- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:19.1-20.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌阐明第一原因作为理智认知的首要对象是不动的推动者与目的因,并借助法律与行政、军队与统帅的比喻,论述了万物以不同方式爱慕与欲求第一原因。
Initium autem desiderii est id, quod de prima causa intellegitur, eo modo, quo appetitus nostri initium est imaginatio et cogitatio; omnis autem intellectus ab intellegibili movetur, ut cogitatio movetur a cogitabili atque imaginatio ab imaginabili. species vero intellegibilium plures sunt, omnium tamen prima est substantia et huius substantiae ea, quae simplex est et est actu, cui nulla potentia admiscetur, de qua nihil praedicatur, quae subiectum nullum habet, sed re vera est natura una et simplex. quod autem materiam habet, nec simplex nec unum separatim esse potest; at ubi est potentia, ibi multitudo atque compositio. quod cum unum esse dicatur, non est quidem, si primariam unius vim acceperis, tametsi saepius unum et simplex dicatur. nam hominem unum dicimus, gentem unam, propositionem simplicem atque elementum simplex; sed si quis optime veritatem scrutetur, inveniet nomina haec in rebus omnibus mentiri praeterquam in prima substantia; nam de hac vere dicitur, quod una sit et simplex. neque cum eam unam esse dicimus, quantitatem significamus, ut cum nationem unam dicimus, digitum unum, hominem unum atque equum unum. in his namque aliud est id, quod est, aliud est esse unum; in natura vero hac ens et unum idem sunt. ita quoque simplex dicitur, non quod ex ea possit quicquam componi nec alterius comparatione sic appellatur, sed natura simplex est sine ulla compositione et multiplicitate. et haec natura non tantum est primus motor rerum, sed est perfectio et id gratia cuius. Nam quod ex se eligibile est et quod in se habet pulchritudinem et summam nobilitatem, id et principium et ex se perfectio existit. et hoc etiam in lege reperitur. nam lex quoque administrationem movet, quae ab ea est. lex enim sua ipsius gratia et per se pulchra est ac eligibilis. nam tunc praestantissimi habentur iustissimeque dicuntur gubernare administrantes, cum legis normam et ordinem speculando perficiunt administrationem eamque custodiunt. [hoc tamen interest, quod] lex non est substantia, sed actio quaedam substantiae, quae quidem desinit esse nec manet nisi per terminatum tempus; at primum desiderabile et primum movens est substantia non immixta materiae, sempiternae continuationis, simplex, cuius natura actus est. perinde ac si cogitatione fingeremus legem, qua administratio nititur, vivere et se ipsam intellegere, et intellectione illa, ut re vera movet, administrationem movere ad modum rei desideratae.1 ita summus deus est vigor, lex, causa aequabilitatis et ordinis huius mundi, estque intellectus perfecte primus veritasque. omnis autem operatio, quae ab intellectu manat, sapientia est atque mens; cum igitur operatio intellectus sit substantia, necessario substantia primae quoque causae sapientia erit atque mens, et ab ea ordo et rectitudo entium proveniet, et erit illa, quam omnia, quae sequuntur, appetunt, quaedam eminus, quaedam cominus accedentia ad ipsam. ut etiam accidit in civitatum administratione; quidam enim cives accedunt ad perfectionem, quidam vero remotiores sunt. et simile est hoc desiderium homini iuris peritiam profitenti eamque desideranti, ut secundum ipsam vivat; omnes enim, qui libero arbitrio voluntateque obsequuntur seseque accommodant, id ob amorem agunt ac desiderio eius principii, quod profitentur. qui autem dixerit totum desiderium primae causae esse, ut res ad eam prope accedant et qualis ipsa est evadant, is iam metam hac sua consideratione transiit;2 perinde ac si quis id esse diceret instar appetentiae, qua animal cibum appetit. at res non ita se habet. sed species quidem desiderii multae sunt, et multa sunt ea ipsa, quae amantur et desiderantur. etenim appetitus alimenti diversus est ab appetitu rei desiderabilis; similiter etiam sanitatis amor diversus est certa ratione ab amore viae rectae. nam cibum appetimus, ut eo impleamur, desiderabile vero, ut id videamus et ad ipsum accedamus; ita sanitas quoque amatur, ut acquiratur, via autem recta, ut recte agatur; sic exercitus ducem appetit et civitas regem, ut eum imitetur eiusque observet mores. manemus igitur in nostro de prima causa sermone dicimusque eam immobilem esse;
而欲求的开端乃是关于第一原因所被知解者,正如我们欲望的开端是表象与思想一样;而一切理智都被所知解之物推动,正如思想被所思想之物、表象被所表象之物推动一样。然而所知解之物的种类繁多,但一切之中首要的是实体,而在这一实体中,则是那单纯且处于现实之物,其中未混入任何潜能,没有任何事物述说它,它没有任何基底,而在真实中乃是单一且单纯的本性。然而具有质料之物,既不可能孤立地是单纯的,也不可能是单一的;因为潜能所在之处,便有多样性与复合。当质料之物被称为单一时,若你采纳单一的原初含义,它实际上并不是单一的,尽管它极常被称为单一与单纯。因为我们称一个人为一、一个民族为一、一个命题为单纯、一个元素为单纯;但若有人极其透彻地探究真理,他便会发现这些名称在除第一实体之外的所有事物中都在说谎;因为关于这第一实体,可以真实地说它是单一且单纯的。当我们说它是单一时,我们并不是在指示数量,正如我们说一个国民、一个手指、一个人与一匹马时那样。因为在这些事物中,其所是之物是一回事,而是单一则是另一回事;然而在这本性中,存在与单一乃是同一的。它同样被称为单纯,并非因为任何东西能够由它复合而成,亦非通过与其他事物比较而如此称呼,而是在本性上就是单纯的,没有任何复合与多样性。而且这一本性不仅是诸事物的首要推动者,更是圆满以及为了它之缘故的目的。因为凭自身值得选择之物,以及自身中具有美与至高高贵之物,它既是本原,又凭自身作为圆满而存在。而这一点在法律中亦被发现。因为法律亦推动了源自于它的行政管理。因为法律为了自身之缘故并凭自身就是美好的且值得选择的。因为唯有当行政官员们通过观照法律的规范与秩序来成全行政管理并予以守护时,他们才被认为是最卓越的,且被说成是最正当地进行统治。[然而差异在于:]法律不是实体,而是实体的某种活动,它确实会止息存在,且唯在限定的时间内留存;但第一所欲求之物与第一推动者乃是未与质料混合的、永久连续的、单纯的实体,其本性即是现实。这就犹如我们在思想中设想:行政管理所依赖的法律具有生命且知解自身,并通过那种知解——正如它在真实中所推动的那样——以所欲求对象的方式来推动行政管理。因此,至高之神便是这一世界的力量、法律、均齐与秩序的原因,且是完全在先的第一理智与真理。而一切从理智流出的作用都是智慧与心智;因此,既然理智的作用是实体,那么第一原因的实体必然也将是智慧与心智,并且诸存在者的秩序与端正亦将从它产生,而它将是其后随的一切事物所欲求的对象,有些事物从远处、有些事物从近处趋向于它。正如在城邦的治理中发生的那样:某些公民接近于圆满,而另一些公民则更为疏远。而这种欲求类似于一个宣称信奉法学知识并欲求它以便按照它生活的人;因为一切通过自由抉择与意志顺从并自我调整的人,都是出于对他们所自称信奉之本原的爱与欲求而行事的。然而,若有人断言对第一原因的全部欲求乃在于事物接近它并变得像它一样,那么此人通过其这一考察便已经跑过了界限;这就犹如有人说这类似于动物欲求食物的那种欲望一样。但事情并非如此。欲求的种类确实繁多,而被爱与被欲求的对象本身亦繁多。因为对滋养物的欲望不同于对所欲求对象的欲望;同样,对健康的爱在特定层面上亦不同于对正确道路的爱。因为我们欲求食物是为了借它得到饱足,而欲求所欲求的对象则是为了瞻仰它并趋向于它;同样,健康亦是为了被获得而被爱,而正确的道路则是为了行事端正而被爱;军队以此方式欲求统帅,城邦亦以此方式欲求君王,以便效仿他并遵守他的风范习俗。因此,我们继续停留在我们关于第一原因的论述中,并断言它是处于不动的;
- 7perinde ac si cogitatione fingeremus legem, qua administratio nititur, vivere et se ipsam intellegere, et intellectione illa, ut re vera movet, administrationem movere ad modum rei desideratae
perinde ac si 带虚拟式未完成过去时 fingeremus 引导一个非现实比较从句。动词 fingeremus 统辖以 legem 为逻辑主语的一连串不定式宾格构式(vivere、intellegere、movere)。ut re vera movet 为插入的直陈式从句(“正如它在真实中所推动的那样”),修饰说明 movere 的方式短语 ad modum rei desideratae。
- 7metam hac sua consideratione transiit
metam transire 是源自古罗马战车竞技越过转折标(meta)的比喻性习语,意为“越过界限”、“做得过火”或“失去准绳”。此处的 hac sua consideratione 作方式或方面的夺格。
