← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§98.2-99.18

四元素的相反性与生成消灭的必然性

提斯提乌斯推导了作为大地相反者的火的存在及其优位性,以及中间元素(水与空气)的存在,由相反性与直线运动确立了生成消灭的必然性;随后以相反顺序概括了从多个神圣天体直到大地静止的整套论证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.3#2

terrae autem contrarius est, non secundum primas qualitates, quae formas constituunt, siquidem ignis, cum calida siccaque natura praeditus sit, siccitate cum terra consortium habet, sed propriorum motuum principiis1 ei contrariatur; naturalis enim motionis principium ignis quidem supra, terrae vero infra existit. convenit ergo, cum unum eorum sit, ut reliquum etiam omnino esse debeat; eadem enim omnibus subiecta materia est eademque ratione simul in illis consistit, nec mutatur causa, quae operatur, sed vel illa, quia sunt,2 vel haec, quia non sunt. atqui si terra est, non modo convenit, ut ignis necessario sit, sed omnino convenit ignem terra priorem esse. habitus enim, qui contingit huic, necessario privatione prior est. cum autem habitus in iis, quae natura contraria sunt, privatione nobilior sit, privatio vero ignobilior, ignique caliditas, quae praestantior est (calido namque vivimus), maior insit, terrae vero frigiditas, ac ignis quoque levitatem habeat in superioremque locum ascensum, terra vero gravitatem et in inferiorem locum descensum, praetereaque ignis motum, terra vero quietem habeat, ac illa habitus sint, haec vero privationes existant (in Physicis enim explicatum fuit quietem motus privationem esse): ignis igitur terra prior est. quare convenit, ut terra et ignis simul sint. quibus existentibus, ea etiam sint necesse est, quae medium eorum locum tenent; qualitate enim contrarietatem unumquodque elementorum ad unumquodque habet. et quoniam calidum siccumque invenitur, omnino etiam frigidum humidumque, aqua nempe, inveniatur oportet. insuper cum sit aliquid frigidum siccumque, videlicet terra, ut aliquid calidum et humidum sit, aer nempe, necessario etiam oportet. dixit [hoc etiam positum sit] nunc; [postea autem id docere conabimur], quandoquidem cum in his libris tum etiam in iis, quae de Ortu et Interitu dicta sunt, id profecto explicabitur. His ita positis, omnino quidem ortum interitumque esse oportere perspicuum est. quod enim contrarium habet, sempiternum unquam esse non potest; aeternitas enim affici non potest, contraria autem suapte natura omnino quidem patiuntur alia ex aliis. praeterea cum haec quoque mobilia sint eorumque naturalis motus is sit, qui recto ordine procedit, nec non rectus motus (ut Octavo Physicorum Libro declaratum fuit) aeternus esse non possit, convenit iis, ut aeterna etiam non sint; etenim consentaneum est, ut ea ipsa eadem ratione se habeant, quemadmodum motus eorum principium se habet. Omnino itaque convenit, ut ortus, interitus eorumque innovatio sit, prout ab aliis et aliis causis contingit, videlicet divinorum corporum causis. omnino siquidem necesse est, ut iuxta diversitatem, quae in sphaeris et elementis consistit, divina corpora plura sint eorumque conversiones plures quoque existant nec non diversa ratio sit, qua res specie sunt aeternae, ab ea, qua illae numero aeternae manent.3 Deinde inverso ordine solutionem faciemus. omnino consentaneum est, ut divina corpora plura eorumque conversiones plures sint, nempe quod ortus esse debeat; ortus autem tantum est necessarius, si [etiam] ignis est, ignis autem et cetera elementa, si [et] terra. terra porro ob eam causam necessaria est, quod aliquid eadem dispositione semper manere oportet, si modo aliquid necesse sit perpetuo motu circum illud cieri. idque etiam omnino esse debet, quandoquidem vita aeterna animatumque aeternum in eo deprehenduntur, quod aptum est ea recipere. hoc demum necessarium est, siquidem quod animato animam ac vitam praebet, videlicet immortalis deus, semper existit.

然而[火]与大地是相反的,这不是按照构成形式的第一性质而言的(既然火赋有干热的本性,在干燥上与大地具有共同性),而是依其特有运动的诸原理与大地相反;因为火的自然运动原理在上方,而大地的自然运动原理则在下方。因此,既然它们中有一者存在,其余一者也完全应当存在,乃是合宜的;因为作为一切元素基础的质料是同一的,且以同一方式同时存在于它们之中,起作用的原因并不改变,而是一者因它们存在,或另一者因它们不存在[而产生]。然而,若大地存在,不仅火必然存在是合宜的,而且火先于大地也完全是合宜的。因为归属于这[火]的状态,必然先于缺乏。然而,在依本性相反的事物中,状态既然比缺乏更为尊贵,而缺乏更为低劣,且在火中具有更多属于更优越者(因为我们确实因热而活着)的热,在大地中则有冷,而且火也具有轻与向高处的上升,大地则具有重与向低处的下降,此外火具有运动,大地则具有静止,且前者是状态,后者作为缺乏而存在(因为在《物理学》中已解释过静止是运动的缺乏):因此火先于大地。所以,大地与火同时存在乃是合宜的。而既然它们存在,占据它们中间位置的事物也必然存在;因为诸元素中的每一者都与每一者在性质上具有相反性。并且,既然发现了干热者,完全也应当发现湿冷者,即水。此外,既然存在着某种干冷之物,即大地,必然也应当存在某种湿热之物,即空气。他[=亚里士多德]说:“[这也暂且设定]于当下;[此后我们将试图加以讲授]”,既然不仅在这些书中,而且在《论生成与消灭》所说的内容中,这确实都将被解释。在这些假定确立之后,生成与消灭完全应当存在则是显豁的。因为具有相反者之物绝不可能永远存在;永恒性确实不可能遭受变异,而相反者依其特有本性完全会相互遭受变异。此外,既然这些[元素]也是可动的,且它们的自然运动乃是依直线秩序进行的运动,而且直线运动(如在《物理学》第八卷中所阐明的)不可能是永恒的,因而它们也不是永恒的,对它们而言乃是合宜的;因为正如它们运动的原理具有某种状态那样,它们自身以同一方式具有该状态乃是协调一致的。因此,生成、消灭及其更新存在,正如其由各种不同原因、即神圣物体的原因所产生的那样,完全是合宜的。因为按照天球与元素中所包含的多样性,神圣物体具有多个且它们的旋转亦存在多个,并且事物在种上是永恒的方式与它们在数上保持永恒的方式互不相同,完全是必然的。接着我们将以相反的秩序作出[论证的]剖析。神圣物体具有多个且它们的旋转具有多个完全是协调一致的,即因为生成应当存在;然而生成唯有在火[亦]存在时才是必然的,而火及其他元素唯有在大地[亦]存在时才是必然的。大地进一步由于这个原因乃是必然的,即如果必然有某物以永无止境的运动围绕其运行,就应当有某物始终以同一配置停留。且该事物完全应当存在,既然永恒生命与永恒赋有灵魂者在适于接受它们的事物中被察觉。最后,这乃是必然的,倘若赋予赋有灵魂者以灵魂与生命之物、即不朽的神始终存在的话。

语法注3 条
  1. 2.3non secundum primas qualitates, quae formas constituunt... sed propriorum motuum principiis

    在对比结构“non secundum... sed...”中,前者由介词短语“secundum primas qualitates”引出,后者则由夺格名词短语“propriorum motuum principiis”(表示方面或手段的夺格)表达。火与土因共有“干燥”而在构成形式的基本性质(干、湿、冷、热)上并非完全相反,但在其特有运动的原理(向上与向下)上构成严格相反。

  2. 2.3nec mutatur causa, quae operatur, sed vel illa, quia sunt, vel haec, quia non sunt

    在“sed vel illa, quia sunt, vel haec, quia non sunt”中,省略了表示产生或结果的主动词(如“fiunt”或“oriuntur”),构成了简略的因果对比句。其意义为:作用的原因本身不变,但要么某些事物因其[条件]存在而产生,要么另一些事物因其不存在而产生。“illa”与“haec”用作代词主语,指示相反的两种结果或状态。

  3. 2.3diversa ratio sit, qua res specie sunt aeternae, ab ea, qua illae numero aeternae manent

    该句遵循“diversa ratio sit [A] ab [B]”([A]的方式不同于[B]的方式)的句式。先行词“ratio”由关系从句“qua res specie sunt aeternae”限定,并通过“ab ea”与平行的“qua illae numero aeternae manent”形成对比(两处“qua”皆为方式或方面的夺格)。这在句法上精确对比了“种上的永恒”(月下界的生成消灭)与“数上的永恒”(天体的永存)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:98.2-99.18