- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:11.30-13.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
提斯提修阐明推动全宇宙的第一者乃是实体,区分了在形式上一致的邻接原因与更遥远的动力因(太阳与黄道),并确立真正的本原是个别者而非普遍者,最后总结了万物本原同一的三种样态。
Et est manifestum, quod est substantia. nam est initium substantiae; at nihil initium est substantiae nisi substantia. et ipsum tum substantiae initium sine dubio, tum principium erit omnium eorum, quae sunt; cetera namque entia nisi affectus qualitates motusque substantiae non existunt, ut superius probatum est. at quaerendum de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur;1 reliquis vero entibus inest potestas et variis temporibus sunt variis modis neque semper in eodem statu permanent. cuiusmodi sunt generabilia et corruptibilia; in his enim interdum idem est actu, interdum potentia, ut vinum est actu cum fervet atque movetur (?), alias vero potentia erat, cum humor, ex quo generatur, adhuc erat in vinea ipsa. caro quoque quandoque est actu, quandoque vero potentia erat in elementis, ex quibus generatur. nec aliud significare volumus, cum actum et potentiam dicimus, nisi materiam atque formam. forma intellego formam,2 si separabilis est, aut id, quod ex forma materiaque constat. separabilis autem est, ut lumen ac tenebrae, si separari ab aere queunt. ex ambabus vero compositum, ut corpus sanum et aegrotans. cum materiam dico, intellego id, quod utrumque fieri potest, ut corpus, quod quandoque sanum, quandoque morbo obnoxium efficitur. Quae vero actu et potentia sunt, quandoque non solum per elementa variantur, quae sunt in rebus, i. e. per formam et materiam, ex quibus constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices, quarum materia fortasse non eadem est ac rerum inde generatarum quarumque forma non eadem est, sed diversa. quod mente servandum puto in quaestione primae causae. nam aliquae moventes causae in forma convenientes sunt rei motae ipsique proximae, quas sequuntur remotiores. proxima causa est ut pater, sol vero remotior est, sole adhuc remotior est circulus declivis.3 quae quidem causae non sunt ad modum materiae rei generabilis aut formae aut privationis, sed motrices sunt; nec conveniunt in forma neque proximae sunt ut pater, sed remotiores et in agendo fortiores. nam principia proximarum quoque causarum sunt. Amplius, dum quaerimus de prima causa, cernere oportet causarum alias universales, alias singulares particulares [dici posse].4 vera principia non sunt universalia, sed singularia particularia, ut hoc singulare initium est huius singularis et hic homo huius hominis, non universalis, quoniam non existit, sed hic est pater huius et haec aqua (sic!) est causa huiusce aquae. universale enim, si causa esse dicatur, est causa universalis, ut substantia est causa substantiae et quantitas causa quantitatis; at principia, quae vere principia sunt, in singularibus quaeri debent. nam materia non est absolute materia hominis, sed materia mea est mea materia et materia tua est tua materia, veluti alia forma tua est, alia mea, non forma universalis, sed singularis. et hoc idem est dicendum de movente. explanavimus igitur, quomodo principia omnium rerum possint esse eadem et quomodo non possint. diximus posse eadem esse uno trium modorum: aut universali ratione, aut proportione et comparatione quadam, aut propterea quod principia substantiae sunt principia omnium. nam si alia dicantur esse, hoc habent a substantia, et cum ab ipsa substantia sint, patet quoque a principiis substantiae esse. cuncta haec prius statuenda erant. mox poterimus indagari principium, de quo coepimus disserere. ceterum commodissime ab his initium coepero, quae a nobis superius tradita sunt.
并且显而易见的是,[第一推动者]是实体。因为它是实体的端绪;而除了实体之外,没有任何东西是实体的端绪。它无疑既是实体的端绪,又将是一切存在之物的本原;因为正如上文所证明的,其余的存在者若非作为实体的受动、性质与运动,便不存在。但必须探究这个推动整个宇宙物体的实体,它究竟是什么。它应当被设定为灵魂、理智,还是不同于这两者的其他某种东西?然而我们应当谨慎,免得我们从我所说的那些必然伴随着其余存在者的事情中,把某种偶性述说于第一本原;因为在其余存在者中潜能确实内在于其中,它们在不同时间处于不同样态,绝非始终保持在同一状态之中。 可生成与可毁灭之物正是此类;因为在这些事物中,同一物有时处于现实,有时处于潜能,正如葡萄酒在沸腾并运动时处于现实,而在其他时候处于潜能——即当由此生成酒的汁液仍在那葡萄藤本身之中时。肉也是如此,有时处于现实,有时则作为潜能存在于由此生成肉的诸构成要素中。而当我们说现实与潜能时,我们不想表达别的意思,只指质料与形式。以“形式”一词,我所理解的是形式本身(若它是可分离的),或者是形式与质料的结合物。所谓可分离者,如同光与暗(若它们能脱离空气而分离)。而由两者结合而成的复合体,则如同健康的身体与患病的身体。当我说“质料”时,我所理解的是能够变为两者的事物,例如身体有时变得健康,有时变得易染疾病。 然而,处于现实与潜能之中的事物,有时不仅通过事物之中的构成要素(即它们由之构成的形式与质料)发生变异,而且还通过外在的事物(例如它们的推动者)发生变异;这些推动者的质料也许与由此生成的事物的质料不同,其形式也不同而是相异的。我认为在探究第一原因时必须将这一点铭记于心。因为有些动力因在形式上与被推动的事物一致,并且邻近于它,在其后跟随着更遥远的原因。邻接原因是如父亲,太阳则更遥远,而斜行圆[黄道]比太阳还要遥远。这些原因诚然不是以可生成之物的质料、形式或缺失的方式存在,而是推动者;它们既不在形式上一致,也不像父亲那样邻接,而是更遥远且在作用上更为强有力。因为它们同时也是邻接原因的本原。 此外,当我们探究第一原因时,必须辨明在诸原因中,有些[可以说]是普遍的,有些是个别和特殊的。真正的本原并非普遍者,而是个别和特殊的,正如这个个别物是这个个别物的端绪,这个人是这个人的端绪;普遍的人并不存在,因而并非端绪,而是这一个是这一个的父亲,这水是这水的原因。因为普遍者如果被称为原因,乃是普遍者的原因,正如实体是实体的原因,数量是数量的原因;但真正作为本原的本原必须在个别事物中探求。因为质料并非绝对地是人的质料,而是我的质料是我的质料,你的质料是你的质料,正如同你的形式是一个,我的形式是另一个,不是普遍的形式,而是个别的形式。关于推动者也必须说这同样的话。因此我们解释了,万物的本原如何能够是相同的,以及如何不能是相同的。我们说过,它们可以通过三种样态之一而为相同:或凭普遍的规定,或凭某种比例与比较,或因实体的本原是一切事物的本原。因为若其他事物被称为存在,它们是从实体获得这一点的,并且既然它们来自实体本身,显然它们也来自实体的本原。所有这些都必须预先确立。不久我们将能够探求我们已开始论述的本原。此外,我最宜从我们上文所传述的事物开始。
- 5cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur
连词 ne 引出虚拟式 praedicemus,表示警惕与预防。介词短语 ex his ... 作为部分限制语修饰代词 aliquod(或名词 accidens),意为“从必然伴随其余存在者的事情中(把任何偶性)”。
- 5forma intellego formam
首位的 forma 是具有限定意义的夺格,意为“以‘形式’一词”,有别于其直接宾语 formam(源自希腊语 τῷ εἴδει 或 κατὰ τὸ εἶδος 的直译)。它与下文的 cum materiam dico 构成呼应。
- 5circulus declivis
希腊语天文学术语 ὁ λοξὸς κύκλος(斜行圆)的直译,指黄道(黄道带)。它是太阳周年视运动轨道,在此被列为生成消灭的更上位远隔原因。
- 5dum quaerimus de prima causa, cernere oportet causarum alias universales, alias singulares particulares [dici posse]
无人称动词 oportet 为主要动词,支配不定式 cernere,后者进一步支配一个宾格不定式结构(alias ... alias ... [dici posse])。属格 causarum 作为部分属格修饰 alias ... alias ...,构成骨干:“必须辨明在诸原因中,有些[可以说]是普遍的,有些是个别和特殊的”。
