← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§1.4-2.40

实体的优先性与关于原理的争论

特米斯提乌斯论证了对存在的探求首要即是对实体的探求,考察了无论宇宙结构如何实体皆优先于其他范畴的理据以及谓述结构,并概述了将个别者视为原理的早期自然哲学家与推崇普遍者的当代辩证家之间的争论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1#1

Ens pluribus modis dicitur; nos autem, dum entis principia inquirere volumus, substantiae dumtaxat principia investigare volumus. nam hoc nomen substantiae magis debetur quam omnibus, quae existunt. sive enim universum in unum sit redactum, ut membra in corpore humano et partes in plantae corpore in unitatem coalescunt, sive ex rebus sit compositum, quae se invicem tangant, ut domus et navis, sive coniunctum sit ex segregatis, ut exercitus et civitas: princeps omnium ipsius partium substantia est1 obtinetque eundem in universo locum, quem obtinet cor in animalium corpore. sin autem nullo horum modorum fuerit eius constitutio, sed sicut in numero unum prius est, deinde duo, deinde tria, aut sicut in figuris rectarum linearum triangulus prior est, deinde quadrangulus: sic etiam substantia invenitur prima, deinde qualitas et quantitas et reliqua. nam substantia omnibus iis, quae subsequuntur, antecedit, ut unitas ceteros numeros et triangulus ceteras praecedit figuras. non enim omnia genera una et eadem ratione entia dicuntur; sed inter illa dignior est hoc nomine substantia, cetera autem esse dicimus, propterea quod substantiae insunt; eius namque aut quantitates sunt aut qualitates aut motus aut similia ac entitatem participant, quia ad substantiam referuntur. porro si alia genera dictionibus, quibus esse significatur, nuncupamus, nemo miretur, cum nos illas dictiones 〈re vera〉 de substantia solum adhibeamus. e.g. cum dicimus ‘hoc lignum album est’, illud ‘album est’ esse quidem significat, sed verbum non albedini, sed ligno ipsi adaptatur. et pari modo cognata his adhibemus, cum negamus quaedam accidentia, immo vero cum affirmamus. adhibemus enim talia e. g. de eo, quod non est album, dicendo ‘hoc est non-album’ et de eo, quod non est rectum, dicendo ‘hoc est non-rectum’. sicut autem cum dicimus ‘lignum est non-rectum’, illud non-rectum ligno ipsi adscribitur, ita cum lignum rectum esse dicimus, hoc esse de ligno tantum adhibemus. nam impossibile est accidentia ulla vel cogitatione a substantia separari, eo minus re ipsa, cum tamen substantia ab universitate ceterorum generum segregari possit; non quod sensibilis substantia ullo pacto prorsus ab accidentibus seiuncta sit, sed substantia una et eadem numero manet, accidentibus minime iisdem numero manentibus;2 quin immo pereunt et adventant alternatim, oriuntur alia et alia intereunt. huius modi sunt quantitates, qualitates, actiones, passiones, loca, tempora hisque generibus finitima, quorum tamen omnium generum initium, fundamentum, elementum substantia est. Huius dicti veritatem veteres quoque testantur. eorum enim, quae sunt, principia et fundamenta et elementa quaerentes substantiae principia et initia indagantur, non qualitatum, quantitatum aliorumque huiuscemodi. ex quo iam perspicuum fit discrimen inter has duas quaestiones, i. e. inter quaestionem de generibus entium, quot sint, et quaestionem, quot sint initia entium. nam substantia tantum initia habet et cuiusque substantiae initia quaeruntur, quatenus est una numero; genera vero in mente tantum existunt perceptis singularibus in ea repositis, quorum unumquodque est sicut aliud. qui igitur hac aetate sunt, quippe qui sint in disserendi facultate exercitati, universalibus tribuendam substantiae dignitatem magis quam singularibus dicunt, immo universalia quasi principia singularium ponunt; nam hominem universalem principium dicunt Socratis et Platonis et equum universalem huius et illius equi. antiquiores vero magis sensum sectabantur — philosophia namque tunc temporis proxime orta fuerat — et singularia digniora substantiae principia esse putabant. idcirco cum terram, ignem, aquam, aerem initium substantiae dicerent, non tamen terram universalem aut ignem universalem aut alia universalia elementa esse aiebant eorum, quae sunt, sed ne corpus quidem commune huius terrae, huius ignis, huius aquae, huius aeris elementum esse asseverabant. saepius vero utra nam harum sectarum rectius sentiat, disputavimus: eane quae universalia ponit priora, an quae particularia. sed eorum opiniones quamvis refutaverimus3 (??), nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere.

「存在」有多种说法;但当我们意欲探求存在的原理时,我们意欲考察的仅仅是实体的原理。因为相比于所有存在的事物,这一名称更应归属于实体。因为无论宇宙是被归拢为一个整体,正如人类身体中的肢体和植物身体中的各个部分凝结为一个统一体,还是由相互接触的事物所构成,如房屋和船只,抑或是由分散的事物结合而成,如军队和城邦:在宇宙自身的所有部分之中,实体都是居首位的,并且在宇宙中占据着动物身体内心脏所占据的相同位置。但如果宇宙的构造不属于这些方式中的任何一种,而是如同在数中一在先,接着是二,接着是三,或者如同在直线图形中三角形在先,接着是四角形一样:那么实体同样也被发现是第一位的,然后是质和量以及其余各项。因为实体先于所有后随于它的事物,正如一先于其余的数,三角形先于其余的图形。因为并不是所有的属都依照同一个定义被称为存在者;相反,在它们之中实体更配得上这个名称,而我们说其余的事物存在,乃是因为它们内在依附于实体;因为它们要么是实体的量,要么是实体的质或运动或类似的事物,并且由于它们与实体相关,才分享了存在性。此外,如果我们用表示存在的表述来称呼其他的属,没有人应当感到诧异,因为我们实际上仅仅是将那些表述应用于实体。例如,当我们说「这块木头是白的」时,那个「是白的」诚然表示存在,但那个动词所适应的并不是白,而是木头本身。当我们否定某些偶性时,或者更确切地说当我们肯定它们时,我们以同样的方式应用相关的表述。因为我们例如对不是白的东西应用此类表述,说「这是非白的」,对不是直的东西说「这是非直的」。但是正如当我们说「木头是非直的」时,那个非直被归属于木头本身,同样当我们说木头是直的时,我们仅仅将这一存在应用于木头。因为任何偶性甚至在思想中都不可能脱离实体而分离,在现实事物中就更不可能,然而实体却能够脱离其余诸属的总体而分离;这并不是说可感知的实体在任何意义上完全断绝于偶性,而是说实体在数上保持为一个且同一,而偶性在数上绝不保持同一;反之,它们交替地消亡与到来,一些产生而另一些灭亡。量、质、主动、受动、处所、时间以及与这些属邻近的事物都属于此类,然而在所有这些属之中,实体乃是始基、根基和元素。古人们也见证了这一论述的真理性。因为他们在探求存在之物的原理、根基和元素时,考察的是实体的原理和始基,而不是质、量以及此类其他事物的原理。由此,在这两个问题之间的区别已然变得清晰,即在关于存在者之属有几何的问题与存在者的始基有几何的问题之间的区别。因为唯有实体拥有始基,并且每种实体的始基在其作为数上的一个的限度内被探求;而诸属唯有在个体被感知并储存入心灵之后才存在于心灵之中,这些个体中的每一个都正如另一个一样。因此,属于当今时代的人们,鉴于他们在辩论技巧上受过训练,声称应当将实体的尊贵赋予普遍者而非单独者,甚至将普遍者作为单独者的原理来设定;因为他们将普遍的人称为苏格拉底和柏拉图的原理,将普遍的马称为这匹马和那匹马的原理。但更古老的人们则更多地追随感觉——因为在那个时期哲学才刚刚兴起——他们认为单独者是实体的更具尊贵性的原理。因此,当他们把土、火、水、气称为实体的始基时,他们却并未声称普遍的土或普遍的火或其他普遍者是存在之物的元素,甚至也未断言这土、这火、这水、这气的共有物体是元素。但关于这两个学派中究竟哪一个见解更为正确,即是将普遍者置于先的学派还是将个别者置于先的学派,我们已屡次展开争论。然而,即便我们已经驳斥了他们的观点,却没有任何事物妨碍我们就此进行详述。

语法注3 条
  1. 1sive enim universum in unum sit redactum ... sive ex rebus sit compositum ... sive coniunctum sit ex segregatis ... : princeps omnium ipsius partium substantia est

    由 sive ... sive ... sive 引导的三重条件从句穷尽了宇宙构成的三种可能模式(有机统一体、接触复合体或分散要素的聚集体),统属于主句 princeps omnium ipsius partium substantia est。

  2. 1accidentibus minime iisdem numero manentibus

    独立夺格结构,与前一分句 substantia una et eadem numero manet 构成对比,表达伴随情状(「而偶性在数上绝不保持同一」)。

  3. 1sed eorum opiniones quamvis refutaverimus

    由 quamvis 与完成体虚拟式 refutaverimus 构成的让步从句(「即便我们已经驳斥了他们的观点」),修饰主句 nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:1.4-2.40