← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§88.5-89.32

天球的未生不灭性与永恒单一性

特米斯提乌斯注解《论天》卷二第一章开篇,依据前卷及《物理学》的结论与古希腊智者的直见,确证天球未生不灭,是包含无限时间的单一永恒者,并阐述圆周运动作为终点与开端的完满性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1#1

Quoniam autem in Octavo Physicorum Libro declaratum fuit rationi consonum esse, ut corpus, quod in circulum fertur, sempiternum inveniatur — etenim aequum est, ut motus ac motor sempiternus sit, et hic motus ei tantum inesse potest, quod in orbem fertur — cumque in eo, qui proxime hunc praecedit, Libro dictum sit congruum esse, ut quintum corpus ingenitum immortaleque existat, ac tandem monstratum fuerit mundum ingenitum esse ac immortalem, illuc modo regrediendum nobis erit, ut praefatae disputationis principia colligamus ac ita ea repetamus. Aristoteles inquit: 〈omne quidem caelum〉 nec ortum esse nec interire posse, et reliqua — per haec autem nec interire posse non solum absolute non interire intellegit, sed neque habere potentiam, ut possit interire — sed unum esse atque aeternum, omnis aeternitatis principium et statum non habens — durationis nempe, non autem magnitudinis;1 magnitudine enim finitum existit — habens autem et continens in se ipso infinitum tempus cum ex iis, quae dicta sunt, perspici potest, tum ex sententia illorum, qui oppositum dixerunt. dixit habens autem et continens in se ipso infinitum tempus, quoniam duo diversa haec respiciunt; siquidem dixit habens, quoniam cum universo tempore distrahitur, et continens in se ipso, etenim causa est, ut tempus proferatur, quandoquidem in eius circumvolutione tempus consistit. cuius veritas cum ex iis, quae a nobis dicenda sunt, tum ex sententia illorum, qui aliter dicunt, intellegi potest. Etenim si eo modo, quem illi inducunt, esse potest et eo etiam modo, quem nos dicimus, non est, cur persuasum cuipiam sit id magis hoc, quam illo modo se habere. verum si eo modo, quem illi inducunt, esse non potest, eo vero, quem nos dicimus, potest, hoc tametsi demonstrationis vim non habeat, magnum tamen pondus habet ad huius veritatem persuadendam. quodsi inter has duas sententias medium non sit, sed genitus aut ingenitus sit, quemadmodum nos dicimus; at genitus non est: omnino igitur ingenitus sit, oportet. deinceps eorum sententias, qui aliter dicunt, ponamus. Itaque praeclare nobiscum agetur, si hoc sibi quisque nostrum persuadeat veterum sapientium, maximeque Graecorum, de hoc veras esse sententias. hi enim supremum corpus tamquam divinum animadvertentes, siquidem convenit, ut divina in sublimioribus locis collocentur, caelum versus, dum deos praecabantur, manus extollebant. videtur autem Aristoteles non huic, sed illorum sententiae adstipulari, qui deum immortale animal esse pronuntiabant et, si animal est, sine dubio corpus motu praeditum, qui omnino cessare non potest finemque non habet, sed ceterorum motuum ortuumque principium est, cum sempiternus deus sit omnium rerum causa. cum itaque id de eo corpore sentiret, quod in circulum vertitur, in postulati modum inquit: motus finem motus principium esse, quod a deo emanat.2 illud namque finem ceterorum motuum, videlicet globosum corpus, appellabant, quia finis quoque ex eo finis dicitur, quod continet. et circulatio ac corpus, quod in orbem fertur, perfectum existit — circulus enim incrementum non suscipit — et imperfectum motum eumque, qui finem habet, continet. etenim is motus, qui recto ordine instituitur, finem habet, haec autem nec principium habet nec finem, siquidem unumquodque punctum, quod in circulo designetur, et finis et principium existit. Caelum autem summumque locum (etc.). haec est una ratio de sphaerici corporis dispositione a veteribus desumpta. veteres enim supremum locum, in quo est illud corpus, quod in circulum torquetur, diis quidem attribuerunt.

然而,既然在《物理学》第八卷中已经阐明,作圆周运动的物体被发现是永恒的合乎理性——因为运动与推动者是永恒的乃是合宜的,而这种运动只能内在属于作轨道运行之物——且既然在紧接本卷之前的一卷中已经说明,第五物体作为未生且不灭者而存在是相称的,并最终论证了世界是未生且不灭的,我们如今必须折返回彼处,以便搜集前述讨论的诸原理并从而对它们加以重述。亚里士多德说:“[全天]既未曾生成,也不能毁灭”等等——然而通过“不能毁灭”,他不仅理解为绝对不毁灭,而且理解为不具有能够毁灭的潜能——“而是单一且永恒的,没有一切永恒性的开端与止境”——无疑是持存的止境,而非量度的止境;因为在量度上它作为有限者而存在——“并在自身之中具有且包容着无限的时间”,这既可从已述诸事中看出,亦可从断言相反者的见解中看出。他说“在自身之中具有且包容着无限的时间”,是因为这两者关涉两件不同的事:他之所以说“具有”,是因为它与全部时间一同延伸;而说“在自身之中包容”,则因为它是时间得以延展的原因,既然时间存在于它的旋转之中。此事的真理性既可从我们所要述及之事中理解,亦可从异议者的见解中理解。因为如果它既能够按他们所引入的方式存在,也能够按我们所说的方式存在,就没有理由让人信服它处于这种方式甚于处于那种方式。但如果它不可能按他们所引入的方式存在,而按我们所说的方式则可能,这即便不具有论证的力量,对于令人信服其真理性而言仍具有巨大的分量。而如果在这两种见解之间没有居间者,而如我们所说要么是被生的要么是未生的;然而它并不是被生的:因此它必然完全是未生的。随后,让我们列出持不同见解者的主张。因此,如果我们当中的每个人都能确信古代智者、尤其是希腊人对此的见解是真实的,对我们而言便再好不过了。因为他们视至高之物体为神圣者,既然神圣之物被安置在更高崇的处所是相称的,他们在向诸神祈祷时便朝着上天举起双手。然而亚里士多德似乎赞同的并不是这一见解,而是那些宣称神是不灭动物者的见解;如果是动物,毫无疑问是赋有运动的物体,这运动绝不能停息且没有终点,而是其余运动与生成的开端,因为永恒之神乃是万物的原因。因此,当他对作圆周旋转的物体抱有这种见解时,他以公设的方式说道:源于神的运动开端即是运动的终点。因为他们把那一个物体、即球形物体称为其余运动的终点,乃是因为终点也是由于包容而被称作终点的。且圆周运转及作轨道运行的物体作为完全者而存在——因为圆不接受增加——并且包容着不完全的运动以及具有终点的运动。因为以直线秩序建立的运动具有终点,但这[圆运动]既无开端也无终点,因为在圆上所标出的每一个点,既是终点又是开端。“天与最高处所”等等。这是从古人那里得出的关于球形物体之状态的一条论据。因为古人确实把作圆周回旋的物体所在的最高处所归属于诸神。

语法注2 条
  1. 2.1statum non habens — durationis nempe, non autem magnitudinis

    名词 statum 对应希腊语的 στάσις(静止、终点或停止),随后的解释语句 durationis nempe, non autem magnitudinis(“无疑是持存的[止境],而非量度的”)对之做出了限制性说明。这表明天球在空间体量上虽然有限(magnitudine finitum),但在时间持存上却不存在任何终结或停顿。

  2. 2.1motus finem motus principium esse, quod a deo emanat

    在宾格加不定式结构(间接引语)中,motus finem 与 motus principium 构成主表关系。其后的中性关系从句 quod a deo emanat 修饰先行词 principium,表达了“源自于神的运动之本原即是[其余诸运动的]终点或边界”这一论断。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:88.5-89.32