← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§94.34-96.22

天体的空间原理与极轴及方位的规定

忒弥斯提乌斯论证了长度(上与下)在自然上先于宽度(右与左),并阐明赋有灵魂的天体同样具备这六种空间原理,以南极为“上”、北极为“下”、东方为“右”作为周日旋转的开端,同时批判了毕达哥拉斯学派的空间学说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2#3

atqui longitudo latitudine natura prior est,1 siquidem ad eius ablationem aufertur et ipsa;2 etenim si linea non est, planum non erit, hoc autem non existente, lineam esse nihil prohibet. verum Aristoteles non ait longitudinem latitudine generatione ac tempore simul priorem esse. deinde inquit: praeterea, si superior pars est, unde motus proficiscitur, dextra vero id, a quo, prior id, quo, et unde motus proficiscitur, naturalis motus est, quo autem motus est, qui manat a sensu, a quo vero loci mutatio existit, naturaleque sensu prius est nec non sensus ac sensiles motus loci mutatione priores sunt, licet non omne sensile locum mutet: convenit igitur, ut superior pars dextra prior sit. itaque duplici nomine Pythagorei reprehendendi sunt, quod principia ea, quae principatum potius tenent, praetermiserint, et haec ipsa, quaecunque sint, in omnibus inanimis aeque ac animatis inesse putaverint. verumtamen, quamvis cognitum sibi habuerit id eos effecisse, ubi illud retulerint, reperiri non potest. siquidem omnino quidem iis ea attribuerunt, quae inanima sunt, qui igitur fieri potuit, ut quod principalius est, praetermiserint? Quoniam autem nos ante explicavimus haec principia iis inesse, quae anima praedita sunt, inanimis vero haec tribui comparatione ad nos tantum et caelum quoque animatum esse diximus: quod cum ita sit, convenit profecto, ut haec omnia principia caelo attribuamus; non enim consentaneum est, ut, quia globosum existit ac eius partes similes sunt semperque moventur, his principiis privatum sit. Aristoteles autem per hunc sermonem Platonem insinuavit;3 is enim supra infraque natura in caelo inesse negabat, cum globosum existat. quare, cum haec principia posuerimus, convenit ergo, ut distinguamus ac terminemus. hae differentiae non solum potentia in illo inesse apparent, sed etiam specie et tametsi secundum formam commutari non possit, tamen globum imaginari poterimus, cuius omnes partes similes sint ac potentia tantum distinguantur inter se, quarum dextrae ceteris validiores sint, etsi propter figurae similitudinem minime appareant. convenit igitur, ut de hoc universo dicatur inter principia motuum eius, quod validius est, principium a dextra esse, quod ab orientali parte proficiscitur, sique dextra ac sinistra pars in eo inveniatur, omnino etiam superior et inferior in eo poterunt inveniri. dextrum autem sinistrumque duo latera dicuntur, et duo latera sunt supra et infra; longitudinem autem eius voco axem eius, cuius duae extremitates duo vertices sunt, ac supra infraque duos vertices intellego, quorum unum superiorem, alterum vero inferiorem esse dicimus. etenim supra et infra aliis etiam de causis distinguuntur inter se; atqui secundum globum quidem, in perfecti globi actione, ex his duobus verticibus terminus innovatur. in aliis enim hemisphaeriis praeter haec duo diversae figurae temporibus diversis nobis innovantur, haec autem duo hemisphaeria unam atque eandem figuram semper habent et non commutantur; vertices enim nunquam moventur ac eodem modo semper manent. etenim etsi latera, hoc est pars superior et inferior, distinguantur, vertices tamen latera dicere non solemus. longitudo enim huius totius est inter hos duos vertices. duo autem vertices sunt, superior et inferior pars; atque meridionalis eorum supra est, infra vero septentrionalis. etenim caeli dextra orientalis pars est, unde principium ducit motus, neque caeli conversio alia ratione naturalis erit, nisi meridionalis vertex superior inveniretur. etenim si septentrionalis vertex superior esset ac eius motus a sinistro latere initium duceret, omnino sequeretur, ut ii, qui versus septentrionalem verticem morantur, in superiore hemisphaerio in dextroque latere consisterent, ac ii, qui in altero hemisphaerio habitant, contrario modo se haberent iique superiorem partem dextram, inferiorem vero sinistram vocarent, atque de iis nominibus id efficeretur, quod de illis Pythagorei facere consueverunt, siquidem Pythagorei dicunt superiorem partem eam esse, quae dextrae e regione existit, quemadmodum invenimus Aristotelem hoc confirmare in commentariis (ὑπομνήμασι), quos adversus Pythagoreorum sententias conscripsit, ubi contra eos disputat, qui superiorem partem dextram (?) esse contendebant, * * *

然而长度在自然上先于宽度,既然随着长度的被取消,宽度本身也被取消;因为若线不存在,面就不会存在,但若面不存在,却没有任何事物阻碍线的存在。不过亚里士多德并未说长度在生成和时间上同时先于宽度。随后他说:此外,若上部是运动从中出发的起点,右部是“从中”[出发的起点],前部是“朝向”[的目的],而运动从中出发的起点是自然运动,朝向的运动是源自感觉的运动,从中[出发的运动]是处所变化,且自然之物先于感觉,感觉及可感觉的运动亦先于处所变化(纵使并非所有可感觉之物都会改变处所):因此,上部先于右部乃是合宜的。所以毕达哥拉斯学派应当受到双重的指责:因为他们忽略了那些更占首要地位的原理,并且认为这些原理本身无论是什么,同等地存在于一切无生命之物中,正如存在于有生命之物中一样。然而,尽管他知道他们曾这样做过,但他们在何处记载了此点却无法找到。既然他们确实将这些原理完全赋予了无生命之物,那么他们何以竟能忽略了那更为根本者呢?然而,既然我们此前已解释过,这些原理存在于赋有灵魂之物中,而对于无生命之物则仅仅是通过与我们相比才被赋予,并且我们说过天体也是赋有灵魂的:既然如此,我们确实理当将所有这些原理赋予天体;因为,由于天体是球形的且各部分相似并恒常运动,它便被剥夺这些原理,这绝非合情合理。亚里士多德通过这番话暗指了柏拉图;因为既然天体是球形的,柏拉图曾否认其在本性上具有上与下。因此,既然我们确立了这些原理,我们对它们进行区分和限定便是合宜的。这些差异在天体中不仅在潜能上显现出来,而且在形式上也显现出来;尽管依其形式天体不能被改变,但我们仍能设想这样一个球体,它的所有部分都相似且仅在潜能上彼此区分,其中右侧部分比其余部分更为强健,纵使由于形状的相似性而丝毫显现不出。因此合宜的是,关于这整个宇宙,在它的运动诸原理之中,应当说那更为强健者乃是从右侧而来的原理,即从东方出发的原理;且若在其内部发现了右部与左部,则完全也可以在其内部发现上部与下部。右与左被称为两个侧面,两个侧面乃是上与下;而它的长度我称为它的轴,轴的两个极点即是两个极,且以上与下我理解为两个极,其中一个我们称为上的极,另一个称为下的极。因为上与下确实也因其他原因而彼此区分;然而依据球体而言,在一个完满球体的运作中,界限正是由这两个极所更新的。因为在除这两个半球之外的其他半球中,不同的形态在不同时间为我们所更新,而这两个半球则恒常具有同一种形态且不被改变;因为诸极决不运动且恒常保持同一方式。因为即使各侧面——即上部与下部——被区分开来,我们却并不习惯将诸极称为侧面。因为这整个宇宙的长度正处于这两个极之间。而这两个极乃是上部与下部;它们之中的南极居上,北极居下。因为天的右方乃是运动取其开端的东方,除非南极被发现居上,否则天的旋转绝不会依任何其他理路成为自然的。因为若北极居上且其运动从左侧发起,就必然会得出结论:那些居于北极方向的人将处于上半球且处于右侧面,而那些居于另一半球的人则处于相反的状态,且他们会将上部称为右、将下部称为左,关于这些名称就会出现毕达哥拉斯学派关于它们所习常做的事;既然毕达哥拉斯学派声称,上部乃是处在右部正对面的部分,正如我们发现亚里士多德在他针对毕达哥拉斯学派见解所撰写的笔记中所证实的那样,在那里他反驳了那些主张上部即是右部的人,* * *

语法注3 条
  1. 2.2prior id, quo, et unde motus proficiscitur, naturalis motus est

    承接前序分句的平行对比结构(superior pars est, unde...; dextra vero id, a quo...),此处在 prior(“前的”)后省略了名词 pars 与系动词 est,构成“前部[是运动]所朝向的”(prior [sc. pars est] id, quo...)。随后紧接着将各个方向原理与对应的运动种类(自然运动、感觉运动、处所位移)并列联结。

  2. 2.2siquidem ad eius ablationem aufertur et ipsa

    代词 eius 指代前文的 longitudo(长度),而后随的 ipsa 则强调主语 latitudo(宽度)。紧随其后的几何学论据(“若线不存在,面就不会存在”)表明,该结构表达了本性上在先(natura prior)的判定标准:随着长度(线)的消减,宽度(面)本身也必然随之消减。

  3. 2.2Aristoteles autem per hunc sermonem Platonem insinuavit

    及物动词 insinuavit 在此处意为“暗指”或“旁敲侧击”,以 Platonem(柏拉图)为直接宾语。注解者在此指出,亚里士多德在未指明其名的情况下,暗中批判了柏拉图因天体为球形均质而否认其本性上具有上下的观点。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:94.34-96.22