- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:93.5-94.34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本段解释了动物中的六种空间对立作为各自运动的原理,指出无生命之物中的左右仅是相对于观察者的关系性规定。进而批判了毕达哥拉斯学派在对立表中仅采纳左右、却忽略了更为根本的上下与前后的做法。
principium enim loci mutationis in animalibus pars dextra existit, quemadmodum in Libris de Animalibus explicatum fuit animal a dextro pede motum exordiri, deinceps sinistro pede moveri; etenim sinistro pedi innititur, dextro autem motum incipit. ea vero pars, quae supra versus existit, unde motus proficiscitur, appellatur; etenim augmenti accretionisque causa est eorumque naturalis motus, unde motus proficiscitur, appellatur. loci autem mutatio, a quo dicitur; hae enim tantum invenitur egredi aliquid locum, in quo erat, ac alio proficisci. a prioribus autem motus, qui manat a sensu, quo dicitur, quandoquidem loco quodam perficitur, in quo sensus insunt; sensus enim sensile attingit et quasi ad illud movetur. haec autem in iis, quae anima praedita sunt. in nullo enim inanimatorum, unde initium motus proficiscitur, invenitur, quia natura eorum propria tales motus non moventur. quandoquidem partim non moventur omnino, partim moventur, sed non aeque singulos praedictos 〈motus〉; quasi dicas partim prorsus non moventur, quemadmodum ea, quae in propriis eorum locis consistunt, partim 〈moventur quidem, sed〉 non aeque ab omni parte; non enim iis motibus moventur, qui a dextris ac a sinistris et a prioribus vel a posterioribus partibus instituuntur, sed vel in sublime, vel deorsum tantum feruntur. nos autem quamvis ea dicamus a dextris et sinistris partibus moveri, hoc tamen de illis non affirmamus, ex eo, quod propria eorum natura id habeant, sed ex eo, quod ad nos refertur, hoc profecto de illis pronuntiamus. persaepe enim accidit, ut divinatores eam stellam, quae ad dextram occidit (?), dextram, et quae ad sinistram, sinistram stellam appellant, quamvis natura sua neque ad dextram, neque ad sinistram occidat (?), eademque ceterarum divinationum ratio erit. nos enim imaginabimur in eo, quod inanimum est, si ad nos referatur, dextrum esse aut sinistrum. ac de statua quoque dicemus, ex nostrarum partium similitudine, dextram ac sinistram partem habere. idem quoque de eo dicemus, quod cum nostris partibus dextris vel sinistris similitudinem non habet, sed contrario modo sitas partes habet iis, quae dextrae vel sinistrae sunt; quemadmodum si a posteriori muri cuiusdam parte collocati essemus ac tanquam sinistram eius partem eam constituamus, quae dextrae nostrae respondeat, tanquam dextram autem, quae sinistrae. et quamvis partes huius rationis natura sua non habeant, hoc tamen modo eas nominamus comparatione ad nos habita; ita etiam, si volvamur, hoc ordine eas nominabimus. cum autem in iis, quae anima praedita sunt, eiusmodi sex principia inveniantur, mirari itaque licet Pythagoreos, cur duo tantum eorum meminerint inter ea, quae de partium mundi principiis retulerunt quaeque iuxta eorum sententiam sunt veluti unum et multa, mas et foemina, lumen et tenebrae, dextrum et sinistrum, et reliqua, quae eiusdem rationis sunt, quatuor autem reliqua praetermiserint, licet non minus propria ac vere principia existant?1 non enim affirmare possunt principia ab eis commemorata esse veriora maioremque inter sese habere differentiam quam supra et infra, et ante et pone; haec enim figura eorum non differunt, siquidem dextra manus figura a sinistra non differt; etenim viribus tantum differunt, siquidem partes dextrae validiores sinistris existunt; eorum vero quae supra et infra, ante et pone sunt, pone quidem, non viribus sed figuris differt, atque pes et caput (exempli gratia) fine, figura, ac viribus differunt, ut hoc nomine posterior thoracis pars ab anteriori atque a scapulis, venis ac nervis differat. atqui dextrum et sinistrum in animantibus tantum consistunt, supra autem infraque in plantis quoque inveniuntur; quare iis etiam supra et infra conveniunt. praeterea cum longitudo latitudine prior sit (convenit namque ut primo aliquid crescat, ac deinde in latitudinem extendatur), prioris autem prius est principium, longitudinis autem principium sit pars superior, et dextra latitudinis, igitur superior pars dextra prior erit. nec quaevis pars tempore alia prior existit. dicitur enim multis modis prius alterum altero, ut quod aufert quidem, minime vero aufertur,2 nec non etiam id, quod ordine quodam antevertit, quodque deinde potentia dignitateque prius est ut rex, ac demum quod generatione, tempore videlicet, alterum praecedit, prius esse dicitur.
因为在动物中,处所变化的原理乃是右侧部分,正如在《论动物》中所阐明的那样,动物从右足开始运动,随后以左足运动;实际上它依靠左足支撑,而以右足发起运动。至于朝向上方的部分,则被称为运动从中出发的起点;因为它乃是成长与增大的原因,而它们的自然运动被称为运动从中出发的起点。然而处所变化则被称为“从中出发的起点”;因为只有在这一运动中,某物才被发现离开它曾处的处所而走向另一处所。而从前部发出的乃是源自感觉的运动,它被称为“朝向之处”,既然它是在感觉所居的某个处所中得以完备的;因为感觉触及可感觉之物,且可以说是朝向它而被推动。然而这些存在于赋有灵魂的事物中。因为在无生命之物中,根本找不到运动开端从中出发的起点,因为依其固有的本性,它们不会以这类运动被推动。既然它们一部分完全不运动,另一部分虽运动,但并非同等地具有上述各种运动;也就是说,一部分完全不动,犹如那些处于其固有处所之物一样,另一部分[虽运动,但]并非从每一个部分等同地运动;因为它们不是依从右侧、左侧以及从前部或后部所建立的那些运动而被推动,而仅仅是朝向高处或朝向下方运行。但是,即便我们说它们从右侧和左侧部分运动,我们对此予以肯定却并非因为它们依其固有的本性拥有此点,而是因为与我们相关联,我们才确实对它们作出如此断言。因为占卜者们十分频繁地将向右落下的星称为右星,将向左落下的星称为左星,尽管依其自身的本性它既不向右也不向左落下,而其余占卜的道理亦是如此。因为我们对无生命之物,若与我们相对照,就会想象其中存在右或左。并且关于雕像,我们也会根据与我们各部分的相似性,说它具有右部和左部。我们关于下述事物也会说同样的话,即该事物与我们的右侧或左侧部分并无相似性,反而具有与右或左的部分呈相反方式配置的部分;犹如我们若被置于某堵墙的后方,就会将与我们右侧相对应的那一部分确立为它的左侧部分,而将对应于左侧的确立为它的右侧。尽管依其本性它们并不具有这种性质的部分,但通过与我们进行比较,我们仍然以这种方式来称呼它们;同样地,如果我们转身,也会按这一顺序来称呼它们。然而既然在赋有灵魂的事物中发现了这六种原理,那么人们对于毕达哥拉斯学派何以在他们所记述的关于世界各部分的原理之中——依他们的看法,即如一与多、雄与雌、光与暗、右与左,以及属于同类的其余各项——仅仅提及了其中两项,却忽略了其余四项,尽管它们作为固有且真实的原理毫不逊色,感到诧异岂不是理所当然的吗?因为他们决不能断言,他们所提到的原理比上与下、前与后更为真实且彼此具有更大的差异;因为这些在形状上并无差异,既然右手在形状上与左手并无不同;因为它们仅仅在力量上有所不同,既然右侧部分比左侧部分更为强健;而在属于上与下、前与后的事物中,后面之物确实并非在力量上、而是在形状上有所不同,并且(举例而言)足与头在目的、形状和力量上均有差异,正因这一缘故,胸的后部与前部以及肩胛骨、静脉和神经均有所不同。可是右与左仅存在于动物中,而上与下在植物中亦被发现;因此上与下对于植物也是相符的。此外,既然长度先于宽度(因为某物首先成长、随后向宽度扩展是合宜的),而在先之物的原理更为在先,长度的原理是上部,宽度的[原理]是右部,因此上部必先于右部。且没有任何部分是在时间上先于另一部分的。因为一物先于另一物乃是在多种意义上被言说的:如那取消[他者]而自身却决不被取消者,以及在某种秩序中居先者,其次如君王在力量与尊严上居先者,最后在生成上、即在时间上先于另一物者,均被称为在先。
- 2.2mirari itaque licet Pythagoreos, cur duo tantum eorum meminerint... quatuor autem reliqua praetermiserint, licet non minus propria ac vere principia existant?
非人称表达 licet 支配不定式 mirari,并以宾格 Pythagoreos 作为其逻辑主语或直接宾语。接续的 cur 从句由完成时虚拟式动词 meminerint 和 praetermiserint 构成间接疑问从句,句末的 licet... existant 则是让步从句(“尽管它们存在……”)。整体构成了一个对毕达哥拉斯学派的片面选择提出质疑的长句骨架。
- 2.2quod aufert quidem, minime vero aufertur
关系代名词 quod 引导一个省略先行词的名词性关系从句,充当主语或主格补足语。这对应于亚里士多德在《范畴篇》等著作中关于“在先”的定义(即一者被取消则另一者亦随之取消,但反之不然),在构词上通过主动语态 aufert 与被动语态 aufertur 的鲜明对照来表达这一不对称的随伴关系。
