- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:24.1-25.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本节将神界定为活生生的律法与永恒的生命及现实活动本身,在反驳了最善者属于后发阶段而非开端的观点后,论证了第一实体是无物体的、不可分割的,并具有无限的推动力。
nam deus est lex et ratio causaque rectitudinis entium atque eorundam ordo est. nec est lex ut haec, quae in libris ponitur, sed viva lex. perinde ac si cogitatione depingere posses legem animatam esse ac se cognoscere seque intellegere posse, ut si Lycurgus legislator adhuc viveret et assisteret legi eamque administraret, cognoscens administrationem, cuius ipse auctor est, et in se ipso intellegeret reges, duces, milites, quo adnexa esset talis cognitio funiculo inextricabili. at Lycurgus ex natura sua decessit et administratio quoque, quam produxit, periit. at si lex et legislator perpetuam vitam viverent, administratio itidem continuae esset permansionis. enimvero vita huius legislatoris non solum continua est, initio ac fine carens, sed etiam praestantissima est. praestantissima enim vita mens est, et honorabilior est omni re vitam habente. nec quandoque vivit, quandoque non vivit, nec diverso modo, perinde atque nos; sed ipse est ipsa vita, quoniam est actus, et actus est vita et eius perfectio. et veluti nobilissimam habet actionem, sic etiam nobilior est omni vivo, ac velut ipse est actus perpetuus aeternusque, sic vita quoque perpetua aeternaque. dicamus igitur deum esse vitam aeternam sempiternam ac perfectissimam. quare deo vita aevumque continuum perpetuum sempiternum inest et, ut saepe prius memoravimus, loco ὑπάρχειν potius dicendum est deum esse vitam atque esse aevum sempiternum.1 At iam aliqui sunt opinati pulcherrimum et optimum non esse in initio rei, ut secta Pythagoreorum et Leucippus opinati sunt principia animalium et plantarum causas quidem esse, ut sint, pulcherrimum autem et perfectissimum minime esse in semine, sed tempore perfectionis. at non verum est, quod opinantur. nam utilitatem iam habent a radicibus. in eo vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam, prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit,2 ut homo prior est semine hominis; semen enim ex homine oritur. esse igitur substantiam quandam aeternam [et] immobilem [atque] a sensibus non solum loco, sed natura separatam, immutabilem, cum neque ipsa mutationem faciat, neque ulla ratione patiatur mutationem, satis iam demonstratum est. etiam demonstratum est [hanc substantiam] non esse corpus, nec magnitudinem ullam habere [posse], neque desinere, neque dividi. infinito enim tempore movet. non dari autem magnitudinem finitam potestatem habentem, qua in infinitum moveat, iam expositum est in sermonibus nostris naturalibus. nam omnis magnitudo aut est finita aut infinita. vanum autem est dicere infinitam dari; sed finitum infinitas habere posse potentias nemo fatetur neque profitetur, eo minus, si illud, quatenus corpus est, ab ipsis movetur. nam qui solem dicit et cetera astra finita quidem esse, potestates vero habere infinitas, insufficiens utique in sermone suo est, quoniam virtus, quae existit in stellis, et ea quidem, quae infinita habetur, non insita est eis a natura, neque quatenus corpora sunt, sed aut a prima causa manat, aut anima, quae est in eis, provenit ab illa virtute incorporea. prima namque causa ea infinito tempore circumfert; quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent.3 nam stellarum corpora, ob insitam potestatem, potentias habent finitas; diversis enim temporibus in alio et alio loco sunt, quandoque sunt hic, quandoque illic. haec autem loca quasi motuum termini sunt. impossibile namque est potentiam, quam sequatur actus, quem ipsa appetat, finem ac terminum non habere; sed causa, quae est potentiae omnino expers et actus continuus et omni tempore invariabilis, quomodo habere potest magnitudinem et corpus, ut habent haec, in quibus potentia continua cernitur, sive sunt corruptioni obnoxia, sive non? in summa actus separatus ex se ipso potest perpetuari in infinitum cum temporis continuatione; actus vero proveniens ab eo, quod est potentia, ad effectum adducit potentiam, nec animo comprehendere licet hunc actum infinito tempore durare; iam enim praecessit eum potentia. necessario igitur virtus, quae stellas movet, infinita est. stellae namque non acquirunt hanc virtutem per id, quod potentia est. motus vero earum in tali [et tali] loco finitus est, quoniam hoc modo tantum stellis inest potentia.
因为神是律法、理性以及存在者们之正当性的原因,且是它们的秩序。他并非如同写在书卷中的这种律法,而是活生生的律法;正如你若能在思想中勾勒出律法拥有生命,能够认识自身并知解自身一样,仿佛立法者吕库古依然活着,侍立于律法之侧并施行律法,认识到他自己作为其创作者的施行,并在自身中知解国王、将领、士兵,以致这种认识被不可解脱的绳索系于一体。然而吕库古依据其本性已然离世,他所创立的施行亦告消亡。但若律法与立法者享有永恒的生命,这种施行同样亦会持续留存。然而这位立法者的生命不仅是连续的,既无开端亦无终结,而且是至高卓越的。因为最卓越的生命乃是理智,且比一切具有生命之物更为尊贵。他并非有时活着,有时不活着,亦非如我们这般以相异的方式活着;而是他本身就是生命本身,因为他是现实活动,而现实活动就是生命及其圆满。正如他拥有最尊贵的活动,同样他亦比一切活物更为尊贵;正如他自身是永续而恒常的现实活动,生命同样亦是永续而恒常的。因此,让我们宣称神是恒常、永恒且最圆满的生命。故此,生命以及连续、永续、恒常的存续属于神,并且正如我们先前屡次提及的那样,不应当说“属于”,而更应当说神就是生命,就是恒常的存续。然而,已经有人认为最美与最善者并不在事物的开端,正如毕达哥拉斯学派与留基伯认为动物与植物的本原固然是它们存在的原因,但最美与最圆满者绝非在种子之中,而是在圆满的时期。然而他们的见解并非真实;因为那些事物从根部起就已经具有了效用。不过,在同时兼具两者——我指的是现实活动与潜能——的事物中,潜能是先在的,但就绝对而言,现实活动先于潜能,正如人先于人的种子一样;因为种子生于人。因此,存在着某种永恒、不动、不仅在空间上而且在本性上脱离可感觉事物、不可改变的实体——既然它自身既不引起变异,亦不以任何方式遭受变异——,这一点如今已被充分论证。同样亦已论证,该实体并非物体,不能拥有任何大小,既不终结,亦不被分割。因为它在无限的时间中引起运动。然而,并不存在拥有借以无限引起运动之能力的有限大小,这一点在我们的自然哲学论述中已经阐明。因为一切大小要么是有限的,要么是无限的。但说存在着无限的大小是徒劳的;而有限之物能够拥有无限的潜能,则无人承认亦无人宣称,如果那物作为物体就由这些潜能本身推动,那就更是如此了。因为声称太阳及其他星辰固然是有限的,却拥有无限潜能的人,其言论无论如何都是不充分的,因为存在于星辰之中且被视为无限的力,并非出于自然本性而植根于它们,亦非由于它们是物体,而是要么源于第一原因,要么存在于它们之中的灵魂来自于那种无物体的力。因为第一原因在无限的时间中旋转它们;但如果它们凭借潜能拥有这一点,如同物体与大小所拥有的那样,它们便不会在现实活动中持存,毫无疑问会感到疲倦并需要休止。因为星辰的物体由于内在的可能性而具有有限的潜能;因为在不同的时间它们处于不同的地点,有时在此,有时在彼。而这些地点宛如运动的界限。因为其后跟随着现实活动——即潜能自身所追求者——的潜能,不可能没有终点与界限;但是完全没有潜能、作为连续现实活动且在一切时间中不可改变的原因,怎么可能拥有大小和物体,如同那些显现出连续潜能的事物所拥有的那样——无论它们是易于毁灭的,抑或不是?总而言之,分离的现实活动凭其自身能够随着时间的持续而在无限中永存;但源于潜能者的现实活动则将潜能引向实现,心灵不可认为这种活动能持存无限的时间;因为潜能已经先于它了。因此,推动星辰的力必然是无限的。因为星辰并不是通过作为潜能者而获得这种力的。然而它们在如此这般的地点中的运动是有限的,因为潜能仅以此种方式内在于星辰之中。
- 7loco ὑπάρχειν potius dicendum est deum esse vitam atque esse aevum sempiternum
此处指亚里士多德《形而上学》卷十二第7章(1072b26:ζωὴ δέ γε ὑπάρχει)的用词。阐注者认为,与其说生命作为偶性或属性“属于(ὑπάρχειν)”神,不如更准确地说神即是生命本身与恒常存续本身(esse vitam)。
- 7in eo vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam, prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit
此处展示了对比结构(in eo vero... prior est potentia / simpliciter tamen actus potentiam praecedit)。在兼具两者的生成个体中,潜能在时间与发生上先于现实活动;但从绝对或单纯的角度(simpliciter)来看,现实活动在本性上先于潜能,如同成熟的人先于人的种子一样。
- 7quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent
这是由未完成过去时与过去完成时虚拟语气构成的反事实条件句后半部。通过指出若星辰依据物体性的大小所具有的潜能而运动,它们“就不会一直持存于现实活动中(nec perseverassent)”,并且“会疲倦并需要休息(fatigarentur... egerent)”,从而推导出星辰的永恒运动必然源于第一原因的无限现实活动,而非自身的物质潜能。
