- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:96.23-98.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌斯阐释《论天》卷二第三章(286a8以下),论证万物皆为其功用而存在,且在神之中活动与本质合而为一即永恒生命。进而说明最高天的圆周运动必然要求中心有一静止的物体(大地),并由大地的存在推导出其相反者(火)的必然存在。
si hic quoque actio quaedam est.1 universum enim alicuius actionis gratia perfectum existit et unumquodque eorum, quorum opus est, operis est gratia. causa enim quamobrem oculi sint [fabrefacti,] est, ut illis videatur; itidem hominis constitutionis causa est, ut speculetur opereturque, navis autem, ut proficiscatur, atque horum causa hae res inveniuntur; quod autem non per se opus aliquod molitur, neque etiam operis gratia esse dicitur, quemadmodum oculus ut speculetur. ea autem, in quibus non iudicatur esse opus, sed si erit, de numero simplicium ut punctum (?) extiterit, ac in natura rerum inveniantur, in iis eorum opus essentiaque in unum coeunt.2 cum autem unumquodque, quod operis gratia est, profecto propriae quiditatis ac formae gratia sit: deus igitur, cum simplex sit, substantia quidem eius et opus in unum coeunt; neque ipse alterius gratia est, sed propriae quidditatis causa, quae est eius actio sane indefinita (?): igitur ipse quoque eius gratia est, quod indefinitum (?) existit, hoc est vitae ipsius sempiternae gratia. quare si vitae sempiternae gratia est, aeterno igitur vivens est, quemadmodum ei convenit vita. verum si sempiterna vita invenitur, aliquod etiam aeterno ordine animatum erit, quod, non aliter ac si viveret, hoc est vitam haberet, antequam vivat, existit, quemadmodum cum primum lumen invenitur, luminosum est, videlicet id, quod lumen recipit. Quoniam autem supremum tantum caelum tale est, corpus enim [quoddam] divinum est, quod in orbem movetur, atque eiusmodi conversio veluti eius vita est, ob eam causam inter cetera haec ipsum tantum est, quoniam motus veluti vita quaedam existit, tantumque conversio sempiternus motus est, etenim continua est, haec autem ei tantum accommodatur. cum itaque caelum dumtaxat hoc iure se habeat, quemadmodum praefati sumus, necesse est ei tantum sempiternam vitam conversionemque convenire. sed conversio, immo omnis motus, super manente ac quiescente aliquo omnino celebratur.3 in iis autem, quae de Animalium motu a nobis dicta sunt, monstratum est id, quod manet ac quiescit, illius partem esse non posse, quod super ipso movetur. etenim si eius pars aliqua quiesceret, naturalis eius motus versus eam institueretur; hac autem ratione motus eius versus eam partem rectus quidem, non autem circularis foret. ac praeterea fieri non posset, ut aeterno ordine converteretur, siquidem conversio praeter naturam ei conveniret. nihil enim aeterno prius est; atqui motum praeter naturam is motus praecessit, qui secundum naturam existit: consonum igitur est, ut sempiternus motus praeter naturam non sit. num autem naturalis motus eo motu prior sit, qui praeter naturam existit, perspicuum ac manifestum est. etenim in iis, quae ortum interitumque admittunt, a naturali constitutione discedere est discedere ab ipsa natura. et quoniam rationi consonum erit, ut aliquid maneat, super quo sempiternus motus instituetur, fierique non potest, ut id eius corporis pars sit, quod sempiterna conversione movetur, nec non ex terrae dispositione manifeste apparet ipsam quiescere ad eamque ponderosa omnia inclinationem habere, quandoquidem in medio consistit, id vero, ad quod ponderosa inclinant, medium est, (hoc enim alias a nobis demonstratum fuit): quare convenit, ut terra ipsa quoque medium sit, circa quod conversio defertur. at terrae ignis contrarius est; contrariorum autem si unum existit, alterum etiam existere necesse est: quamobrem omnino convenit, ut ignis existat.
如果在这里也有某种活动的话。因为宇宙为了某种活动而完满地存在,且凡具有功用之物,每一者皆是为了功用而存在。因为眼睛被[造出]的原因,在于借由它们得以看见;同样,人得以构造的原因,在于他得以观照与作为,船的原因在于它得以启航,且这些事物正是为了这些[功用]才被发现;而本身并不从事任何功用之物,甚至不被称为是为了功用而存在,正如眼睛为了观照那样。但在那些不被判定具有功用,但若有,也是作为单纯者之一如点般存在,并且在事物本性中被发现的事物中,它们的功用与本质归结为一。既然每一为了功用而存在之物,确实都是为了其特有的本质与形式而存在:因此神既然是单纯的,其实体与功用便归结为一;且他自身不是为了他物而存在,而是为了特有的本质,这本质确实是他那非限定的(?)活动:因此他自身也是为了那非限定地(?)存在者而存在,即为了他自身的永恒生命而存在。所以,若他是为了永恒生命而存在,那么正如生命归属于他那样,他便是永恒活着的。然而,若永恒生命被发现,在永恒秩序中亦将存在某种赋有灵魂之物,它在活着之前,其存在不异于它仿佛活着、即仿佛具有生命那样,正如当光最初被发现时,发光之物、即那接受光之物便存在一样。然而,既然唯有最高的天才是如此的——因为它乃是在圆周上运动的[某种]神圣物体,且这种旋转宛如它的生命——由于这个原因,在其余这些事物中唯有它自身是如此的,因为运动宛如一种生命而存在,且唯有旋转是永恒的运动(因为它确实是连续的),而这运动唯独适合于它。因此,既然唯有天如我们前述那样具有这种规定,永恒生命与旋转唯独归属于它便是必然的。但旋转,乃至一切运动,都完全是在某种停留且静止之物上得以进行的。然而在我们于《论动物运动》中所说的事项中,已表明停留且静止之物不可能是在其上运动之物的某一部分。因为若它的某一部分静止,它的自然运动就会朝向该部分而被确立;而依照这一理路,它朝向该部分的运动就会是直线的,而非圆周的。此外,也不可能使它在永恒秩序中旋转,倘若旋转反自然地归属于它的话。因为没有任何事物先于永恒者;然而那依本性存在的运动却先于反自然的运动:因此,永恒运动不是反自然的,乃是协调一致的。至于自然运动是否先于反自然存在的运动,则是显豁而明白的。因为在那些容许生成与消灭的事物中,偏离自然构成就是偏离本性本身。并且,既然某物停留、在其上永恒运动得以确立乃合乎理性,且该物不可能是在永恒旋转中运动的物体的某一部分,而且从大地的配置中亦明显看出大地本身静止且一切重物皆朝向它倾斜,既然大地居于正中,而重物所倾斜的朝向正是中心(因为这已由我们在别处证明过):因此,大地本身也是旋转围绕其运行的中心,乃是合宜的。但火与大地是相反的;而相反者若其一存在,另一者亦必然存在:因此,火的存在完全是合宜的。
- 2.3si hic quoque actio quaedam est
紧接上一语块末尾残缺( *)的条件从句。从文脉上看,它作为前章末尾论述过渡至第三章开头(《论天》286a8“凡具有功用之物皆为其功用而存在”)的推论条件从句,其后的“universum enim alicuius actionis gratia perfectum existit”以下各句构成了其依据与展开。
- 2.3ea autem, in quibus non iudicatur esse opus, sed si erit, de numero simplicium ut punctum (?) extiterit, ac in natura rerum inveniantur, in iis eorum opus essentiaque in unum coeunt
主干结构为“ea autem... in iis eorum opus essentiaque in unum coeunt”。句首作为悬置主题呈现的名词短语“ea autem”受到关系从句“in quibus non iudicatur... inveniantur”的修饰,并在主句中被复指代词短语“in iis”(在它们之中)重新接应。
- 2.3celebratur
此处被动语态并非取其古典拉丁语常见义“被庆祝”或“被频访”,而是在源自阿拉伯语/希伯来语转译的拉丁语中表示“被施行”、“被进行”或“得以实现”(相当于希腊语ἐπιτελεῖσθαι或γίνεσθαι)。
