- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:8.2-9.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌阐明圆周运动属于不同于四元素的第五种简单物体,其论证基于相反运动的一对一对应、依自然与反自然的区分,以及圆周图形的完满性。
etenim duae tantum simplices lationes sunt, recta scilicet et rotunda, quandoquidem simplices dimensiones, hoc est magnitudines, duae existunt. quod vero conversio debeat simplici corpori aptari, inde perspicuum est, quia eiusmodi corpus in orbem fertur. etenim si corpus, quod in orbem movetur, compositum esse statuerimus, cum dictum a nobis sit, compositorum corporum motum fieri vi dominantis, consentaneum itaque erit, ut in mundo simplex aliquod corpus inveniatur, cuius conversio propria existat. hac itaque conclusione deducta, nempe corpus aliquod inveniri, quod natura sua in circulum feratur, ad alia progreditur, ex quibus haec eadem conclusio deducitur. verum antequam posteriorem sermonem aggrediatur, cum ex his deductum sit, omnino consentaneum esse, ut in mundo aliquod corpus inveniatur, addidit Aristoteles deinde secundum naturam autem impossibile, si uniuscuiusque corporis unus motus proprius existit. haec autem sententia ita intellegi debet, ac si dixisset, quod si ignis sit, vel aliquod quatuor elementorum, quod in circulum feratur, non erit rationi consonum, ut conversio horum alicui secundum naturam insit, si unicuique corporum unus accommodetur naturalis motus, ac definitae sint naturales motiones. itaque iuxta syllogismi formam declaratum est, consonum esse, ut corpus aliquod inveniatur, quod non absolute, verum secundum naturam in circulum moveatur. His igitur ita indicatis, aliam deinceps orationem prosequitur, quae est eiusmodi. motus praeter naturam contrariatur motui, qui secundum naturam existit, et motus, qui naturali motui adversatur, unus est (unum enim uni contrariatur),1 motus igitur praeter naturam unus existit. dum vero aliquod elementorum motu, qui in orbem fertur, movebitur, quoniam eiusmodi motus simplex est, erit illi praeter naturam, siquidem horum corporum naturalis motus rectus est; rectus vero motus motui recto contrariatur, sicuti motus, qui ad supera fertur, ei adversatur, qui deorsum tendit, et e converso. igitur motus hic, qui in circulum fertur, unicuique illorum, hoc est propriorum, contrariatur. et si elementorum aliquod secundum naturam in orbem feratur, duos sibi invicem contrarios motus possidebit, quod sane ridiculum est ac valde absurdum. non itaque eo movebitur motu, qui in orbem instituitur. necnon rationi consentaneum est, ut motus, qui in circulum fertur, dum simplex fuerit, alicuius corporis praeter quatuor elementa proprius sit. haec autem oratio praecedentem insequitur, ac iuxta ordinem in praecedenti oratione observatum, quae dicta a nobis sunt, manifesta evadunt. ceterum eiusmodi sermonem subsequens etiam insequitur, modo ei annectatur, ac unica oratione simul explicentur,2 ille nempe qui dicit palam igitur est, aliquod in mundo inveniri corpus et reliqua, quae deinceps sequuntur. verba autem, quodsi in mundo aliud corpus inveniatur, quod praeter naturam in circulum vertatur, omnino habebit naturalem quendam motum:3 (eiusmodi verba) ita intellegenda sunt, siquidem diximus praeter naturam, hoc comparatione tantum est ad eum, qui secundum naturam existit, et fieri non potest, ut corpus externa latione praeditum sit, naturali vero careat. nec alia relinquetur ulla naturalis motio, siquidem motus ad supera atque ad infera quatuor elementis secundum naturam inest. ratione igitur consentaneum est, ut motus, qui secundum circulum fit, minime praeter naturam existat, ac quinto corpori omnino accommodetur. congruum itaque erit, ut quintum aliquod ac simplex corpus inveniatur. Idem praeterea, hoc est in mundo quintum corpus inveniri, alia quoque ratione hunc in modum explicatur. conversio ea latione perfectior est, quae recto ordine fit, illa siquidem inter perfectas lationes connumeratur, rectae lineae vero motus minime perfectus existit. circulus enim figurarum omnium perfectissimus est, siquidem neque additionem admittit neque defectum, sed de numero eorum est, quae perfecta gignuntur.
因为确实只有两种简单的位移运动,即直线的与圆周的,既然简单的维度,亦即量度,存在着两种。然而,圆周旋转应当适合于简单物体,从下述事实来看是显然的:即此种物体是作圆周运移的。盖即便我们设定作圆周运动的物体是复合的,既然我们已经说过,复合物体的运动是凭借支配者的力量而发生的,那么在世界中发现某个简单物体且以圆周旋转为其固有者,便将是合乎情理的。因此,既然得出了这一结论,即发现存在着凭自身本性作圆周运移的某个物体,他便进而探讨从中得出这同一结论的其他论据。但在着手后一个论述之前,既然从这些前提出发得出了在世界中发现某个物体是完全合乎情理的,亚里士多德随后补充道:“但依照自然这是不可能的,如果每一物体都存在一种固有运动的话。”然而这一论断应当被理解为,仿佛他说过:如果是火、或是四元素中的某一个作圆周运移,那么如果赋予每个物体一种自然运动且自然运动是确定的,圆周旋转依照自然属于这些元素中的任何一个,便将是不合乎理性的。因此,依照三段论的形式阐明了:发现某个并非绝对地、而是依照自然作圆周运动的物体,是相谐和的。因此,在这些事情被如此指明之后,他接着展开另一段论述,其形式如下。违反自然的运动与依照自然存在的运动相反,而与自然运动相对立的运动只有一种(因为一物只与一物相反);因此违反自然的运动只存在一种。然而当诸元素中的某一个依作圆周运移的运动而被推动时,既然此类运动是简单的,这对于它而言便将是违反自然的,只要这些物体的自然运动是直线的;然而直线运动是与直线运动相反的,正如向上运移的运动与向下趋近的运动相对立,反之亦然。因此,这个作圆周运移的运动,便与那些运动中的每一个(亦即各自固有的运动)相反。而如果诸元素中的某一个依照自然作圆周运移,它就将拥有彼此相反的两种运动,这确实是可笑且极度荒谬的。因此,它不会依循那建立在圆周上的运动而被推动。并且,作圆周运移的运动既然是简单的,它作为四元素之外的某个物体的固有运动,也是合乎理性的。而这一论述承接前一段论述,并且依照前一段论述中所遵循的次序,我们所说的事情便变得显明。此外,随后的论述也承接这样的论述,只要它与它相结合并在单一论述中同时得到阐明,那即是说出“因此显而易见的是,世界中发现了某个物体”以及随后相继出现的其余言辞者。而“如果世界中发现了另一个违反自然地作圆周旋转的物体,它将必定具有某种自然运动”这番言辞(此类言辞),应当如下理解:既然我们说了“违反自然”,这仅仅是与依照自然存在的运动相比而言的,并且不可能发生某个物体具有外在的位移运动却缺乏自然运动的情况。也不会留下任何其他自然运动,既然向上和向下的运动依照自然属于四元素。因此依照理性,合乎情理的是:依照圆周而发生的运动决非违反自然而存在,而是完全适合于第五种物体。因此,发现某种第五且简单的物体,便将是妥当的。此外,同样的事情,即世界中发现了第五种物体,也可以通过另一种推理按如下方式得到阐述。圆周旋转比起那以直线次序发生的位移运动更为完满,盖前者被列入完满的位移运动之中,而直线的运动决非完满地存在。因为在一切图形中圆是最为完满的,既然它既不容许增加也不容许亏欠,而是属于那些生成完满的事物之列。
- 1.2unum enim uni contrariatur
此处表述了标准的逻辑公理“一物只与一物相反”。句法上由中性单数主格 unum 与与格 uni 构成,强调对立严格是一对一的。
- 1.2modo ei annectatur, ac unica oratione simul explicentur
连词 modo 与虚拟式(annectatur, explicentur)连用,构成“只要……并且……”的限制性条件从句,指明后文的论述与前文合并为单一论证进行理解的条件。
- 1.2quodsi in mundo aliud corpus inveniatur, quod praeter naturam in circulum vertatur, omnino habebit naturalem quendam motum
此句引用并改述了亚里士多德的文本。quodsi 从句使用现在虚拟式(inveniatur, vertatur)表达假设,归结句则使用直陈式将来时 habebit,断定其必然的逻辑结论:具有外在反自然运动的物体必定具有其固有的自然运动。
