- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:9.21-10.39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
基于圆周运动相对于直线运动的在先性与完满性,论证了作圆周运动的物体必须是简单的,且是不同于四元素的第五种物体。进而表明天体的圆周运动决非出于暴力的反自然、可灭运动,而是永恒且自然的固有运动,由此确立了天体的不生不灭性。
at nulla recta linea perfecta existit, cum si finita, tum etiam si infinita censeatur.1 si enim infinita existimetur, cum indefinita ac indeterminata sit, perfecta esse non potest. si vero finitam illam iudicabis, poterit et incrementum et decrementum suscipere et sic diminuta erit.2 perfectum insuper habet exordium, medium atque extremum, quae in circulo tantum deprehenduntur, in recta autem linea nulla ratione inveniuntur. in eo enim, quod finem non habet, qua ratione haec reperiri possunt, in quantum fuerit infinitum? finitum vero, cum fieri non possit, ut medium habeat, quo iure etiam haec habere poterit? etenim si additionem susceperit, qui fieri potest, ut unum idemque medium custodiat?... cum autem conversio motu recto prior sit: igitur quod conversione movetur, eo prius erit, quod recto motu defertur.3 una est enim proportio, quam hi duo motus inter se habent. at corpora, quae recto motu feruntur, simplicia sunt, et consonum est, ut id, quod prius simplici est, simplex quoque existat. igitur quod in circulum movetur, congruum est, ut simplex sit, sique non erit unum ex quatuor elementis (motus namque elementorum recti sunt) relinquitur ut eiusmodi corpus existat. congruum vero non est, ut sit aliquod corporum compositorum, primum quoniam corpus simplex est (ut superius iudicatum fuit), cum simplici antiquius sit; deinde si quod in circulum movetur, compositum extitisset, ab eo, quod superat in illo, motus eius proficisceretur. ex his igitur perspicuum fit, corpora composita moveri, si antea motus orbicularis exstiterit. cumque eiusmodi motus alicuius quatuor elementorum proprius non sit, igitur consentaneum est, ut quinti corporis proprius existat. Quod non modo iis, quae dicta sunt, verum alia ratione hunc in modum ostenditur. motus enim aut naturalis, aut praeter naturam est, et qui alicui corporum praeter naturam inest, is alterius naturalis erit, hic autem sit veluti motus deorsum. unusquisque enim motuum alicuius elementorum naturalis existit, qui ceteris elementis praeter naturam convenit. cum autem rotundus motus unicuique elementorum praeter naturam conveniat, quinto corpori secundum naturam competet. quare consentaneum erit, ut quintum corpus inveniatur, cuius conversio naturalis existat. Praeterea vero conversio aut naturalis aut praeter naturam erit. si naturalis, perspicuum est, quod quinto corpori inerit secundum naturam. non enim fieri potest, ut alicui elementorum accommodetur, haec namque alios praeter hunc naturales motus sortiuntur. et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur, motu praeter naturam, eoque continuo moveri, (dixit autem continuo, ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc irrationale erit. namque si motus eius fuerit praeter naturam, et omne, quod movetur motu praeter naturam, vi movetur, proptereaque illi interitus contingit, sicuti id in omni eo videre licet, quod eiusmodi motu movetur: necessario fiet, ut conversio corruptionem quoque admittat. at corruptionem non admittit (alioquin infinitis antea seculorum aetatibus hoc ei contigisset); non itaque praeter naturam est, itaque relinquitur, ut naturalis sit. quare cum nulli elementorum secundum naturam conveniat, necessario etiam fit, ut quinto corpori accommodetur. deinde dicit, palam itaque est ex hoc dicto, quod si eiusmodi motus igni inesset (ut quidam opinati sunt) necessario non tantum motus deorsum erit ei praeter naturam, sique praeter naturam erit, corruptionem admittit. igitur conversio iuxta sententiam eorum, qui eam igni accommodarunt, multiplicem corruptionem recipiet. et eae quoque rationes, quibus alii praedicta infringere conantur, sunt gravissimae. hoc vero sermone absoluto inquit deinceps, corpus quod in circulum vertitur, ingenitum est ac immortale.
然而,任何直线无论被视为有限的,抑或甚至被视为无限的,都决非完满地存在。因为如果它被认为是无限的,既然它是无规定且不确定的,它便不可能是完满的。但如果你判定它是有限的,它就既能接受增加也能接受减少,从而将是有亏欠的。此外,完满之物具有起点、中点与终点,而这些唯独在圆中能够被察觉,在直线中则绝无可能被发现。因为在没有终点的事物中,只要它是无限的,凭何种道理能够找到这些呢?至于有限的事物,既然不可能具有中点,凭何种根据它也能具有这些呢?因为如果它接受了增加,怎么可能保持同一不变的中点呢?……然而,既然圆周旋转先于直线运动:因此以圆周旋转而被推动者,将先于以直线运动而被运移者。因为这两种运动彼此之间所具有的比例是单一的。但是以直线运动而被运移的物体是简单的,而先于简单者,其自身也作为简单者而存在,乃是相称的。因此,作圆周运动者应当是简单的,乃是妥当的;且如果它不是四元素之一(盖元素的运动是直线的),便保留了此类物体的存在。然而它属于复合物体中的某一个,乃是不妥当的:第一,因为它是简单的物体(如前所判定),既然它比简单者更为古老;第二,如果作圆周运动者是复合的,它的运动便将发自于其中占支配地位者。因此,从这些事情中可以清楚地看出:如果先前存在圆周运动,复合物体便会被推动。而且既然此类运动不属于四元素中的任何一个所固有,因此它作为第五种物体所固有而存在,便是合乎情理的。 这一点不仅通过已述之事,而且通过另一种推理按如下方式被表明。因为运动要么是自然的,要么是违反自然的;而违反自然地属于诸物体中某一者的运动,对于另一者而言便将是自然的;而这运动例如便是向下的运动。因为诸运动中的每一个作为诸元素中某一个的自然运动而存在,对于其余元素而言则是违反自然地相适的。然而,既然圆形运动对于诸元素中的每一个都是违反自然地相适的,它依照自然便将属于第五种物体。因此,发现存在着其圆周旋转乃是自然存在的第五种物体,便将是合乎情理的。 此外,圆周旋转要么是自然的,要么是违反自然的。如果是自然的,显而易见的是它将依照自然属于第五种物体。因为不可能发生它被赋予诸元素中的任何一个的情况,盖这些元素除了这种运动之外还分有了其他自然运动。而如果我们设定在轨道中旋转的物体依违反自然的运动、且依连续的运动而被推动(但他之所以说“连续的”,是为了暗示那向着中心运移的运动),这便将是不合乎理性的。因为如果它的运动是违反自然的,而凡是依照违反自然的运动而被推动者,都是依暴力而被推动的,并因此毁灭降临于它,正如在一切依此类运动而被推动之物中所能看到的那样:那么圆周旋转也将必然容纳败坏。但它不容纳败坏(否则在无数世代之前这便已降临于它了);因此它不是违反自然的,从而便保留了它是自然运动的结论。因此,既然它依照自然不适合于诸元素中的任何一个,它被赋予第五种物体便也必然发生。随后他说:因此从这番话中显而易见的是,如果此类运动属于火(正如某些人所主张的),那么必然并非只有向下的运动对它而言是违反自然的,并且如果它是违反自然的,它就容纳败坏。因此,依照那些将圆周旋转赋予火的人的见解,圆周旋转将招致多重的败坏。而其他人试图以此推翻前述观点的那些论证,也是极有分量的。在结束了这番论述之后,他接着说,作圆周旋转的物体是不生且不灭的。
- 1.2cum si finita, tum etiam si infinita censeatur
在相关结构 cum ... tum(无论……抑或……/不仅……而且……)的各个分句中嵌入条件从句 si 的句式。它构成了无论假设为有限还是无限、直线皆不可能完满的两难推论前提。
- 1.2et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur, motu praeter naturam, eoque continuo moveri, (dixit autem continuo, ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc irrationale erit
整句的句法骨架由带有假设意味的 cum 从句(“如果我们设定……”)及其支配的带不定式结构(corpus ... moveri)以及主句 hoc irrationale erit 构成。motu praeter naturam, eoque continuo 是修饰 moveri 的方式夺格短语,括号内的文字则是注释者对 continuo 一词所作的补充阐释。
- 1.2eo prius erit, quod recto motu defertur
eo 并非引出原因或说明性 quod 从句的原因夺格,而是依存于比较级 prius 的指示代词比较夺格(意为“比那……者更在先”)。quod recto motu defertur 则是以 eo 为先行词的关系从句,共同表示比较的标准。
