← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§91.17-93.5

空间的三对维度与生物运动的原理

通过阐释亚里士多德《论天》卷二第二章开篇的论证,德米斯提厄斯考察了主张天具有右与左的学说,阐明上/下、前/后、右/左这三对三维空间对立乃是赋有生命者的运动(增大、感觉、处所变化)的原理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2#1

Quoniam autem nonnulli sunt, qui caelo dextram et laevam partem esse dicunt, utrum habeat dextram et laevam eo modo, ut illi tradunt, an aliter, videndum est, quemadmodum paulo inferius dicetur, si modo omnino conveniat, ut haec principia mundi corpori adaptanda sint. principia nominat partes loco differentes; principium enim harum partium positus dextra et laeva pars est, quemadmodum illarum positus principium supra et infra, quae eiusmodi sectae homines habent. atque in universum istaec principia in communibus ac perfectis corporibus tantum inveniuntur; perfecta vero corpora ea sunt, quae animata dicuntur. tria autem voco, superiorem, anteriorem et dextram partem, quarum unicuique altera opposita adiungitur, nempe inferior, posterior et laeva pars; hae namque secundum tres corporis dimensiones perficiuntur. eiusmodi vero dispositiones comparatione ad motum contemplabimur, ut singulae earum dinoscantur, cuiusnam motus principium existant. est enim superior pars motus longitudinis principium sursum versus, anterior profunditatis anterius versus, dextra latitudinis dextram versus, ut motus sint ex inferiore in superiorem, ex posteriore in anteriorem atque ex laeva in dextram partem; et haec sunt principia cuiuscunque motus, iuxta tres dimensiones. cum autem hi motus tres sint, primus quidem, puta a superiore parte, accretionis causa est, sic ut eius, quod a sensu manat, a prioribus motus atque loci mutationis a dextris motus causa est. atqui motus is, qui accretio dicitur, eum, qui manat a sensu quique loci mutatio dicitur, praecedit. siquidem, si cupiam hi duo motus insunt,1 utique et ipse accretionis motus in eo inveniri debet, non autem e contra, ut, si accretionis motus in aliquo inveniatur, in eodem motus, qui manat a sensu quique loci mutatio est, omnino inveniri debeant, quemadmodum in plantis. sique convenit universo, ut principium ei adhibeamus, ut principium nempe motus, qui dextram versus in latitudinem fit, conveniet utique, ut etiam principia aliorum motuum ei adhibeamus, quae eo priora sunt, videlicet motus, qui in superiorem quique in anteriorem partem fit. de his autem in Libro de Animalibus scripsi, ibi namque est huius disputationis proprius locus, hoc autem in loco de eo principio nunc disserimus, quod in eisdem partibus ipsum praecedit, quemadmodum dextrum sinistrum, supra infra, ante pone. Principia autem haec dico, unde primum motus eorum, quae moventur, proficiscuntur. Per principia autem hoc in loco, unde motus proficiscuntur, motricem potentiam intellegit. ob id tamen non concedimus, ut haec cuiuscunque corporis principia sint; licet enim omne corpus secundum omnes has tres dimensiones moveatur, hoc natura sua non habet, sed rebus tantum animatis insunt. etenim his hi motus naturales sunt, sed partim eos simul habent, partim vero eum tantum sortiuntur, qui in sublime instituitur, sicuti accretionis motum in plantis cernimus. ipse autem ex unaquaque combinatione unum assumpsit, quod nobilius est, alterumque reliquit, siquidem ab eo continetur. ipse namque (exempli gratia) ex horum motuum combinatione, videlicet motus, qui in sublime quique deorsum fertur (qui quantitatis motus est), motum, qui sursum fertur, accepit; hic enim alterum continet, qui deorsum instituitur, siquidem fieri non potest, ut motus, qui ad supera fertur, sit, nisi alter motus inveniatur, qui ad infera proficiscitur, atque eodem iure ceterae etiam motiones se habent. quare cum dicimus principium motus accretionis esse motum, qui ad supera fertur, per motum, qui ad supera fertur, ambos motus simul combinatos intellegi oportet, videlicet motum, qui in superiorem quique in inferiorem locum instituitur, ac in ceteris motionibus eodem modo. alioquin, si contingeret, ut id hac ratione minime intellegeretur, conveniret utique, ut per motum in superiorem partem, eum motum intellegeremus, qui supra versus fit, ac ita etiam in ceteris motionibus.2 atque in universum, ea quidem pars supra appellatur, unde vere motus innovatur, quam quidem ob causam et finis quoque pars superior appellatur, et in plantis radices. per dextrum vero eam partem intellego, a qua vere motus proficiscitur;

然而,既然有些人声称天具有右部与左部,那么正如稍后所将要论述的那样,我们必须考察天是否依他们所传授的方式、抑或以另一种方式拥有右与左,只要将这些原理应用于宇宙的物体终究是相称的。他将处所上有所不同的诸部分称为“原理”;因为这些部分的配置原理乃是右部与左部,正如那些部分的配置原理是上与下一样,此类学派的人们便主张这一点。并且大体而言,那些原理仅在普遍且完善的物体中被发现;而完善的物体就是那些被称为赋有生命的物体。我所谓的三种[原理]是指:上部、前部与右部,并且在这每一项上都附有另一与其对立的部分,即下部、后部与左部;因为这些是依照物体的三个维度而得以完备的。然而我们将通过与运动相对比来考察此类配置,以便辨明它们之中的每一项究竟作为何种运动的原理而存在。因为上部是朝向上方的长度运动的原理,前部是朝向前方的深度[运动的原理],右部是朝向右方的宽度[运动的原理],以使得运动是从下部到上部、从后部到前部、以及从左部到右部;而这些就是依照三个维度的任何运动的原理。然而既然这三种运动存在,那么第一种,例如来自上部的运动,乃是增大的原因,正如来自前部的运动是源自感觉者的原因、来自右部的运动是处所变化的运动的原因一样。可是,被称为增大的那种运动,先于源自感觉的运动与被称为处所变化的运动。因为如果对某者而言具有这两种运动,那么增大运动本身必定也完全应当在该者之中被发现;然而反之则不然,并不是如果在某物中发现了增大的运动,源自感觉的运动与作为处所变化的运动就完全应当在同一物中被发现,如同在植物中那样。并且,如果我们对全宇宙应用一个原理——即作为在宽度中朝向右方发生的运动的原理——是相称的,那么对它应用先于〔该原理〕的其他运动的诸原理——即向上部发生的运动以及向前部发生的运动的原理——也必定是相称的。然而关于这些,我在《论动物》中已经作了记述,因为那正是这一探讨的固有处所;但在这一处所,我们现在所论述的,乃是在这些相同部分中其自身在先的原理,正如右先于左、上先于下、前先于后一样。 “然而我所说的这些原理,是指被推动者的运动最初从中出发的起点。”然而在这一处所,通过运动从中出发的“原理”,他理解为推动的潜能。尽管如此,我们并不因此承认这些乃是任何物体的原理;因为即便每一个物体都依照所有这三个维度而运动,它依其自身本性并不具有此点,而是仅属于赋有生命的事物。因为对这些事物而言,这些运动是自然的,但它们有一部分同时拥有这些运动,另一部分则仅仅分得朝向高处建立的运动,正如我们在植物中看到增大的运动那样。然而他本人从每一个组合中选取了更为高贵的那一个,而留下了另一个,因为后者被前者所包含。因为他本人(举例而言)从这些运动的组合中——即朝向高处运行与朝向下方运行的运动(这是数量的运动)的组合中——采纳了向上方运行的运动;因为这一运动包含了朝向下方建立的另一运动,既然若不存在走向低处的另一运动,朝向高处运行的运动就绝不可能存在,且依相同的法则其他运动亦是如此。因此,当我们说增大运动的原理是朝向高处运行的运动时,通过朝向高处运行的运动,应当理解为两种运动同时组合在一起,即朝向上方处所建立的运动以及朝向下方处所建立的运动,而在其他运动中亦以此种方式。否则,如果碰巧决不依这种道理来理解它,那么通过朝向上部的运动,我们应当理解为朝向上方发生的那个运动,而在其他运动中亦当如此,这便必定是相称的了。并且大体而言,运动真正从中被更新发起的那个部分确实被称为“上”,正因这一缘故,终点亦被称为“上部”,在植物中根部亦是如此。然而通过“右”,我理解为运动真正从中出发的那个部分;

语法注2 条
  1. 2.2siquidem, si cupiam hi duo motus insunt

    文本中的 cupiam 显然是 cuipiam(不定代词 quispiam 的单数与格形式)的抄写或排印错误,作述谓动词 insunt 的补足语,意为“如果对某物/某人而言存在这两种运动”。

  2. 2.2alioquin, si contingeret, ut id hac ratione minime intellegeretur, conveniret utique, ut per motum in superiorem partem, eum motum intellegeremus, qui supra versus fit, ac ita etiam in ceteris motionibus.

    由未完成过去时虚拟式构成的反事实条件句(si contingeret ... conveniret utique ...)。它用于强化前面的论点(即“向上运动”统摄并代表其对立的“向下运动”),指明如果不是这样理解,就会得出仅指字面上单一向上的运动这一荒谬后果。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:91.17-93.5