- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:99.19-101.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯追随亚里士多德,根据几何完全性、《蒂迈欧》中平面解体的讨论以及数性秩序(单一与二的比较)论证了天的球形性,阐明了天体及其相连的各天球、四元素乃至整个宇宙皆必然是球形的,否则天外将产生虚空。
Post haec de caeli figura disserit, quam prima animi apprehensione rotundam esse iudicavit. haec enim figurarum omnium caeli essentiae accommodatissima est et prior natura; caelestisque corporis substantiae propria est, quoniam figurarum omnium, quae terminum habent (ut inquit Plato), capacissima est. Aristoteles vero infra natura priorem esse tunc profecto explicabit, cum absolute in omnibus figuris perspicuum fecerit, quaenam earum prior sit.1 omnis igitur figura et quae sequuntur perspicua sunt. Porro num circulus ceteris omnibus planis figuris prior sit, alia ratione deinceps explicavit. equidem assumpsit circulum esse perfectum, sicuti etiam dictum est, et quod perfectum est, prius est. et quemadmodum prima planarum figurarum erit circulus, ita globus in solidis primum locum tenebit; etenim ut circulus ad ceteras planas figuras sese habet, sic globus ad solidas. Aristoteles autem propriae sententiae veritatem, nempe rotundam figuram, cum simplex sit, priorem esse, testimonio quorundam comprobavit, qui ex planis corpora generabant, quemadmodum Timaeus fecit. ii enim, qui ceteras figuras dividunt ac in simpliciores eas resolvunt, quemadmodum pyramidem in triangulum resolvunt et triangulos in rectos angulos habentes, eademque ratione ceteras figuras resolvunt, sphaeram non secant, quasi simplex quippiam ac individuum existat, utquae superficies plures non habeat. si enim imaginemur sphaeram in extremitates dividi, quaecunque haec divisio erit, in consimiles partes non fiet; sphaera enim in sphaericas figuras minime dividitur, quemadmodum ceterae figurae in suas partes secantur ac earum quaelibet in formas rectarum linearum, sed in alias formas. Atque alia quoque indagine. si numeralem ordinem contemplemur, profecto inveniemus circulum ceteris planis figuris priorem esse, et ideo sphaeram primas in solidis figuris tenere. etenim trianguli figura duobus formatur, qui duo primus numerorum existit, cum consentaneum sit, ut trianguli species non lateribus, sed angulis formetur; circuli autem figura unitate exstruitur. etenim si quispiam trianguli figuram unitate formarit, cum nihil unitate prius sit fierique non possit, ut circulus triangulo posterior existat, ac omnis figura vel triangulo prior vel posterior sit: necessario fit, ut circulus figura non sit, quod absurdum est.2 hac itaque ratione necesse est, ut circulus prima figura sit; ac eodem iure etiam globus. globus autem cum in solidis figuris primas teneat, ea de causa consentaneum fuit, ut primum corpus ab eo penderet. primum autem corpus, caeleste corpus est; etenim magis completum ac perfectum est eique magis convenit, ut sit causa et aeternum. quod autem tale est, globosum esse debet. corpus igitur, quod in orbem circumque fertur, globosum existit. et corpus etiam illi coniunctum globosum est; quod enim coniunctum est ei, quod globosum est, idem etiam est globosum, cum fieri non possit, ut inter ea inane omnino existat. Corpora autem, quae ei coniuncta sunt, errantium stellarum orbes sunt. ita et ea corpora, quae penes medium, hoc est versus medium consistunt, quae quidem corpora quatuor elementa sunt, similiter etiam globosa existunt, quandoquidem divini corporis, quod globosum est, concavam extremitatem contingunt; quod autem globosum contingit, globosum sit oportet. id enim accidit, cum quatuor elementa vagantium stellarum orbium concavam extremitatem contingant in humiliore superstantium vagantium stellarum orbium sede. quoniam igitur haec ad medium sunt, quod ab extrema circumferentia initium ducit, eorum omnium partes globosae sunt; unumquodque enim eorum rotundam alterius extremitatem contingit, et omne caelum ex his corporibus constituitur. quare convenit, ut universum hoc globosum existat. Quod etiam alia ratione intellegi potest. superius enim docuimus, num divinum corpus in orbem circumque moveri possit, ac ita moveri diximus, quemadmodum oculis nostris apparet. praeterea etiam explicatum fuit extra summum orbem nullam prorsus inanitatem esse. ob has itaque causas extima huius universi superficies, extra quam nulla superficies est, rotunda sit necesse est. si enim rotunda non erit, sed alia rectarum linearum figura praedita sit, ita omnino fiet, ut et locus extra caelum sit et corpus et inane, quorum nullum extra caelum esse posse antea monstravimus. etenim inane fit, quoniam loca, quae rectarum linearum anguli tenebant, ob eorum recessum inanita sunt et tunc inane generatur.3 locus autem est inane corpore repletum;
在这些论述之后,他探讨了天的形态,他凭理智的最初直观判定它是球形的。因为在所有的形态之中,这一形态对天的本质而言最为适宜,且在本性上在先;并且它特属于天体的实体,因为(正如柏拉图所说)在所有具有界限的形态中,它是容积最大的。然而亚里士多德在下文中,当他绝对地在所有形态中阐明究竟哪一个在先时,确实将解释它在本性上在先。因此,每一种形态及其后随之事都是显豁的。进而,圆是否先于所有其他平面图形,他随后依另一种论证进行了解释。诚然,他假定圆是完全的(正如已经说过的那样),并且完全者是在先的。正如平面图形中的第一者将是圆,在立体中球体也将占据第一位;因为正如圆相对于其他平面图形那样,球体相对于立体亦然。然而亚里士多德通过那些从平面生成物体的人们(正如蒂迈欧所做的那样)的见证,证实了他自己观点的真理性,即球形既然是单纯的,因而是更在先的。因为那些分割其他图形并将它们解体为更单纯形态的人们(正如他们将角锥解体为三角形,将三角形解体为具直角者,并依同一理路解体其他图形),并不切割球体,就仿佛它是某种单纯且不可分割之物而存在,因为它不具有多个表面。因为如果我们想象球体被分割为诸极限,无论这种分割是怎样的,它都不会被分割为相似的部分;因为球体绝不会被分割为球形形态(正如其他形态被切割为其各个部分且其中的任一部分都被切割为直线形式),而是被分割为其他形式。 并且依另一种探究亦然:如果我们思考数的秩序,我们确实将发现圆先于其他平面图形,因此球体在立体图形中占据首位。因为三角形的图形是由二构成的,这二在诸数中作为第一者存在,既然三角形的种不是由边而是由角构成乃是合乎情理的;而圆的图形则是由单一(一)构建的。因为如果有人由一构成三角形的图形,既然没有任何东西先于一,且圆不可能后于三角形,并且每一种图形要么先于三角形,要么后于三角形,那么必然得出圆不是图形这一结论,而这是荒谬的。因此依据这一论证,圆作为第一图形乃是必然的;并且依同样的法则,球体亦然。然而球体既然在立体图形中占据首位,由于该原因,第一物体依赖于它乃是协调一致的。而第一物体便是天体;因为它更为完备且完全,作为原因与永恒者对它而言更为适宜。然而凡是此类事物,必定是球形的。因此,沿圆周环绕运行的物体作为球形而存在。且与它相连的物体也是球形的;因为凡与球形之物相连者,其自身亦是球形,既然在它们之间完全不可能存在虚空。 与它相连的物体便是游星的天球。如此,那些靠近中心、即朝向中心而立的物体(这些物体确实是四元素),同样亦作为球形而存在,既然它们接触球形的神圣物体的凹面极限;而接触球形者,理当也是球形的。这确实发生于四元素在上覆的游星天球的较低位置处接触游星天球的凹面极限之时。因此,既然这些物体朝向从最外圆周取得开端的中部,它们的一切部分都是球形的;因为它们中的每一者都接触另一者的球状极限,且整个天都是由这些物体构成的。因此,这整个宇宙作为球形而存在乃是合宜的。 这亦可依另一种论据来理解。因为我们在上文中已经教示过神圣物体是否能够沿圆周环绕运动,并且我们说过它正如显现在我们眼中那样运动。此外,在最高天球之外绝无任何虚空这一点也已被解释。因此,由于这些原因,这整个宇宙的最外表面(在其外没有任何表面)必然是球形的。因为如果它不是球形,而是具直线的其他形态,那么完全将导致在天之外既存在场所,又存在物体和虚空,而我们此前已经表明这三者皆不可能存在于天之外。因为虚空产生,乃是由于直线之角所占据的场所因它们的离开而被抽空,于是虚空便生成了。然而场所,乃是被物体充满的虚空;
- 2.4Aristoteles vero infra natura priorem esse tunc profecto explicabit, cum absolute in omnibus figuris perspicuum fecerit, quaenam earum prior sit.
由 cum 引导的从属从句(cum... fecerit,“当他阐明……之时”)与主句动词 explicabit(直陈式将来时)相呼应,并与副词 tunc(“那时”)构成相关对应。natura priorem esse 作 explicabit 的宾格不定式补足语(“在本性上在先”),承接前文的 haec... prior natura。
- 2.4etenim si quispiam trianguli figuram unitate formarit, cum nihil unitate prius sit fierique non possit, ut circulus triangulo posterior existat, ac omnis figura vel triangulo prior vel posterior sit: necessario fit, ut circulus figura non sit, quod absurdum est.
条件从句 si... formarit(完成时虚拟式)支配主句 necessario fit,其后接由 ut 引导的结果从句 ut circulus figura non sit 作为主语从句。条件从句内部嵌套了一个表原因的 cum 从句,包含三个并列从句(cum nihil... sit、fierique non possit...、ac omnis figura... sit),共同构成前提并必然推导出归谬结论(“圆不是图形”)。
- 2.4etenim inane fit, quoniam loca, quae rectarum linearum anguli tenebant, ob eorum recessum inanita sunt et tunc inane generatur.
该句解释了多面体旋转时角(anguli)发生位移所导致的力学与空间后果。关系代词 quae 的先行词是 loca,作 tenebant 的宾语。介词短语 ob eorum recessum 中的代词 eorum 在上下文中指 anguli(“诸角”),意为“由于诸角的离开/退去”。引导原因的 quoniam 从句解释了主节 inane fit 的理由。
