← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§101.9-103.7

基于虚空的排除与最快运动的天球论证

泰米斯提乌斯通过天外不产生虚空与场所的必然性、天的运动以最短时间实现最速运转、以及环绕中心的水等元素的球状构造与天体的最高均等性,论证了天之形态必为完全的球体。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4#2

cum enim inane repletur, locus evadit. corpora autem ✘propter angulorum vicissitudinem1✙; nihil enim, quod rectarum linearum figura descriptum est, cum motu sempiterno moveatur, eundem locum occupat, sed in loco, in quo antea aliquid eius fuit, postea non erit, et quo aliquid eius postea erit, antea non fuit, propter corporum angulorum succedentium vicissitudinem. similiter autem si quavis alia figura circulari describatur, ut lenticulari et ovali; continget enim, ut extra ipsum sit vacuum. Atqui consentaneum est, ut hunc sermonem iuxta communem sententiam prosequamur; eum enim non ita, ac si indefinitus esset, Aristoteles pronuntiavit, sed quando axis certo modo positus est. istae enim figurae iuxta quandam axis proportionem in orbem ferri possunt, nulla extra caelum inanitate existente. in globo autem omnino in universum necessario non sequitur, ut extra caelum aliquid sit. Praeterea, si caeli motus, videlicet tempus caeli motus, quo caelum una circumvolutione movetur, ceterorum motuum mensura est,2 quemadmodum in Quarto Physicorum, cum de tempore ageret, explicatum fuit, quia hic motus est regularis ✘et✙ perpetuus, in quoque autem quantitatum genere mensura est earum minimum, veluti in numero unitas ac simplex in ponderibus, ut uncia, eademque ceterorum ratio est, quod vero aliquid metitur, saepe ac aeque illud mensurare debet: tempus igitur caeli motus minimum quoque est. minimum autem tempus est in mobilibus magnitudine aequalibus, idque est, quod celerrime movetur celerrimeque movet, ac magnitudine aequale est, quod minimum terminum pertransit; minimus vero corporum magnitudine aequalium terminus circularis existit: igitur caeleste etiam corpus, si celerrime movetur ac circularis terminus in eo deprehenditur, globosum existit. caeleste itaque corpus ob eam causam globosum est, nempe quod celerrime movetur; celerrime autem movetur, siquidem minimo tempore movetur; minimo vero tempore movetur, si ceterorum motuum mensura existit; porro mensura est, quandoquidem eiusmodi motus aequabiles ac perpetui sunt. quae ab eodem ad idem pergunt, eorum terminum significat; circuli vero terminus eorum omnium minimus existit, qui aequalem superficiem nanciscuntur. idque apertius ex eo demonstrat, quod aequalem terminum acquirit. Et possit aliquis credere figuram caeli esse rotundam, ex iis corporibus, quae circum medium locata sunt, aqua videlicet, cuius extremitas rotunda est; aer vero circa aquam, ignis autem circa aera, circa haec autem superiora corpora inveniuntur, cum ea contingant, licet iis non terminentur. cum itaque ea corpora, quae caelestia corpora contingunt, globosa sint, igitur quod ex illis constituitur et coaugmentatur, universum nempe, globosum sit oportet. aquae autem extremitatem rotundam esse, hoc modo perspicuum erit, si hoc positum sit, quod omnibus est in confesso, aquam videlicet confluere ad concavitates ampliores, quae ad centrum propius accedunt. centrum namque existit, tametsi figura sphaerica adhuc demonstrata non sit. etenim ob maximum eius pondus undique ponderosa confluunt inibique alia eius pars ab altera colligeretur, nisi ipsa in terram desineret. demonstratio autem, quae ex lineis sensui apparentibus desumitur, mox commemorabitur. praetereaque ✘mundum✙ ipsum non modo simpliciter globosum esse, verum etiam perfectissime, cuius veritas et certitudo ex nobilioris corporis natura desumitur, ex eo nempe, quod celerrime descendit. similiter ipsi attribuitur, quod maiorem suscipit aequabilitatem quam omnia, ex quibus mundus constituitur, iuxta proportionem eius, quod plurimum quoque abest. et quemadmodum aqua spissitudinem et terminum aeque ac aequabilitatem facilius quam terra recipit, ita etiam aer facilius quam aqua reliquaque elementa, quia nempe veluti servilis quidam respectus inter ea versatur. eam namque rationem habent subsequentia corpora ad prima, quam famulantes partes ad principes habere dicuntur, cum id primum sit, quod vero deinceps est, ei coniunctum existat. ea autem demonstrativa ratio, quae ex nobilissimi corporis natura desumitur, ex eo nempe, quod corporum omnium celerrime volvatur, ipsum absolutissima perfectissimaque rotunda figura praeditum esse, non videtur eadem esse cum ea, quae super hoc ex eo desumitur, quod extra caelum inane non sit. etenim si omne corpus, quantumvis minimum sit, haud dubie in loco existat, cum extra caelum locus non sit, neque etiam corpus erit neque omnino eius quippiam aliqua ratione mortale existet. num autem caeli figura hoc iure se habeat an secus, ante dictum explicatumque a nobis fuit.

因为当虚空被填满时,它便成了场所。然而物体[因角的交替而在天之外产生];因为凡依直线形态所描绘之物,当依永恒运动而运动时,没有占据同一场所的,反倒由于相继物体的角的交替,在其某部分先前所在的场所中,后来将不再存在,且在其某部分后来所在的场所中,先前未曾存在过。然而,即便依任何其他圆形形态描绘,如凸透镜形和卵形,情形亦复如是;因为在其外将发生存在虚空的结果。然而,我们依据公认的看法推进这一论述乃是合宜的;因为亚里士多德并非仿佛它是不确定的一般说出它,而是在轴以特定方式安置之时说出的。因为这些形态依据轴的某种比例,能够在天外不存在任何虚空的情况下沿圆周运行。但在球体中,无论如何完全必然不会得出天外有任何东西存在的结论。 此外,如果天的运动——即天以一次旋转运动的天之运动的时间——是其余运动的尺度,正如在《物理学》第四卷探讨时间时所解释的那样,因为这一运动是有规则且永恒的,而在各类数量中,尺度乃是其中最小者,例如在数中为一(单一),在重量中为单纯者,如盎司,其余事物的理路亦然,而衡量某物者理当经常且均等地衡量它:因此,天之运动的时间亦是最小的。然而最小的时间存在于大小相等的运动事物中,而这便是最迅速运动且最迅速推动[他物]者,且大小相等者乃是穿过最小界限者;但在大小相等的物体中,最小的界限作为圆形而存在:因此,天体若最迅速地运动且在其上被查明具有圆形界限,它便作为球形而存在。天体因此缘故是球形的,即由于它最迅速地运动;而它最迅速地运动,乃因它以最小时间运动;它以最小时间运动,乃因它是其余诸运动的尺度;进而它是尺度,乃因这类运动是均等且永恒的。他标示着那些从同一者走向同一者的事物的界限;而在所有获得相等表面[积]的事物中,圆的界限乃是其中最小者。并且由于它获得相等的界限,他更为显豁地论证了这一点。 人们亦可从那些位于中部周围的物体中确信天的形态是球形的,即从其极限为球状的水确信;空气环绕着水,火环绕着空气,而在这些物体周围则发现有更高的物体,它们接触这些物体,尽管不受它们限定。因此,既然那些接触天体的物体是球形的,那么由它们构成并凝聚而成者,即宇宙,理当也是球形的。然而水的极限是球状的,如果确立了万人都承认的这一前提,即水流向更靠近中心的更大凹处,那么依这种方式便将是显明的。因为即便球形态尚未被论证,中心确实是存在的。因为由于其最大的重力,有重量之物从四面八方流汇,并且在那里若非它自身终止于大地,其一部分便会被另一部分积聚。然而,从显现于感觉的线条中所提取的证明,不久将予以提及。 此外,宇宙本身不仅单纯是球形的,而且还是最完全地如此,其真理性与确实性乃是从较高贵物体的本性中提取出来的,即由于它最迅速地下降。同样地,比起构成宇宙的所有事物,它接受了更大的均等性,这也依据那相隔最远者的比例归属于它。正如水比大地更容易接受稠密与界限以及均等性一样,空气也比水和其余元素更容易接受[它们],因为在它们之间诚然维系着某种从属的关系。因为后继的物体对于第一物体所具有的比例,正如同从属的部分对于主导的部分所被认为具有的比例一样,既然那一个是首要的,而紧随其后者则与它相连而存在。然而,从最高贵物体的本性中提取出来的这一论证理路——即从它在一切物体中最迅速地旋转,提取出它自身具有最绝对、最完全的球形形态——似乎与基于天外无虚空而就此提取出来的理路并不相同。因为任何物体无论多么微小,若毫无疑问都存在于场所之中,那么既然天外无场所,也就既不会有物体,亦不会依任何方式有其任何可朽之物存在。至于天的形态依此准则是如此还是另有别样,此前已由我们论述并解释过了。

语法注2 条
  1. 2.4corpora autem ✘propter angulorum vicissitudinem✙

    承接前文关于场所与虚空的论述,此处提及在天之外所产生的三者(场所、物体、虚空)中的“物体”。此处省略了谓语动词(如 fiunt 或 esse contingit),结合下文关于直线图形因角的交替而不能保持在同一场所中的解释,可知意指物体的角在旋转时会凸出到天之外。

  2. 2.4Praeterea, si caeli motus, videlicet tempus caeli motus, quo caelum una circumvolutione movetur, ceterorum motuum mensura est ... tempus igitur caeli motus minimum quoque est.

    这是一个由 'si caeli motus... mensura est' 开始的长条件句(中间通过 'quia' 插入了关于规律运动及尺度必为该类中最小者的解释从句),最终由总结句 'tempus igitur caeli motus minimum quoque est'(因此天之运动的时间亦是最小的)引出归结。该连锁推理确立了:作为一切运动尺度的天之运动时间必为最小,进而推出其运动最速、外周界限最小,最终证成天体必为球形。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:101.9-103.7