← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《形而上学》释义

§27.10-28.36

天球总数的测算与第一原因的数目

泰米斯提乌斯梳理了欧多克索斯与卡利普斯的同心球层学说,通过引入解释现象所必需的反转球层,计算出球层总数为55个(或47个)。随后他论证道,由于自然排斥徒劳与无限倒退,不动的推动原因之数目亦必须与天体运动的数目相一致。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8#2

vagantium vero stellarum uniuscuiusque lationem in quatuor sphaeris esse ponebat. atque harum quatuor sphaerarum primam quidem et secundam eandem esse ac primam et secundam sphaeram solis et lunae; nam et sphaeram quae non vagantium est stellarum, quae omnes defert sphaeras, et eam, quae sub hac collocatur sphaera, signorum inquam sphaeram, quoad motum communem omnibus esse. tertiae vero sphaerae polos alios esse atque reliquarum,1 in eo quidem (circulo), qui per media signa transit. at quartae lationem per obliquum ad medium circulum huius sphaerae esse. tertiae vero sphaerae polos uniuscuiusque ceterarum quidem stellarum Venere et Mercurio exceptis esse proprios, Veneris autem atque Mercurii eosdem esse. atque haec quidem Eudoxus statuit. at Callippus positionem quidem sphaerarum eandem quam et Eudoxus ponebat, id est ordinem distantiae earum, multitudinem quoque sphaerarum quidem Iovis atque Saturni eandem quam ille tribuebat; soli autem atque lunae unicuique duas sphaeras addendas esse censebat, ut ea, quae apparent, explicare possint, reliquarum vero vagarum unicuique unam sphaeram esse addendam. necessario vero, si debeant omnes compositae ea, quae apparent, reddere, in unaquaque stellarum vagantium alias sphaeras una pauciores2 esse, quae revolvunt [itemque restituunt positione primam sphaeram eius stellae semper, quae sub ipsa est collocata]. hoc enim pacto dumtaxat vagarum lationem stellarum omnes facere possunt. cum igitur hae sphaerae, in quibus ipsae feruntur, aliae sint octo, aliae vigintiquinque, earum autem has solas revolvi non oporteat, in quibus infima stella defertur, hae quidem sphaerae, quae duas primas revolvunt, sex erunt; hae vero, quae posteriores quatuor revolvunt, sedecim erunt. omnium igitur sphaerarum numerus, tum earum, quae deferunt, tum earum, quae revolvunt eas, quinque erunt et quinquaginta. quodsi lunae solive quispiam eos non addiderit quos diximus motus, summa sphaerarum quadraginta erunt et septem. Multitudo igitur lationum sit huiusmodi. quare et substantias et principia moventia immobilia atque etiam substantias sensibiles tot esse existimare oportet. numerus enim motuum secundum numerum sphaerarum motarum necessario debet esse; sic et numerus causarum moventium secundum numerum motuum. et haec nobis sufficiant. etenim non est nostrum diiudicare, num is sit motuum numerus [an alius], sed necessarium iudicium iis relinquatur, quorum studium hoc est, qui accuratius de his disserere possunt. quodsi fieri non potest, ut ulla sit latio, quae non ad lationem stellae cuiusdam conducat, ullaque [praetera] natura aut substantia divina otiosa et sine actione esse possit — omnis enim huiusmodi substantia, ut est bona, non cessat in operatione propria et definita, 〈qui est〉 summus dignitatis gradus, postquam perfectionem vitae continuae consecuta est — nullum igitur erit aliud corpus immobile praeter haec corpora,3 sed substantiarum numerus hic esse debet. nam si essent alii motus, alia etiam corpora mota essent. at non sunt alia corpora praeter haec visibilia. nec igitur erunt alii motus nec aliae moventes causae praeter has. si enim omnis causa, quae defert, est eius gratia, quod defertur, et omnis latio cuiuspiam est, quod fert: nulla latio sane sua gratia erit nec lationis alius, verum stellarum causa. nulla latio, inquam, sua gratia nec lationis alius causa erit; natura enim abhorret nimis in cassum vanumque ac in infinitum progredi. dari autem lationem sua gratia vanum esset; in infinitum vero progressus esset, si alterius lationis causa esset. cum autem hoc ita sit, quod reliquum est quaeramus oportet. Dicemus igitur: si plures essent caeli, plura item oporteret esse principia prima, praesertim cum omnes specie iidem sint, ut homines.

然而[欧多克索斯]设定每颗行星的运行处于四个球层之中。并且在这四个球层中,第一层和第二层与太阳和月亮的第一层及第二层相同。因为运载所有球层的恒星天球,以及置于该球层之下的天球——我说的是黄道球层——就运动而言对所有天体都是共同的。然而第三球层的两极不同于其余球层的两极,位于穿过黄道中央的圆轨道之中;而第四球层的运行则相对于该球层的中央圆轨道是倾斜的。并且除金星与水星外,其余每颗星辰的第三球层的两极各具特性,而金星与水星的两极则是相同的。而这些正是欧多克索斯所确立的。然而卡利普斯设定了与欧多克索斯相同的球层配置,即它们距离的次序,并且对于木星和土星亦赋予了与他相同的球层数目;但对于太阳和月亮,他认为各自应当增加两个球层,以便能够解释所显现的现象,而对于其余行星的每一颗则应当增加一个球层。然而必然的是,如果组合起来的所有球层应当解释所显现的现象,那么在每颗行星中必然另有减少一层的其他球层,它们反转并且在位置上始终复原置于其正下方的该星辰的第一球层。因为唯有以此方式,所有球层才能产生行星的运行。因此,由于星辰自身运载于其中的这些运载球层,一方面有八个,另一方面有二十五个,而在这些球层中唯独运载最下方星辰的球层无须被反转,所以反转前两者的这些球层将是六个,而反转后四者的这些球层将是十六个。因此,无论是运载的球层还是反转它们的球层,所有球层的总数将是五十五个。然而如果有人不对月亮或太阳增加我们所说的那些运动,则球层的总数将是四十七个。因此运行的众多性当是如此;从而应当认为,不动的推动实体与本原,乃至可感觉的实体亦有如此之多。因为运动的数目必然依据被推动球层的数目;动因的数目亦同样依据运动的数目。而这些对我们而言已属足够;因为判定运动的数目究竟是此数还是另有一数并非我们的职责,而必然的判断当留给以此为业、能够对此类事作出更精确论述之人。然而,如果不可能存在任何不促成某颗星辰之运行的运行,亦不可能有任何神圣的本性或实体处于闲置且无活动的状态——因为每一此类实体既然是善的,在获得连续生命的圆满之后,便不会停止其固有且确定的实现活动,即最高的尊严等级——,那么除了这些物体之外,便不会有任何其他不动的物体,而实体的数目必定就是此数。因为如果存在其他运动,亦必定会有其他被推动的物体;然而除了这些可见的物体之外并无其他物体。因此除了这些之外,既不会有其他运动,亦不会有其他推动原因。因为,如果运载的每一个原因都是为了被运载者,且每一运行都属于运载着的某物,那么任何运行决不会是为了自身,亦不会是为了另一运行,而是为了星辰。我说,任何运行既非为了自身,亦非以另一运行为目的;因为自然极度拒斥徒劳虚妄之事以及进展至无限。然而若为了自身而赋予某种运行,当属虚妄;若为了另一运行,则会是进展至无限。然而既然此事如此,我们理当探究剩下的问题。因此我们将说:如果存在多个天,同样理当存在多个第一本原,尤其是当所有天在物种上同一时,正如人类一样。

语法注3 条
  1. 8alios esse atque reliquarum

    连词 atque 引导形容词 alios 的比较对象(即 alius atque... 结构,意为“与……不同”)。reliquarum 为阴性属格复数,指代前文的 sphaerarum,表示“与其余球层的[两极]不同”。

  2. 8una pauciores

    una 为表示度量/差别程度的夺格,修饰比较级 pauciores,意为“少一个”。这体现了天文学构想中反转球层的数目对于每颗行星总是比运载球层少一个的结构。

  3. 8nullum igitur erit aliud corpus immobile praeter haec corpora

    虽然上下文所讨论的是不动的实体(substantiae immobiles),但在由希伯来文转译的拉丁译本中被译为了 corpus immobile(不动的物体)。正如紧随其后的 sed substantiarum numerus hic esse debet 所表明的那样,它在实质上指代的是不动的实体或推动本原。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:27.10-28.36