- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:22.14-24.1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯论证了第一神圣理智在活动中享有至高的喜悦与尊严,并通过知解自身实现理智与可知解者的完全同一(全体包揽全体)。与人类理智随时间在潜能与现实间转移不同,神圣理智永恒且同时地知解其自身之中的万物,以此阐释亚里士多德《形而上学》卷十二第七章关于神之沉思与福乐的学说。
visus quoque cum nobilissimum et pulcherrimum omnium colorum absque molestia cernit, laetatur summeque gaudet; sic et palatus cum praestantiorem et suaviorem saporem gustaverit, itidem auditus suaviorem et iucundiorem ceteris sonum percipiens: ita intellectus quoque valde laetatur, cum omnium intellegibilium nobilissimum intellegit. nobilissimum vero omnium intellegibilium illud est, quod intellegit se suamque essentiam absque molestia ac sine ullo impedimento vel intermissione sensuum, ut in intellegibilibus contingit, quae mente formantur, a sensibilibus seiuncta. quod vero intellegibile per se est, id materiae non immixtum ac immutabile est, sed existit, quia intellegit atque intellegitur. et initium suae intellectionis est ipsemet; immo idem est. nam si non esset hoc pacto, non esset ex sua natura intellegibile; sed natura intellegibile est. et haec est ratio intellectus divini, qui praestantissimus est, neque alterutrum in eo distinguitur, sed utrumque simul inest naturae eius, quod intellegit, inquam, et quod intellegitur. nec nostra gratia intellegibilis dicitur, sed sua ipsius gratia, ut intellectus noster et ipse1 sua ipsius gratia intellegibilis dicitur, minime nostra gratia. et ut ceteros intellectus antecellit, ita inter cetera intellegibilia excellit; et sicut est intellectus perfectissimus, ita est intellegibile verissimum. cum autem intellegit, intellectio eius est actus eius, et cum est in actu intellectionis, tunc simul est intellectus et intellegibile. intellectus totus totum amplectitur;2 non eo modo, quo corpora se mutuo tangunt, ultima tantum superficie, sed eo modo, quo ea, quae commiscentur, quorum unius totum alterius totum contingit, hoc pacto intellectus totus totum amplectitur; et tunc intellectus simul est et intellegibile. neque proinde sicut sensus non est idem quod sensibile, quandoquidem imprimitur forma eius, substantia autem manet extra, ita intellectus et ipse sese habet ad intellegibilia, quae per se insunt ei; immo ipse fert omnes formas, nec ulla substantia foris remanet, cui misceatur materia. ibi enim non est materia, sed sola forma sine materia, quae consequitur intellegentem cogitantemque eam, cum neque pars a parte separetur, neque rescindatur, ut sensibilia apud sensum, sed in intellectu firmatur. in summa ipse intellectus est et intellegibilis, ut iam saepe diximus. nec similis est intellectui nostro, qui labente tempore ab alia re ad aliam translatus modo intellegit ea, quae non noverat prius, [et hoc ei contingit,] quia multum potentiae sibi adnexum habet — huiusmodi [inquam] non est intellectus ille divinus et primus, sed ille intellegit ea, quae penes se habet intellegibilia, per eorum assumptionem (?) et, ut summatim dicam, ea, quae idem quod ipsemet sunt, quoniam ipse est sua intellegibilia. neque ipse intellegit ea transferens se et convertens ab alia re ad aliam, ut facit intellectus noster, at omnia in vestigio temporis intellegit. proinde palam est ipsum intellegere omnia, quae sunt, eo modo, quo sunt, et eo modo, quo ipse posuit ea entia esse; omnia vero apud eum simul sunt. omnia igitur necessario simul intellegit. quodsi nihil mirum est intellectum nostrum id esse, quod ipse intellegit, eo magis hoc suspicandum est de primo intellectu; nam intellectus noster ideo divinus habetur, quia similis est intellectui divino. si igitur perfectam delectationem atque summam dignitatem per cognitionem assequimur, id etiam magis erit in prima causa. nam cernit se in summa dignitate et se intellegit absque adminiculo externae naturae, immo eam naturam, quae requiritur, in se habet. quod autem est in eius opere iucundissimum, id simile non est ei, quod interdum deficit, neque ipsa quidpiam molitur, ut finem suum attingat ex re, quam non habet. nam haec omnia accidentia sunt atque renovationes, quae intellectui nostro contingunt; sed hic ipse est res iucundissima, veluti ipse quoque est res praestantissima. Si igitur deus semper sic se habet, ut aliquando nos, admirabile3 quidem est; sin melius, profecto magis admirabile est, et quo melius, eo magis admirabile. perspicuum igitur est, quod separatus ac simplex est, nec ipsum sensus dirimunt aut accidentia, et intellegit omnia, quae sunt, non eo, quod remanent extra eius naturam, vel sunt ipsi operationes extraneae, immo ipse ea producit et ipsa id sunt, quod ipse.
视觉在毫无烦扰地观看所有颜色中最尊贵、最美丽者时,亦会欣喜并极度欢悦;味觉在尝到更卓越、更甜美的滋味时,听觉在感知到比其余声音更甜美、更愉悦的声音时亦然;同样,理智在知解所有可知解者中最尊贵者时,亦极度欢欣。而在所有可知解者中最尊贵者,乃是毫无烦扰,且毫无如在那些由心灵形成、与可感觉者相分离的可知解者中所发生的任何感觉的阻碍或间断,而知解自身及其本质者。而那凭自身可知解者,未与质料相混合且不可改变,其存在就在于它在知解且被知解。它自身知解的开端就是它自己,不仅如此,更是同一者。因为若非以这种方式存在,它便不会出于自身本性而是可知解的;然而它在自然本性上就是可知解的。这就是至高卓越的神圣理智的理据,在其中两者并不互相区别,而是两者同时存在于其本性之中,我指的是,知解者与被知解者。它被称为可知解的,并非为了我们的缘故,而是为了它自身的缘故,正如我们的理智本身亦是为了其自身的缘故而非为了我们的缘故被称为可知解的一样。正如它超越其他理智,它在其余可知解者中亦出类拔萃;正如它是最圆满的理智,它亦是最真实的可知解者。而当它知解时,它的知解就是它的现实活动,而当它处于知解的现实活动中时,那时它同时既是理智又是可知解者。理智作为整体包揽整体;并非以物体间仅在最外表面相互接触的方式,而是以那些完全混合之物相互接触的方式——其中一者的全体接触另一者的全体——,以这种方式理智作为整体包揽整体;那时它同时既是理智又是可知解者。因此,理智本身对其凭自身内在的可知解者,并非亦如感觉与可感觉者并非同一——既然可感觉者的形式被印刻下来,而实体仍留在外部——那样;相反,它自身承载一切形式,没有任何可与质料相混的实体留在外部。因为在那里没有质料,而唯独有不带质料的形式,它追随着知解并思维它的活动者,既没有一部分与另一部分相分离,亦未被割裂(如感觉中的可感觉者那样),而是在理智中得以确立。总之,正如我们屡次所言,他本身既是理智又是可知解者。他并不类似于我们的理智——我们的理智随着时间的流逝从一物转移至另一物,如今方才知解它先前所不知晓者,而这之所以发生于它,是因为它自身附带着大量的潜能——,我断言,那第一的神圣理智绝非如此,而是通过对可知解者的摄取而知解其所掌管者,总而言之,知解那些与他自己同一的事物,因为他本身就是他的诸可知解者。他亦非如我们的理智那样,通过将自身从一物转移和转向另一物来知解它们,而是在时间之极微中知解一切事物。因此显而易见,他自身以一切存在者存在的方式,并以他自身设定那些存在者存在的方式知解它们;而在他那里,一切皆是同时同在的。因此他必然同时知解一切事物。如果我们的理智成为它所知解者并无足称奇,那么对第一理智就更应当作如是推论;因为我们的理智正是由于类似于神圣理智才被视为神圣的。所以,如果我们通过认知获得了圆满的愉悦与最高的尊严,那么这在第一原因之中将更为巨大。因为他在最高的尊严中洞见自身,且无须外部本性的辅助而知解自身,甚至在其自身中就拥有所必需的那种本性。而其活动中最惬意者,并不类似于那有时会匮乏者,他亦不会为了从他所不拥有的事物中达到其目的而筹划任何事。因为这些全都是发生于我们理智的偶性与更新;但他本身就是最惬意的事物,正如他本身亦是最卓越的事物一样。因此,若神始终处于我们有时所处的那种状态中,固然令人赞叹;若处于更佳的状态中,则确实更加令人赞叹,且越是更佳,便越加令人赞叹。因此显而易见,他是分离的且单一的,感觉或偶性并不能分割他,他知解一切存在的事物,并非由于它们留在其本性之外,或者对他而言是外来的运作,而是他自身产生了它们,且它们本身正是他所是者。
- 7intellegit omnia, quae sunt, non eo, quod remanent extra eius naturam, vel sunt ipsi operationes extraneae, immo ipse ea producit et ipsa id sunt, quod ipse.
句末的“non eo, quod... immo...”采用了表示原因的夺格结构(“并非由于……而是……”)。在否定了知解对象外在于神或认知活动对外来运作的依赖之后,后半句“ipse ea producit et ipsa id sunt, quod ipse”转入肯定,确立了神既是万物的产出者,其知解对象亦与神自身的本质同一。
- 7intellectus totus totum amplectitur; non eo modo, quo corpora se mutuo tangunt, ultima tantum superficie, sed eo modo, quo ea, quae commiscentur, quorum unius totum alterius totum contingit, hoc pacto intellectus totus totum amplectitur
“totus totum”为对置结构,表示“整体作为整体包揽(另一方的)全体”。相关的“non eo modo, quo... sed eo modo, quo...”结构对比了物体之间仅在最外表面(“ultima tantum superficie”)的接触与完全交融(“ea, quae commiscentur”);在“quorum unius totum alterius totum contingit”中,“unius”与“alterius”、“totum”与“totum”再度形成交错互指,表明完全的渗透与同一。
- 7Si igitur deus semper sic se habet, ut aliquando nos, admirabile quidem est; sin melius, profecto magis admirabile est, et quo melius, eo magis admirabile.
此处直接转述亚里士多德《形而上学》卷十二第七章(1072b24-26)的原意。以“si... quidem..., sin... profecto...”引导正反对立的条件句(“如果确实……但如果相反……”),末尾接续比例比较构式“quo + 比较级, eo + 比较级”(“越是……就越是……”)。
