- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:20.25-22.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌阐明第一原因作为被知解与被欲求的对象推动第一天球,由此产生天体与月下界的诸种运动。进而证明第一原因是不具任何潜能与运动的纯现实,出于绝对必然性(三种必然性中的第三种)而存在,并永恒地处在知解自身的至福活动之中。
neque mirandum putamus ipsam, cum prima causa sit, substantiam quoque esse et intellectum, quem, dum se intellegit, cetera appetunt, ut profiteantur hunc intellectum,1 qui est ordo et norma entium, ut homo legi adhaeret atque desiderat ex eius praescripto vivere, et praefectus administrationi rectam assequi gubernandi rationem exoptat. Movet igitur prima causa ut res desiderata. primum autem, quod ea movetur et quod propius accedit eamque desiderat et ei assimilari studet, est primum caelum et orbis inerrantium stellarum. et quia proximus est ei, rectitudinem eius, quam optat, quam potest perfectissime acquirit; quemadmodum principis vicarius nonnihil regiae dignitatis sibi acquirit, quippe qui regi propinquus sit, non loco, sed natura. post motum autem caeli, qui primus motus est, sequitur motus planetarum, deinde generabilia et corruptibilia. et natura ipsa multorum est motuum, non modo secundum locum, ut motus est divinorum corporum, sed etiam ad omnes motuum species; sequitur ergo maximam varietatem in mobilibus esse et aliam alii potentiam. si igitur motus omnia, quae moventur, comprehendit, potentia vero in motu ipso est, et motus partim in loco, partim in qualitate et substantia et in huiusmodi, idque varie: propter hoc in omnibus his unam et eandem potentiam non invenimus. at cum corporibus caelestibus, quae loco tantum mutantur, varietatem contingere dicimus,2 nihil aliud dicere volumus, praeterquam quod ea variis adesse locis contingit, non ita tamen, ut contingat in loco non esse. etenim cum contingere dicimus, nolumus indicare id, quod hoc vocabulo ostendi solet, nec modum quemdam, qui ad alterutrum extremorum declinare valeat, sed iudicamus ea in loco non esse, in quo necessario collocentur. nam proprie contingere de hac tantum natura imbecilli ac confusa dicitur, quam potentia ingreditur per ostium contrarietatis. cum igitur potentia de corporibus caelestibus praedicari non possit — ea namque sola prima mutatione, quae in loco est, mutantur absque intrinseca naturae mutatione — ergo qui caelestes globos hoc motu movet, quem saepenumero priorem ceteris mutationibus statuimus, quippe qui immobilis sit omnino nec mutetur nec transferatur, nec substantia variari poterit nec alio pacto. generatio enim et corruptio valde ab eo distant, pariterque motus incrementi et decrementi; is enim iter est ad interitum. sed et motus localis ab eo remotus est; nam et ipse est una de corporum mutationibus. at ille movet quidem, sed ipse immobilis existit; et id quod primo motu non movetur, nec ullo alio movetur. quamobrem valde distat a potentia. Necessitate igitur est ens. illud vero initium, quod hoc pacto necessarium est, id vere initium est. nam quod non contingit mutari et non mutari, id necessario est et est ens. necessarium enim tribus modis dicitur. primo id, quod est coactum, propterea quod est praeter voluntatem; secundo id, sine quo res non optime se habet; tertio id, quod aliter se habere omnino non potest. ex tali necessario caelum et natura universi pendet. in summa autem praestantia degere, quod nobis ad exiguum tempus conceditur, huic substantiae perpetuo datur. propter nostram enim constitutionem, quae variis potentiis constet, viam sapientiae vix reperimus. intellectus enim noster fere semper anxius est nec otium habet; quamvis vero de aliis plerumque sollicitus sit et corpore implicitus, quandoque tamen, etsi ad exiguum tempus, iis abiectis, quae ipsum ab intellectione avertere possunt, se ipsum sine ullo impedimento intellegit, ex quo gaudium laetitiamque sempiternam consequitur, eamque adeo intentam, ut exprimi nequeat. ille vero, qui a sapientia ne punctum quidem temporis vacat, non habet delectationem acquisitam, sed ipse delectatio est honorabiliorque est ceteris entibus. quodsi apud nos vigilia est suavior somno, quoniam operari suavius est, quam in otio languere, et sensus suavior est eius privatione et intellectus ignorantia, protrahitur excellentia illius intellectus in gloriam et comprehendendi dignitatem infinitam.3 nam quod actu est, in omnibus suavius est eo, quod potestate, idque naturae est cordi. quapropter spes iucundissima habetur; nam optat, quod potestate est, ad actum reduci; memoria quoque non est potestatis, sed actus. cum igitur id, quod potentiam et actum habet, maiorem in actu oblectationem consequitur, quamnam habebit proportionem laetitia eius, quod actu solummodo est et omni potentia caret, dum operatur seque intellegit?
我们也不认为奇怪:它既然是第一原因,便也是实体与理智;当这理智知解自身时,其余一切事物都欲求它,以便信奉这一作为诸存在者的秩序与规范的理智,正如人依恋法律并渴望按照其规定生活,行政长官亦热切期望获得治理的正确之道一样。因此,第一原因乃是作为所欲求之物而推动的。然而,由它推动、且最切近地趋向它、欲求它并努力同化于它的第一者,乃是第一天界以及定星的天球。正因为它最接近于它,它便尽可能最圆满地获得了它所期盼的端正;正如君主的代理人为自己获得不少王室的尊严一样,因为他在本性上而非在位置上切近于君王。然而在天界的运动——即第一运动——之后,紧随着行星的运动,随后则是可生成与可消灭之物。自然本身具有多种运动,不仅是依位置而言的(如神圣物体的运动),而且扩展到一切种类的运动;因此归结出:在可动者中存在着极大的多样性,且各有不同的潜能。所以,如果运动包罗了所有被推动的事物,而潜能恰在运动自身之中,并且运动一部分在位置中,一部分在性质、实体以及诸如此类者中,且是以多样的方式:正因如此,我们在所有这些事物中找不到同一种潜能。但是,当我们说多样性偶发于仅在位置上变化的诸天体时,我们别无他意,只是想说它们偶发地处于不同的位置,然而并非偶发地不存在于位置中。因为当我们说“偶发”时,我们并不想指示通常由该词所表示的意思,亦非能够偏向于两极之一的某种模态,而是断定它们并不处于一个它们必须被必然安置的位置之中。因为在严格意义上,“偶发”唯独述说这种潜能通过对立之门进入其中的微弱而混乱的本性。因此,既然潜能不能述说诸天体——因为它们唯独以位置上的第一种变化而变化,而没有内在的本性变化——,所以,以这种运动(我们屡次将其定为先于其余变化者)推动诸天球者,既然他是完全不动的,既不改变也不转移,他便绝不可能在实体上或以任何其他方式发生变异。因为生成与消灭同他相距甚远,增减的运动亦然;因为那是通向毁灭的途径。然而空间运动亦远离他;因为空间运动本身也是物体的诸种变化之一。但他确实在推动,自身却是不动的;凡不以第一运动而被推动者,亦不以任何其他运动而被推动。因此他极度远离潜能。所以他是出于必然性的存在者。而以这种方式必然的那个开端,乃是真正的开端。因为那不偶发地变化与不变化者,必然存在且是存在者。因为“必然的”是以三种方式而言的:第一,由于违背意志而是受强迫的;第二,没有它事物便不能处于最佳状态者;第三,完全不可能处于别样者。天界与万物的自然正是依系于这样一种必然者。然而,处于至高的卓越之中,对我们而言仅被赋予短暂的时间,对这一实体而言却是永远享有的。因为由于我们那由各种潜能构成的构造,我们几乎找不到智慧的道路。因为我们的理智几乎总是在焦虑且没有闲暇;但虽然它大体上为其他事物操心并纠缠于肉体之中,然而有时,即使只有短暂的时间,在抛弃了那些能够使它脱离知解的事物之后,它毫无阻碍地知解自身,并由此获得了永久的喜悦与欢欣,且是如此强烈以致无法用言语表达。然而,那甚至连一瞬间都不离开智慧者,并非拥有后天获得的愉悦,而是他本身就是愉悦,且比其余存在者更值得尊崇。如果对于我们而言,清醒比睡眠更甘美,因为处于活动中比在闲暇中萎靡更甘美,感觉比其缺失更甘美,理智比无知更甘美,那么那一理智的卓越便被延展为无限的荣耀与领悟的尊严。因为现实中的事物在一切方面都比潜能中的事物更甘美,而这对自然而言是悦心的。因此希望被视为最惬意的;因为希望期盼着潜能中的事物被带回到现实中;记忆亦非关乎潜能,而是关乎现实。因此,既然具有潜能与现实的事物在现实中获得了更大的愉悦,那么唯独处于现实、缺乏一切潜能者,在其活动并知解自身之时,其欢欣又将具有怎样的比例呢?
- 7ut profiteantur hunc intellectum
由连词 ut 引导的目的从句,修饰动词 appetunt(“它们欲求[它],以便信奉这一理智”)。紧随其后的 ut homo legi adhaeret... 中的 ut 则引导比较副词从句(“正如人依恋……”)。
- 7at cum corporibus caelestibus, quae loco tantum mutantur, varietatem contingere dicimus
此处的 contingere(“偶发/发生”)在句法上充当 dicimus 支配的“宾格加不定式”的主干动词。注解者在此特别辩明,“偶发”并非指像月下界事物那样可在相反两极间变动的真正偶性潜能,而仅指天体并不固定于单一处所。
- 7protrahitur excellentia illius intellectus in gloriam et comprehendendi dignitatem infinitam
主句被动动词 protrahitur(被延伸、提升)与介词短语 in gloriam et comprehendendi dignitatem infinitam(引向结果/终点)搭配,承接前面 quodsi 引导的条件句(人类活动的优越性),表达推论的结论:“那一理智的卓越性被推向了无限的荣耀与领悟的尊严”。
