- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:30.11-31.27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
提斯提修审察了作为第一原因的神圣理智是处于活动还是处于休止,确证它必然在现实地理解与活动,并论证了其理解的对象不能是外部的其他事物,而必须是那最为卓越者。
At quoniam diximus primam causam esse mentem - impossibile enim est meliorem nobilioremque ei vitam attribuere quam praedictam - scrutandum et quaerendum est, quonam modo (se habens) ipsa talis sit. et in primis de hac causa quaerimus: cum mens sit, utrum agat intellegatque, an non agat neque intellegat, (sed) sicuti sapiens, cum dormit, scientia non utitur, ita intellectus quoque primus se habeat neque intellegat neque agat. sed hoc risu dignum est; etenim si intellectus est, qui nihil intellegit nec quicquam operatur, quidnam excellens, quid egregium erit in primo principio, cum quasi sopore correptum omnia moveat omniaque sibi inclinet eo modo, quo in corporibus videmus a dilectis moveri amatores dilectis ipsis dormientibus? dicere autem primam causam omnia moventem, a qua omnia, quae sunt, dependent, otiosam esse, nihil agere vacareque ab opere sibi conveniente, est perimere principium vitae fontemque eius [exsiccare].1 manifestum igitur procul dubio est, quod intellegit atque [intellegendo] operatur, cum sit intellectus. quaeramus modo et scrutemur, quae sit eius operatio. non evadet enim, quin sit operatio haec aut sese intellegere aut aliud (quodpiam).2 quodsi (quodpiam) aliud, aut idem semper aut aliud atque aliud intellegit. at si quid aliud extra suam ipsius substantiam omnino intellegit, ut visus colores videt, qui sunt extra naturam suam, et auditus sonos audit, neque illud, quod intellegit, est in ipso: id erit causa operationis eius principalis (κύριον), ut res visa movet visum ad videndum auditaque auditum; non est ergo, quae intellectus est substantia, ipsa intellectio neque intellectus ipse sui ipsius est causa principalis, ut antea exposuimus, sed potentiam habet ad intellegendum aliud intellegibile: non erit igitur substantia optima. quia enim est intellectus simul et intellegibile, praestantia ipsi competit et hac tantum de causa excellens quidpiam egregiumque habetur; sin vero id, quod intellegitur, extra est, non in intellectu ipso, certo id erit eo praestantius atque excellentius; id enim principium et causa est, qua fit, ut intellectus intellegat. ut ergo visus est colorum gratia, ut eos cognoscamus, et auditus propter sonos, ita intellectus intelligibilis gratia erit; sed omne, quod est alicuius gratia, ignobilius est eo, cuius gratia existit. erit igitur intellectus potentia. continuatio igitur intellectionis eiusque constantia necessario ipsi laboriosa erit, ut visui contingit ob visibilium frequentiam audituique ob frequentiam sonorum eorumque constantiam. in omnibus enim, quae de potentia ad actum extrahuntur, et lassitudo contingit et imbecillitas; idcirco necessarius fuit somnus animalibus omnibus. praeterea si intellectus intellegit quidpiam aliud, aut illud intellegit ut magis excellens — e. g. quod est pulchrum atque bonum — aut ut vile. sed perspicuum est hoc de singulis quibusdam cogitare vile esse, multo magis de illo intellegente,3 cuius intellectus formam rei intellectae praecedit quique plerumque unum et idem fit cum eo, quod intellegitur, quem ad modum diximus statuimusque. itaque manifestum est omnia opera vilia ab eo esse abiudicanda. et dicamus eum intellegere res, prout praestantissimo convenit, nec mutari; in deterius enim esset ipsa mutatio, atque id ipsum iam motio quaedam esset. in summa, si praestantia et dignitas eius ex intellectione esset et si eam ab ignobilibus acquireret, intellectio eius esset intellectio quidem, sed vilissimarum rerum, et dignitas, quam ex intellectione accepit, itidem ab ignobilibus esset. quodsi hoc omne fugiendum est — rectius enim est non videre quaedam quam videre — substantia igitur nobilissima et dignissima tamquam intellectus simplex haberi non debet, sed intellectus, qui praestantissimum intellegit. hoc pacto enim eius intellectio in rebus dignissimis et divinissimis versatur, cum alia, quae sunt extra ipsum et praeter naturam, non intellegat.
然而,既然我们曾说第一原因乃是理智——因为不可能赋予它比上述生命更好且更高贵的生命——那么就必须审查并探究,它自身(处于何种状态)才是如此的。我们首先就这原因探问:既然它是理智,它究竟是活动着并理解着,抑或既不活动亦不理解,(而是)正如智者在睡眠时不运用知识那样,第一理智亦处于如此状态,既不理解亦不活动。但这乃是可笑的;因为若是无所理解亦不作任何劳作的理智,那么在第一本原中又有什么卓越、有什么杰出可言呢,若是如同陷入沉睡般推动万物并使万物倾向于自身,其方式正如我们在物体中所见,当被爱者自身睡眠时爱者为被爱者所推动?然而,说推动万物、一切存在者皆依赖于其上的第一原因是闲散的、无所作为且脱离适合于自身的劳作,这无异于毁灭生命的本原并[枯竭]其源泉。因此毫无疑问,既然它是理智,它就在理解着并[通过理解]活动着,这是显而易见的。 现在让我们探求并审查它的活动是什么。因为这一活动逃不出或者理解自身、或者理解[某个]其他事物。若是理解[某个]其他事物,它要么始终理解同一事物,要么相继理解不同事物。但若是它完全理解自身实体之外的某种其他事物,正如视觉看见处于自身本性之外的颜色,听觉听见声音,且它所理解的事物并不在自身之内:那么这事物将成为其活动的主要原因(支配者),正如所见之物推动视觉去观看,所听之物推动听觉去聆听;从而,作为理智的实体本身并非理解本身,理智自身亦非如我们先前所阐明的那样是自身的首要原因,而是具有理解另一可理解之物的潜能:因而它将不是最善的实体。因为既然它同时是理智与可理解之物,卓越性便属于它,且仅仅因此缘故它才被视为某种卓越且杰出的事物;然而,如果被理解之物处于外部,不在理智自身之中,那么必定那物比它更为尊贵且更为卓越;因为那物正是使理智得以理解的本原与原因。因此,正如视觉是为了颜色的缘故以便我们认识它们,听觉是为了声音,理智亦将是为了可理解之物的缘故;然而,一切为了某物的缘故而存在者,皆不及那因之而存在的目的高贵。因此理智将是潜能。所以,理解的持续性及其恒常性对它而言必然是劳顿的,正如因可见之物的频繁而发生在视觉上,因声音的频繁及其恒常而发生在听觉上那样。因为在一切由潜能被引向现实的事物中,疲惫与软弱皆会发生;正因如此,睡眠对一切动物都是必然的。 此外,如果理智理解某种其他事物,它要么将其理解为更为卓越的——例如美与善之物——要么理解为低劣的。但显而易见,对某些个别事物作如此思考乃是低劣的,对那位理智者而言则更是如此,正如我们所说并确立的那样,他的理智先于被理解之物的形式,且往往与被理解之物成为一个且同一的。因此显而易见,一切低劣的作为皆应当从他身上被否定。让我们说,他按照适合于最卓越者的方式理解诸事物,并且是不改变的;因为改变本身将是变坏,而这本身就已是一种运动了。总之,如果他的卓越与尊严来自理解,并且如果他是从卑贱之物中获得它,那么他的理解虽确是理解,却是对最卑贱之物的理解,而他从理解中所获得的尊严,亦同样将是来自卑贱之物。但如果这一切皆当被避开——因为不看某些事物确实比看更为正确——那么最高贵且最尊严的实体就不应当被视为单纯的理智,而应当被视为理解最卓越者的理智。因为依此方式,他的理解便运作于最尊严、最神圣的事物中,而并不理解自身之外且违反本性的其他事物。
- 9dicere autem primam causam omnia moventem, a qua omnia, quae sunt, dependent, otiosam esse, nihil agere vacareque ab opere sibi conveniente, est perimere principium vitae fontemque eius [exsiccare].
由不定式 dicere 引导的宾格不定式从句(primam causam ... otiosam esse, nihil agere vacareque ...)作整个句子的主语,系动词 est 随后连接表语不定式 perimere 与 [exsiccare],构成“说第一原因是闲散的……就是毁灭生命的本原”的主谓结构。
- 9non evadet enim, quin sit operatio haec aut sese intellegere aut aliud (quodpiam).
带否定的动词 non evadet 后接连词 quin(伴随虚拟式 sit),表达不可避免的必然结果:“这一活动逃不出或者……或者……”。表语部分由析取不定式短语 aut sese intellegere aut aliud 构成。
- 9sed perspicuum est hoc de singulis quibusdam cogitare vile esse, multo magis de illo intellegente
宾格不定式短语 hoc ... vile esse 作为非人称表达式 perspicuum est 的真正主语。介词短语 de singulis quibusdam(关于某些个别事物)与 multo magis de illo intellegente(关于那位理智者则更是如此)构成了举轻明重(a fortiori)的并列对比。
