- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:29.1-30.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯论证了第一推动者与被推动的世界因其非质料性在概念与数目上皆为唯一,借由城邦不同阶层敬爱并模仿单一君王或法律的譬喻解释诸天球的统一运动,并维护了古代关于天体与第一实体为神圣的传说的真理性。
principia enim et ipsa specie eadem erunt, 〈numero autem plura〉. at iis, quae forma eadem, numero vero multa sunt, pluralitatis ratio materia est atque elementum. una enim est notio eademque omnium hominum; discrimen vero inter Socratem et Platonem ex materia manat. at prima forma primusque motor immaterialis est et incorporeus; motor ergo primus unus erit et notione et numero itemque id, quod movetur, si continenter movetur, unum erit. itaque non solus mundus est unus, ut ex his, quae de natura tradidimus, patet, sed causa etiam movens una est, ut in aliis libris exposuimus. quare extra se neque grave ullum neque leve corpus 〈caelum〉 habebit, ut in Physicis demonstratum est. at cum physicis, quae antecessere, rationibus omnino comprobatum sit principia motuum plura esse non posse, verissimum est naturam primam unam esse stabilemque in omnibus sphaeris, quae quidem dilectio est, eo modo, quo lex una in civitatum gubernatione aut rex unus est, cum tota societas movetur cupida, ut imitetur legem illam, cum, id quod saepe diximus, dilectio adest, hoc est, cum propter administrationem, cui obsequuntur, regem eiusque imperium amant. invenimus enim et in administratione, quae est apud nos, rem dilectam ab initio unam in omnibus esse, quae est rex aut lex. quod igitur societas accuratius exsequetur mandatum regis, id non erit opere unius dumtaxat eorum,1 sed alii sunt potestatis administri, alii servi, alii inter utrosque, alii nautae, alii operarii, alii equites, alii pedites, alii sagittarii. ita variae sunt operationes et vitae degendae rationes diversae, motus quoque diversi et quandoque contrarii; omnes tamen rem unam perficere conantur omnesque unum appetunt ut dilectum, id autem est, ut perveniant ad id, quod praeceptum atque ordinatum est ab ipso rege. et hoc unum est et immobile, magnitudinem non habens; cum aliis vero comparatum, multiplex est. nam motus propositi plures sunt operationesque multae et substantiae consequentes illas operationes multae itidem sunt. at ipse est communis omnibus impossibileque esset ipsum ab omnibus desiderari, nisi formae propriae cuiuslibet eorum ac propriae operationes ab eo penderent. omnes vero ab eo pendent, propterea quod ipsum imitantur. Nos autem vera praedicasse, dicentes dari substantias primas moventes mundum ac caelestia corpora esseque vel ut bonorum concursum, id ostendit, quod accepimus ab antiquis.2 illi enim attestantur, licet in fabulae tantum formam redactum reliquerint posteris, haec corpora deos esse et ipsum divinum corpus totam continere naturam. reliqua vero fusius allata sunt ad persuasionem vulgi atque ad [usum] legum eiusque quod confert. nam his diis formas tribuunt similes quibusdam animalibus, cuiusmodi sunt aries, pisces leo, quos ita vocant aut secundum virtutes, quas habere putant, aut ob operationem eorum, vel quia similes sint his animalibus. (sin) vero hoc unum [et] primum acceperimus, quod antiqui opinabantur substantias illas primas motrices esse divinas, ut est nobis ab ipsis traditum itemque confirmatum: hunc quidem sermonem divinum esse putabi[mus].
因为诸本原自身在物种上亦将是同一的,〈但在数目上是多数〉。然而对于形式同一而在数目上众多的事物,多数性的根据是质料与元素。因为一切人的概念是同一个且同一的;然而苏格拉底与柏拉图之间的区别则源于质料。但第一形式与第一推动者是非质料且非肉体的;因此第一推动者在概念上和数目上都将是一个,同样,被推动者若是连续地被推动,亦将是一个。因此,正如从我们所传授的关于自然的学说中清楚表明的那样,不仅世界是唯一的,而且正如我们在其他著作中所阐明的那样,推动原因亦是唯一的。从而,正如在《物理学》中所证明的那样,〈天〉在自身之外既不会有任何重的物体,亦不会有任何轻的物体。 然而,既然依据先前的物理学论据已完全证明运动的本原不可能有多个,那么最真实的是:第一本性在所有球层中乃是单一且恒固的——这正是受敬爱者——其方式就像在城邦治理中有一部法律或一位国王那样,当整个社会渴望模仿那部法律而运动时,正如我们屡次所说的那样,当敬爱存在时,即当由于他们所顺从的治道而爱戴国王及其统治时。因为我们在我们身边的治理中亦发现,从一开始在一切人中受到敬爱的事物是单一的,那就是国王或法律。因此,社会将更精确地执行国王的命令,这决不会仅仅出于他们中一人的劳作,而是有些人是权力的执行官,有些人是奴仆,有些人介于两者之间,有些人是水手,有些人是工匠,有些人是骑兵,有些人是步兵,有些人是弓箭手。因此,实现活动是繁多的,度日的生活方式各不相同,运动亦是多样的且有时是相反的;然而所有人皆努力成就一件事,所有人皆渴慕作为受敬爱者的一者,而这乃是达到那由国王亲自吩咐并定序之事。并且这一者是单一且不动的,没有量度;然而与其他事物相比较,它则是多样的。因为所设定的运动有多个,实现活动繁多,随从那些实现活动的实体亦同样众多。但他自身对所有人是共同的,并且若非他们每一者的特有形式与特有实现活动依赖于他,他被所有人所渴望本是不可能的。然而所有人确实都依赖于他,因为他们在模仿他自身。 此外,古代人传留给我们的东西表明,我们说存在着推动世界与天体的第一实体、且它们宛如诸善之汇聚,乃是述说了真理。因为他们作证说——尽管他们留给后人的只是被缩减为神话的形式——这些天体乃是神明,且神圣的物体自身包容了整个自然。然而其余的事情则是为了说服民众、为了法律的[施行]以及有益之事而被更为繁复地提出。因为他们赋予这些神明以类似于某些动物的形式,诸如白羊、双鱼、狮子,他们这样称呼它们,或依其被认为具有的德能,或因其活动,或由于它们与这些动物相似。但如果我们接受这唯一的[且]首要的一点,即古代人认为那些第一推动实体是神圣的,正如他们自身传留给我们并予以证实的那样:我们确实将认为这一言论是神圣的。
- 8quod igitur societas accuratius exsequetur mandatum regis, id non erit opere unius dumtaxat eorum
quod 引导的名词性从句(quod ... exsequetur)表达“社会更精确地执行国王的命令”这一事实/事态,并在主句中被指示代词 id 前置性地复指(说明性或主题化的 quod 句式)。opere 为方式/手段夺格(“单凭一人的劳作”)。
- 8Nos autem vera praedicasse, dicentes dari substantias primas moventes mundum ac caelestia corpora esseque vel ut bonorum concursum, id ostendit, quod accepimus ab antiquis.
带不定式的宾格从句(Nos autem vera praedicasse ...)前置以示强调,并作为主句动词 ostendit 之宾语 id 的同格内容,主句的主语则是关系分句 quod accepimus ab antiquis。宾格复数分词 dicentes 与不定式主语 Nos 一致,用以具体说明陈述的内容(“说存在推动世界的第一实体……”)。
