- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:10.40-12.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
梳理亚里士多德设立的前提与已证命题,并论证第五种物体无论依自然还是违反自然都不向上或向下运动,因而既非重亦非轻。
Cum autem pro hypothesi statuisset, quod contrario caret, ac insuper adduxisset nonnulla tanquam supposita, alia vero demonstratione comprobata, hoc deinceps hunc in modum prosequitur: corpus (quintum) nec leve, nec grave existit, declaratque quo iure id necessarium sit; ac de eo primo meminit, quod hoc loco sat sibi erat, retulitque, quid grave, quid leve esse dicatur, quandoquidem de his erit absoluto sermone in Quarto Libro pertractaturus. Eorum autem quae dicta sunt, haec supposita fuere, nempe motum, quo aliquid per locum movetur, esse de numero eorum, quae naturalibus corporibus per se insunt, ac simplices motus inveniri iuxta mensuram simplicium linearum, nec non ex numero specierum motus, simplicium corporum numerum deprehendi (dixi specierum motus ut eos motus insinuarem,1 qui in circulum, et qui recto ordine fiunt quique elementorum quatuor proprii existunt) nec non motuum nonnullos simplices esse, nonnullos vero compositos, compositosque motus fieri ratione eius, quod in eis praevalet, ac eum motum qui alicui corporum secundum naturam inest, inesse alteri praeter naturam, unique unum contrariari, nec non id, quod sursum et deorsum fertur, esse id, quod a medio et ad medium movetur, ac rotundum motum eum esse, qui circa medium instituitur, nec non motum praeter naturam, cum simplex fuerit, contrarium esse, siquidem consentaneum non est, ut omne id, quod inest alicui praeter naturam, contrarium habeat, tametsi id, quod praeter naturam est, ei contrarium sit, quod secundum naturam existit. Haec sunt quae in praecedentibus supposita fuere, quae vero comprobavit haec sunt: nempe in mundo corpus simplex quintum inveniri, quod secundum naturam in circulum movetur, quodque elementis quatuor perfectius atque antiquius existit. Deinceps ait: ex hoc autem sequitur, quintum corpus non esse grave, neque leve: grave enim est id, quod natura sua ad medium defertur, et reliqua, quae iuxta illius ordinem subsequuntur. deinde dicit, necessarium autem est ut quicquid ad supera vel ad infera movetur, aut gravitatem, aut levitatem, aut utramque simul sortiatur. dixit utramque simul, etenim aqua et aer et gravitate et levitate praedita sunt, hae vero in illis minime ea ratione inveniuntur, quasi unumquodque eorum et grave et leve existat; fieri namque hoc nullo modo potest. non enim dicimus unumquodque eorum grave et leve esse, si ad unum et idem referatur. verum grave erit comparatione ad aliud, sicuti aqua gravis est, si ad aerem conferatur, et comparatione ad duo diversa. Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cum definito converti,2 in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non esse grave, neque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc est sursum et deorsum, neque secundum neque praeter naturam movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum movetur,3 quandoquidem si praeter naturam deorsum moveretur, motus huic contrarius, nempe is, qui ad supera instituitur, necessario ei naturalis extitisset; sed conversio fuit eius naturalis motus; igitur congruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum motuum secundum naturam moveatur, quandoquidem motus eius secundum naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus, quae secundum naturam aliquo horum duorum motuum moventur. si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset. at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est, ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus non movetur sursum nec deorsum, quod autem nec sursum nec deorsum movetur, nec grave, nec leve existit... at corpus, quod in circulum vertitur, non moveri sursum nec deorsum, id negative expressum est.
然而,当他把缺乏对立者设定为假说,并进一步提出若干点作为前提,而其他几点通过论证予以确证之后,他便接着按如下方式继续论述:(第五种)物体既非轻亦非重,并阐明凭何种根据这是必然的;且他首先提及了在这个地方对他而言足够的事情,并叙述了何谓重、何谓轻,因为关于这些事情他将在第四卷中以完整的论述详细讨论。 而在已述的事情中,以下诸点是作为前提的:即某物穿过空间而被推动的运动,属于自然物体自身所固有的那些事物的数目;简单的运动乃是依简单直线的尺度而被发现的;并且从运动的种的数目中可以领会简单物体的数目(我说“运动的种”,是为了暗示那些作圆周运动的运动、以及那些依直线次序发生的且属于四元素所固有的运动);并且运动中的某些是简单的,某些则是复合的,而复合的运动是因其中占支配地位者的理据而发生的;属于诸物体中某一者的依自然的运动,对于另一者而言则是违反自然的,且一对一地对立;此外,向上方与向下方被运移者,乃是从中心以及向中心被推动者,而圆形运动则是围绕中心而展开的运动;再者,违反自然的运动若是简单的,便是对立的(因为属于某物的违反自然的一切事物都具有对立者是不合情理的,尽管违反自然之物与依照自然而存在之物是对立的)。 这些便是在前述论证中被作为前提的事项;而他所确证的事项则是如下这些:即在世界中存在着依照自然作圆周运动的第五种简单物体,并且它比四元素更为完满且更为古老。 接着他说:由此可见,第五种物体既不是重的,也不是轻的;因为重的是依其本性向中心运移之物,以及其余依照其顺序相随者。随后他说:然而,凡向高处或向低处运动之物,都必然分有重、轻、或二者兼备。他之所以说“二者兼备”,乃是因为水和空气兼具重与轻,但这些性质在它们之中的存在,决不是说它们之中的每一个既是重的又是轻的;因为这绝不可能发生。盖如果联系于单一且同一之物,我们并不说它们中的每一个既重又轻;而是相对于另一物而言将是重的,正如水若与空气相比则是重的,乃是相对于两种不同之物而言的。 事实上,当他叙述了重与轻的定义,并说过重的是依其本性向下运移之物,轻的是依其本性向上方趋向之物,且定义与被定义者是可换位的之后,他最终回到了被定义者本身,说道:凡仅仅向下运动者是重的,而仅仅向高处飞升者是轻的。我认为亚里士多德之所以这样做,是为了由此显而易见:在轨道中运动的物体既非重亦非轻;因为无论依自然还是违反自然,它既不从中心也不向中心运动,即不向上也不向下运动。 违反自然地,它确实不依照这两种运动中的任何一种而运动,因为如果它违反自然地向下运动,那么与此对立的运动,即向高处展开的运动,便必然已作为自然的运动而属于它了;然而圆周旋转本是它的自然运动;因此在它之中便将妥当地存在着与一个违反自然的运动相对立的两个自然运动;但我们先前已设定了一对一地对立。而如果它违反自然地向高处运动,同样的论述也将随之而来。而且它依照自然按这两种运动中的任何一种运动也是不可能的,因为它的依照自然的运动作为圆周旋转而存在,且每一个物体的自然运动只有一个。然而,如果它按这两种运动中的任何一种运动,即向上或向下运动,它就必定是依照自然按这两种运动中的某一种运动的那些物体之一。因为如果向高处运动,它便本会是火,若向低处运动,则本会是土。但既然它不是这两者中的任何一个,因此它不以那两种运动中的任何一种被运移,便是合乎情理的。而且既然圆周物体既不向上也不向下运动,而既不向上也不向下运动之物既非重亦非轻……然而,作圆周旋转的物体不向上也不向下运动,这是否定地被表达的。
- 1.3dixi specierum motus ut eos motus insinuarem
第一人称完成时 dixi 表明这是注解者特米斯蒂乌斯本人的插入性说明。在列举本句中的前提(supposita)时,他以自己的口吻补充道“我说‘运动的种’,是为了暗示……”,以限定其词义。
- 1.3definitionem cum definito converti
由接续词 cum 引导的从句(cum... retulisset, dixissetque... ac [dixisset])中的宾格加不定式结构,说明定义与其被定义项是相互可换位(converti)的。
- 1.3praeter naturam quidem nulla duarum motionum movetur
nulla duarum motionum 作为手段或方式夺格短语修饰被动态动词 movetur,意为“不以这两种运动中的任何一种被运移”。
