样一个实体的同时,又断定它在自身之前拥有某种更可尊贵且更有价值的事物,乃是可耻且荒谬的。但在承认这一点之后,我们将确立并谈论被那位至高者所理解的事物是持续为一个且同一的,抑或是多数呢?如果它是多数,他是同时理解一切,抑或从一物过渡到另一物,舍弃其一而采纳另一?然而,荒谬的后果跟随着这一切前提。因为如果他不断地理解一个且同一的事物,他的理智要么由此得以完善,要么不得;如果得以完善,它便是残缺的;如果不得完善,毫无疑问他并未理解它。但如果被他所理解的事物是多数,且他是通过从一物转向另一物来理解它们,他便需要记忆,并且将被说成获得了他先前所不曾拥有的事物;如果他在我们无法度量的时间点上理解它们,那么先前探问的那一问题便会重现,即一个可理解之物究竟是完善了他的理智,抑或并未完善它而使其保持为不完善的。此外,在自然中不可能同时理解一切事物;在某些特定事物中固然可能,但在一切事物中则绝不可能。因此,鉴于这些荒谬,应当放弃那种认为第一理智始终理解一切事物且这些事物乃是多数的说辞,而他的理解仅仅关于单一事物,且此事物处于最高的卓越与尊严之中。既然他自身就是那处于最高卓越之中的事物,因此他理解自身。 为此,他并不会劳苦;因为他既不意向别物,在自身之外亦无别的目的。他亦不从潜能走向现实以致疲倦与困顿随之而来;然而,正如无人被阻止爱自身那样,他在对自身的理解中既不疲惫亦不受阻;并且正如任何人都爱自身,那位理解自身者在其理解自身时亦是如此状态。正如爱自身灵魂者存在于灵魂之中并热爱且爱护它,同样地,被理解且理解自身者与那正在理解者乃是同一的。第一理智乃是一切存在者的本原,这些存在者固然为他所认识,而他的理解并不在于遍历个别事物,亦不在于舍弃此而接受彼,而是一举把握一切。因为我们的理智由于脆弱不能轻易同时理解多数事物,亦不能同时意向多数事物,正如虚弱的身体亦不能搬运多重负荷,但在将它们分开后便能更轻松地承担,虚弱的视觉亦不能耐受同时看见多种颜色——较强健的视觉固然能同时感知许多颜色——然而神圣的理智由于至高地完善,在理解时不需要时间,而是瞬间同时理解一切;因为正如目光敏锐的眼睛能同时看见许多事物,第一理智亦同样地、但却远为更优地,在理解自身时同时理解一切可理解之物。当那些事物在完善性中递进时,此者的普遍知识并不在时间之中。因为他超越了一切时间跨度;因为时间乃是运动的尺度,而他绝不被运动,而是不动的。正如你弹奏齐特拉琴时固然不能拨动所有的弦——但如果齐特拉琴是个活物,它便会同时发出最高和最低的声音——同样地,神极轻易地同时包容多数事物,同时区分多数事物。此外,奔跑者的灵魂难道不能同时运动许多肢体,即双手、双足和头部吗?然而他的整个灵魂同时运动这些肢体中的任何一个,并非以不同部分运动不同的〔肢体〕。既然如此,有什么能阻碍这个在宇宙中无处不在的理智运动整个世界并同时理解一切事物呢,尤其是同时运动多物更为令人惊叹?因此,神圣德性的丰饶财富绝不可被否定,他亦绝不可与我们脆弱的理智相提并论。因为在认知中,他不需要遍历个别事物,不需要综合,不从无知过渡到知识,亦不需要从显明的前提中推导结论。

语法注2 条
  1. 9sed omnia haec principia subsequuntur absurda

    此处出现语序倒装(hyperbaton)。对于动词 subsequuntur 而言,位于前部的 omnia haec principia 为宾格(宾语),而末尾的 absurda 为中性复数主格(主语),整句意为“荒谬的后果伴随着所有这些前提/本原”。注意不可将 omnia haec principia 误判为主语,将 absurda 误判为宾语。

  2. 9quid igitur obstat, ne hic intellectus, a quo nullus locus in universo vacuus est, totum mundum moveat intellegatque omnia simul

    此句属于阻碍句式,表示阻碍的动词 obstare 后接 ne 引导的从句及虚拟式动词(moveat ... intellegatque),构成修辞反问句:“究竟有什么能阻碍这个理智……运动整个世界并同时理解一切事物呢?”关系从句 a quo ... vacuus est 插入其中,而整个 ne 从句的主语仍是 hic intellectus。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:31.27-33.2