← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§89.32-91.16

天体圆周运动的无受动性与永恒性

忒弥斯提乌斯论证了天球是依本性进行圆周运动而无需劳苦或外在强力,并非依靠神话中的阿特拉斯或灵魂的强力维系得以支撑,从而确证了天体运动的无受动性与永恒性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1#2

Quae vero nos de eo diximus, assertionis illorum vim confirmant; ostensum enim est corpus, quod in circulum torquetur, interitus et ortus expers esse, quodque affectiones non admittit; praeterea liberum est a molestiis, quae mortalibus accidunt, sed non penitus absoluteque; forte enim eas admittit vel ea ratione, qua lumen recipit, quemadmodum lunare corpus; dum vero de ceteris affectionibus loquitur, sane verum est. ubi vero corpus meminit, etiam in postulati modum summum locum nominavit, siquidem quod per summum intellegimus, diversum ab eo est, quod per τὸ πέριξ nominamus;1 τὸ ἄνω enim est a medio ad lunae orbem usque, τὸ πέριξ autem dicitur a lunae orbe ad extimam supremae sphaerae superficiem usque. Aristoteles inquit: et quoniam caelum laboris et defatigationis expers est. — per caelum autem hoc in loco praestantius intellegit — propterea quod ad motus eius perpetuitatem vim non requirit, quae, ut hac motus specie omnino moveatur, cogat, cum ipsum [aptum] natum aliter ferri impediat prohibeatque; etenim ea omnia, quae hoc ordine moventur, laborem defatigationemque participant, et quo motus eius praeter naturam ac naturalis constitutionis privatio permanentior extiterit, eo laboris ac eius defatigationis maior erit accessio. Neque vero hoc est secundum fabulam antiquorum, videlicet poetarum, quemadmodum inquit Homerus ac id genus alii poetarum nonnulli, caelum 〈Atlante quodam〉 sustentari ipsumque ad se tuendum indigere tali necessitate. videntur enim ii etiam, qui hanc fabulam commenti sunt, in eadem esse sententia, qua posteriores nonnulli physici, qui existimavere corpora caelestia esse terrea et gravia, causamque afferre conati sunt, cur caelum ad infra non inclinet nec praecipitetur; quorum nonnulli huius causam conversionem esse dixerunt, alii vero arbitrati sunt animam quandam caelum ferre ac sustentare; animam autem violenter ipsum tenere. etenim quamvis ab anima eiusmodi corpus custodiri dicant, ab ea tamen cogi non affirmant, ut id natura recipiat, quemadmodum animatis evenit. consentaneum igitur non est affirmare, ut vi quadam animata perpetuo in proprio loco permaneat nec quod propter conversionem eius sustineatur prohibeaturque, ne ad infera praecipitetur. etenim neque divinum corpus, neque etiam anima (ut convenit) poterit semper moveri. fieri enim non potest, ut eius vita molestiae expers sit, cum corpus moveat, quod alio modo suapte natura feratur, continenterque moveat, sed sine vacatione, ab omni etiam quietis voluptate libera extitisset,2 — voluptas enim corpoream requiem sequitur — sine defatigatione otioque. atque ita animae contingeret, ut deteriorem quam mortalium animae sortita conditionem esset;3 iis namque somni tempore requies quaedam omnino conceditur, haec autem, quoniam semper movetur, ea etiam requie esset orbata ac otiosam vitam ageret, si (quemadmodum dicunt) semper moventur ex eo, quod in continua celeritate sit ob eius vitam, quae in eo apparet. nonne vides hunc sermonem, similem ei, quem vel alias nominatus poeta de Ixione protulit? qui quidem animantium more trochum movere arbitrantur, et nunquam ab eo absolvi datum est. Aristoteles inquit: quodsi corpus, quod in orbem movetur, eo modo, qui expositus est, esse potest, nempe quintum esse naturaque hoc motu cieri nec non secundum dispositionem minime commutari, aeternum quoque esse perspicuum nobis evadet. praetereaque nostra sententia, quae de deo est, congrua erit; ea videlicet, quam communi consensu affirmare poterimus. communem autem consensum vaticinationem appellat; vaticinatio enim vera est, licet sine demonstratione sit, ita etiam communes consensus.

然而,我们关于它所陈述的诸事证实了他们断言的力量;因为已经指明,作圆周回旋的物体免于毁灭与生成,并且不接纳受动状态;此外,它免于降临在凡人身上的劳顿,但这并非彻底且绝对的;因为或许它正如月轮的物体那样,甚至以接受光照的方式来接纳它们;然而只要他谈论的是其他受动状态,这确实是真实的。然而当他提及物体时,他亦以公设的方式命名了最高处所,因为我们通过“最高”所理解的,与我们通过 τὸ πέριξ(周缘部)所命名的有所不同;因为 τὸ ἄνω(上方)是从中心直至月轮,而 τὸ πέριξ 则说是从月轮直至至高天球的最外表面。亚里士多德说:“且既然天免于劳苦与疲惫”——然而在这一处所,他将天理解为更卓越者——这是由于它的运动的持久性并不需要一种强力,来强迫它完全以此种运动形式运动,同时阻碍并阻止它自身按本性作其他方式的运行;因为凡按此种秩序运动的一切事物都分有劳苦与疲惫,且它的反自然运动与自然构造的丧失越是持久,其劳苦与疲惫的增加也就越大。这确实也不是依循古人、亦即诗人们的神话,正如荷马以及同类的其他几位诗人所说,天由[某个阿特拉斯]所支撑,且它为了保全自身需要这样一种必然性。因为甚至那些编造这一神话的人,似乎也抱有与后世某些自然学家相同的见解,后者认为天体是土质且沉重的,并试图提出天为何不向下倾斜也不坠落的原因;他们当中有些人说这一原因乃是旋转,另一些人则认为某个灵魂运载并支撑着天,且灵魂强力地维系着它。因为尽管他们说这样一种物体由灵魂所护持,但他们并未断言它被灵魂强迫是以自然接受它的方式发生的,正如在赋有生命者身上所发生的那样。因此,断言它借由某种有生命的力量永久居留在固有的处所,或者断言它因自身的旋转得以被支撑并被阻止向下坠落,乃是不相称的。因为神圣的物体,乃至(按其相称性)灵魂,都绝不可能总是被运动。因为当灵魂推动一个依其自身本性以另一种方式运行的物体、且不断地推动而毫无休止时,它的生命不可能免于劳顿,而且它本应脱离一切休歇的愉悦——因为愉悦伴随着身体的安歇——而没有疲惫的纾解与闲暇。这样一来,灵魂所遭遇的,便是分得比凡人的灵魂更恶劣的境况;因为对于凡人的灵魂而言,在睡眠之时完全被赋予某种休歇,但这一个由于总是被运动,甚至连那种休歇也被剥夺,并且过着一种徒劳的生活,如果(如他们所说)它们总是被运动乃是由于其所显现的生命而处于连续的疾速之中。难道你没有看出,这一说法类似于在别处亦被提及的诗人关于伊克西翁所作的论述吗?他们确实认为,它们像活物那般转动着轮子,并且从未被赋予脱离它的权利。亚里士多德说:“然而,如果作轨道运动的物体能够以所阐明的方式存在,即它是第五元素,依本性以此种运动被推动,并且绝不依其状态而改变,那么它也是永恒的这一事实对我们而言也将变得明晰。此外,我们关于神的见解将是相称的;亦即我们将能够依普遍共识来断言的见解。”然而他将普遍共识称为神托式直觉;因为神托式直觉即便没有论证也是真实的,普遍共识亦是如此。

语法注3 条
  1. 2.1siquidem quod per summum intellegimus, diversum ab eo est, quod per τὸ πέριξ nominamus

    在由表原因的连词 siquidem 引导的从句中,主语关系从句 quod per summum intellegimus 与介词短语中的 ab eo... quod per τὸ πέριξ nominamus 形成对比。解说者在此从句法上明确区分了月下界上部(τὸ ἄνω)与外周天界(τὸ πέριξ)的空间界定。

  2. 2.1ab omni etiam quietis voluptate libera extitisset

    形容词 libera 与夺格(ab omni quietis voluptate)连用,在此并非通常肯定意义上的“免于(自由)”,而是表剥夺或缺乏之意,即“被剥夺了/缺乏休歇的愉悦”(相当于 expers 或 orba)。后文指出愉悦伴随身体安歇、且天界灵魂将处于比凡人灵魂更劣恶的境况,由此确立了该否定性剥夺义。

  3. 2.1atque ita animae contingeret, ut deteriorem quam mortalium animae sortita conditionem esset

    非人称结构 contingeret 由名词性从句 ut... esset 作为真正主语。在此从句内部,sortita conditionem esset(异态动词 sortior 的虚拟式过去完成时)的主语是天之灵魂,并包含着比较句式 deteriorem... quam mortalium animae [sortitae sunt conditionem]。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:89.32-91.16